Renaissance Latin Texts of Ireland |
||
←Previous (Hebdomada eucharistica ex sacris litteris) | Next (Sermo Sancti Patricii Hiberniae Apostoli)→ |
COGITANTI mihi (Iacobe nepos) de refellendo libro tuo, in quo Romani Pontificis dignitatem, vt grauissimis conuitijs, ita leuissimis argumentis labefactare conaris, illud Redemptoris nostri pronuntiatum in mentem venit: Matt. [?]0, 34.Nolite arbitrari, quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere sed gladium: veni enim separare hominem aduersus patrem suum, & filiam aduersus matrem suam, & nurum aduersus socrum suam: & inimici hominis domestici eius. Istud idem vtrique nostrûm, in hoc spirituali duello, videtur euenire;
p.4in quo no(n) solùm Hibernus cum Hiberno, Dubliniensis cum Dubliniensi, verumetiam, quod pectus meum dolore effodit, auunculus cum nepote, Catholicam fidem iuueniliter impugnante, pro eiusdem fidei defensione conflictari statuo. Prius verò quàm præcipuas libri tui partes minutatim expendam, duo præcipuè argumenta, in hoc paruo opusculo, tractanda suscepi: primùm, cùm tuæ professionis tum doctoribus, tum discipulis non modò vsitatum sit, sed etiam quotidianum, summorum pontificum famam, immoderatâ intemperantiâ, velicare; par esse duxi, generatim & cursim percurrere contumelias istas, vt plurimum commentitias, in Antistites integerrimos, per summam fraudem & malitiam, iactas; quarum conglobatâ tetraque fuligine & Ministrorum suggestu, & maleuolorum scripta magis magisque infuscantur. Tum deinde ad illam epistolæ tuæ particulam distributè respondebo, in qua Regem nostrum Iacobum in patriæ tuæ Catholicos parum piè, vt leuissimè scribam, incendere pertentas. Vtriusque vanitatis caligine discussâ, libri tui crassiores tenebr(a)e, Christo lectorum mentes lumine suo collustrante, multo faciliùs dispellentur.
Animaduerto, Iacobe nepos, te, velut historiarum helluonem, plurimorum scriptorum ætates & tempora haudquaquam sanè indiligenter esse persecutum: ex quorum monumentis
p.5quicquid contra Romani Antistitis existimationem & auctoritatem eruere potueris, in librum tuum, tanquam in putidam cloacam, cumulatiùs coniecisti. Atque in hac molestâ sordium coaceruatione tantâ videris ambitione laborare, vt recentes auctores cum veteribus connectens etiam de infimâ fece nimis auidè, sed minus consideratè haurias. E multis vnum aut alterum delibo. In millium annoru(m) decursu explicando, VViclesium & Lutherum, vt religiosissimos, si animi tui sensa rectè concipio, sacræ literatur(a)e interpretes laudas. Quid? litigantem Leguleium in suâ causâ iudicem constitues? Quid? Catholic(a)e Romanæ ecclesiæ perennes hostes, ad minuendam eiusdem Ecclesiæ maiestatem, veluti seueros & sinceros censores existimas proferendos? præterea omnes ingenij & industriæ tuæ neruos in eo inte(n)dis, vt deprauatos Romanorum præsulum mores lectorum oculis, quanta possis perspicuitate, subijcias: in quem finem permultos auctores in librum tuum congestos habes, è quibus nonnulli certis principibus, à summis pontificibus capitali odio diffidentibus, assentatoriè velificati, historiæ veritatem calumniarum mendacijs turpiter contaminarunt. Eósne igitur, vt graues & veraces rerum gestarum pronunciatores in medium producis, qui alienæ maleuolenti(a)e seruiliter ancillantur? Verumenim verò demes tibi, quandoquidem ita te velle video,
p.6paucos inter multos Romanæ sedis Pontifices talibus fuisse vitiorum maculis turpificatos, quales nonnulli mordaces historici pingunt, vel mendaces calumniatores fingunt; qualem, amabo te, nauem ob istum repertum scalmum ædificare cogitas? Nimirum pontificem Romanum, Christi vicarij personam posuisse, antichristi induisse? Si tui te aduersarij tam molli brachio pugnantem perspexerint, risum in disputando illis mouebis, nullum in respondendo negotium facesces. Quid? Tu, qui teipsum sacræ Theologiæ professorem profiteris, doctrinæ puritatem à Doctoris impuritate, etiam ipsâ Veritate attestante, ac potius imperante, non secernis? Matt. 23. 2. Super cathedram, inquit, Moysi sederunt Scribæ & Pharisæi. Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, seruate & facite: secundum opera verò eorum nolite facere: dicunt enim & non faciunt. Quæ quidem verba D. Augustinus, suo more, perscienter explanans: August. epist. 166.Cælestis, inquit, magister de malis præpositis plebe(m) securam fecit, ne propter illos doctrinæ salutaris cathedra desereretur: in quâ coguntur etiam mali bona dicere. Neque enim sua sunt, quæ dicunt, sed Dei. Quia in cathedra vnitatis posuit doctrinam veritatis. Vnâ hac distinctione consideratiùs animaduersa, totius ferè operis tui structura suopte nutu labare incipiet. Tu verò, vt imperitis lectoribus, quod suspicor, fucum faceres (Etenim distinguere non est vulgi, seu multitudinis.
p.7Arist. Æthic. lib. 10. cap. I.to diorizein gar ouk esti ton pollon) tantum abest, vt confusa distinguas, vt res inter se distinctas prorsus confundas: cumque catholicæ fidei veritatem refellere nequeas, Antistitum Romanorum mores dentatis scriptis consectatis; non insolitâ hæreticis fraude: August. epist. 137.qui non nisi hominum crimina (appositè scripsit idem D. Augustinus) colligere affectant, & ea ipsa plura falsissimè iactant, vt quia ipsam diuinæ Scripturæ veritatem, qua vbique diffusa Christi Ecclesia commendatur, criminari & obscurare non poßunt, homines, per quos prædicatur, adducunt in odium, de quibus & fingere, quicquid in mentem venerit, possunt. Ex quibus verbis perspicuè satis videre potes, quàm apto penicillo depingat D. Augustinus su(a)e ætatis hæreticos, & quasi vaticinando tuos contubernales, apud quos in more positu(m) est, vbi vera argumenta non suppetunt, falsis conquisitisque vitijs ecclesiasticorum mores deformare. Quòd si seueri isti pontificiæ vitæ Aristarchi in suos euangelicos sodales oculos conijcerent, atque licentiam cupiditatum suarum æquitatis staterâ examinarent; illam deformem Babilonem, quam in Romanâ ecclesiâ, tantis exantlatis laboribus, anquirunt, in suâ Lutheranâ & Caluinianâ synagogâ perfacili indagatione inuenirent. Vnus nobis Martinus Lutherus, quinti euangelij parens & sonorus buccinator instar sit multorum millium. Hunc doctrinæ suæ suffragatores primo præcipuè ortu,
p.8eò vi que in oculis ferebant, vt eum ta(n)quam Rom. 2. 19.ducem coecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium atque vt paucis multa complectar, 4. Reg. 2. 12.curru(m) Isræ & aurigam eius proclamarent. Quinetiam ipse Lutherus inanis philautiæ, præ reliquis mortalibus, voluptate titillatus, nihil potius habuit, quàm sibi plena manu assentari, inter omnes theologos non tam summus, quam solus celebrari; scita sua de cælo, si superis placet, arcescere, & rursus in cælum, quanta posset, magniloquentia, extollere. Verùm si quisquam malè feriando illius libros, typis consignatos, peruolutaret, & mores ex scriptis, & scripta ex moribus spectare vellet; absolutam, perfectaque Lutheri effigie(m) in ipso Luthero videret expressam. Quis enim est eo in scribendo licentior? Quis in paradoxis prouidendis audacior? Quis in eisdem perfractè defende(n)dis proteruior? Quis in scurrilitate dicatior? Quis in dicacitate obscoenior? Quis in iracu(n)dia impote(n)tior? Quis in gerendis inimicitijs acerbior? Quis in incesto stupro effr(a)enatior? Deniq(ue) quis multa magnaq(ue) familiaritate cu(m) tetro dæmone, humani generis hoste, co(n)iunctior? quo vnico doctore est vsus, in antiqua(n)do diuinissimo. Miss(a)e sacrificio, Christianæ religionis neruo. Quid scriba(m) de imperatoria & regia maiestate? Qu(a)e quide(m) pr(a)epote(n)s & excelle(n)s dignitatis emine(n)tia magna(m) habet, idq(ue) meritò, apud ipsos barbaros venerationem. Hic tamen vinolentus & virulentus rabula, vulgares barbaros
p.9singulari barbaria anteuerte(n)s, Imperatore(m) ac principes imperij vocat In præf. & perorat. libri editi anno 1524. co(n)tra duo Cæsaris mandata.ebrios, vesanos, stolidos, fatuos, insanos, furiosos & amentes moriones: quibus Turca decies prudentior est & probior. Atque in eodem turbule(n)to libro non solu(m) Turcam, vt est declaratum, tyrannu(m) omni diritate teterrimu(m), Christian(a)e religionis bustum, Christiano Imperatori, Christianisque Imperij Principibus prudentia & probitate anteferendum scribit, veru(m)etia(m) tributa Cæsari, ad Turcicas copias profliga(n)das, non pensitanda suadet hic peculiaris Turcaru(m) patronus, Germaniæ te(m)pestas, turbo Europæ, procella Ecclesiæ, cæli & terræ commune odium. Qualia verò probra Angliæ regi He(n)rico octauo intulerat, pudet me recensere, quæ non puduit hu(n)c spurcissimu(m) apostatam literis commendare. Illu(m) non vt principe(m) regia auctoritate pr(a)ecellente(m), sed vt homine(m) semissem, nuper de lapide emptum, omnibus maledictis est persecutus. Accidit autem non ita multò pòst, vt rex Henricus, ob notabilem illam vxoriam diffentionem, summi po(n)tificis auctoritati renu(n)ciarit. Cuius diffidij fama, neque enim erat obscura, cu(m) apud exteras nationes percrebuisset, Lutherus, spe ductus, Regem à pontifice Maximo iam tum abalienatum, faciliùs & expeditiùs à Romana religione abduci posse; scripsit ad Regem epistolam obsequij & adulationis plenam, in qua pr(a)eteriti errati veniam deprecatur, quam simulatis verboru(m) blandimentis perspersit, quibus sperauit, Regis placare animum,
p.10antegressis iniurijs nec iniuriâ exulceratum. At ostreas in tegulis Lutherus, insulsis suis literis, proseminauit: quandoquidem cum regiâ dignitate negotium habuit, non cum pueris, qui ob ereptas nuces inimicitias suscipiunt, susceptas, ob sportellas oblatas, deponunt. Ad Lutherum Henricus Rex rescripsit, in cuius epistolâ cùm multa sint præclara, & regia dignitate perdigna, tum verò prudens & sincerum de Lutheri libris & moribus iudicium, præsertim cùm ad pr(a)esens institutum maximè spectet, minimè volui præterire.
Henrici Octaui respon. ad epist. Lutheri.Quòd pestilente linguâ scurraris in reuerendissimum in Christo patrem, Cardinalem Eboracensem, primarium consiliarium nostrum, & Angliæ Cancellarium: magis perspectam habeo singularem eius prudentiam, quàm vt in eum quicquam co(m)moueri credam scurrilibus eius linguæ conuitijs, quæ in totam scurratur Ecclesiam, quæ sanctissimos proscindit Patres, quæ nonnullos non blasphemat Diuos, quæ sanctissimam Christi matrem inhonorat; Nota. quæ Deum ipsum, velet scelerum Fontem, Authorem, Impulsoremq(ue) blasphemat. Hæc Henricus Rex.
Conferant igitur aduersatij pontificales quisquilias, quibus Romanam sedem foedare solent, Romanam fidem infamare audent, cùm vnius Lutheri sordibus ac blasphemijs, atque maleolentem illinc sentinam priùs exhauriant, quàm vrbem suis euangelicis scopis purgare instituant.
p.11Hîc, si lectori libeat, relictâ Germaniâ in Britanniam vela demus: in qua clarissimâ ratione, & exactis temporibus religiosissimâ, ea videtur morum mutatio facta, ab eo tempore, quo incolæ, exterminatâ Catholicâ Romanâ fide, se in Caluini disciplinam tradiderunt, quam nonnullis antè sæculis, certa quadam animi infla(m)matione pr(a)edixit Galfridus Chancerus, vir vti prosapiâ, ita poëtica nobilissimus. Est enim, sine controuersia, Anglorum Homerus: quisquis autem illi, in eâ arte, vellet haberi proximus, longo sanè interuallo habendus esset proximus. Hanc quidem peracuti, & longè in posterum prospicientis viri præsagitionem, diuturno Anglorum sermone tritam, Latinè sic reddo.
Quando Sacerdotum fuerint oracula falsa;
Vim quoque cùm legis Magnatum velle tenebit;
Pro bene re partâ quævis reputata rapina;
Luxuriæq(ue) lues fuerit solaminis instar;
Inuoluet populum confusio magna Britannum.
An pr(a)edicta euentis respondeant, alienæ vitæ speculatoribus inquirendum relinquo. Neque enim mei est stomachi, verè vt scribam, ad tam insuaues emissitias lectorem inuitare. Matth. [?]. 3.Solu(m) eò mea spectat oratio, vt aduersarij nostri, propria pectora diloricantes, pontificias festucas per suas trabes non dispiciant, ne fortè pari co(n)uitiandi lice(n)tiâ, ob vnum Domini proditorem, castissimum Apostolorum collegium auaritiæ perfidiæque insimulent. Ioan. 6. 71.Si nonnulli Antistites
p.12Romani, vitioru(m) cæno obliti, propriæ famæ existimationiq(ue) labe(m) asperserint, Domino suo ste(n)t, aut cada(n)t. Rom. 14. 4. Nos pro illis pauculis quamplurimos quidem proferre possumus, qui in ea veneranda sede legitimè constituti, admirandis virtutum laudibus, in omni munere vitæ, efflorueru(n)t; catholicam fidem longè lateque propagarunt; pestile(n)tes hæreses, inuicta auctoritate, profligaru(n)t; qui Christi grege(m), pastorali eorum curæ co(m)mendatum atq(ue) concreditum, non modò dictis, sed, quod caput est factis ad omne Christiani officij munus instruxerunt; qui vrbem & orbem saluberrimis docume(n)tis, sanctissimis institutis, eruditissimis literaru(m) monumentis illistrarunt; qui lupina(m) tyra(n)norum rabie(m) à Domini caula, pastoricia sollicitudine, auerterunt; Ioan. 10. 11.qui pro suis ouibus sicuti boni pastores, vita(m) profuderu(n)t: in qua sanguinaria palæstra ita viriliter dimicaru(n)t, adeò frequenter decertarunt, vt gleba Romana, horu(m) aliorumq(ue) innumerabilium martyru(m) sanguine afflue(n)tius effuso, vsque ad hodiernum die(m) quasi purpurescat. Si heroicas horum pontificum virtutes Lutherani & Caluiniani doctores auditoribus suis inculare vellent, non ita malè apud vulgus imperitoru(m) po(n)tificium nomen, vt audit, audiret. Veru(m)enimuerò sic vita est hominu(m), pr(a)ecipuè eoru(m), qui animum in alios stataria quada(m) atq(ue) implacabili maleuolentia suffusum gerunt, vt optimis quibuscu(m)q(ue) rebus propositis, nauseare solea(n)t. Tale(m) homine(m) esse fingunt, qualem homine(m) esse exoptant. Omnibus laudis orname(n)tis
p.13præcellas; omnibus illi maledicè inuidioseque obtrecta(n)t. Matt. 11. 18.Venias neq(ue) ma(n)ducans neq(ue) bibens, dæmonium habes: contraq(ue) venias manducans & bibens, homo vorax & potator vini nominaris. Matt. 12. 22.Homine(m) oculis captum & elingue(m) à dæmonis tyra(n)nide liberas, miraculi virtus in Beelzebub deriuatur. Ioan. 9. 51.Cæci à primo ortu, oculos ad videndum, diuinitus aperias, te in peccatoru(m) grege annumerant. Ioan. 11. 40. 51. 53 & c. 12. 10.Mortuum quatriduo vsura vitæ priuatu(m) ad vita(m) reuoces, exsuscitanti & reuiuiscenti nece(m) machinantur. Matt. 26. 9Sumptus in Christi corpus facias, perditionis nomine nuncupatur. Act. 2. 13Sempiterne salutis monita, instinctu afflatuque diuino, auditoribus proponas, musto te ingurgitari affirma(n)t. Ioan. 7. 26. & cap. 9. 28Opponat se eoru(m) calu(m)nijs dignitatis tuæ fautor, in odium offensionemq(ue) illoru(m) confestim ruit. Ioa(n). 7. 52Nunc ipsum locum, vnde oriundum te existimant, verbis extenua(n)t. Ioa(n). 7. 27Aliqua(n)do à tua origine obtrecta(n)di ansam arripiunt. Ioa(n). 6. 42Hîc maiores tuos in contentione(m) adducunt. Ioa(n). 9. 16Illic te(m)pus extollunt, vt de laudibus tuis cumulu(m) deruant. Gen. 37. 8Etia(m) obsonia quæ in hominis potestate minimè sunt sita, in te concitati, infensiq(ue) viuunt. Matt. 9. 11.Cum discipulis de magistri institutis malitiosè expostulant. Matt. 15. 2.Cu(m) magistro de moribus discipulorum captiosè contendunt. Matt. 2[?]. 15.Emissarios qui tua aucupe(n)tur verba, de sinu suo subdolè apponu(n)t. Ioa(n). 9. 29 Ioa(n). 4.12. Ioa(n). 19. 15 Apoc. 17. 14. Seruum Domino; creaturam Creatori; Cæsarem Regi regum; immo sanè Barrabam Christo anteponunt. Ita in qua(m)tecumque parte(m) des, maleuoloru(m) odiu(m) calu(m)niasq(ue) perrarò declinabis. Ioa(n). [?]. 40Ide(m) vsu venit aduersarijs nostris, qui integerrimos
p.14quosque pontifices Romanos, vel omni ornatu consultò denudant, vel eorum virtutes, ad Christianam laudem apprimè insignes, offusis tenebris, de industriâ obscurant. Si quos verò Episcopos (quod quidem in tam numerosa serie minimè mirum videri debet) à pastoralis officij curriculo tantulùm deflexisse co(m)periunt, hoc totum, quicquid est, omni genere amplificationis exaggerant, atque in auditorum animis, tanquam trabali clauo, figunt. Quibus quotidianis exclamationibus, atque execrationibus imperita plebecula diu multumque assuefacta, persuassimum habet, Romanos pontifices iam olim fuisse, iam nunc esse immanissima monstra, ex omnium scelerum colluuione conflata. Hîc si aliquis forte scitari velit, quid sit causa, quòd cùm singularum sectarum antesignani, in priuatis decretis stabiliendis & propugnandis, intimo odio inter se discordent, Iudic. 15. 4.omnes tamen cum suis discipulis, veluti caudæ vulpinæ, Sampsonicis vinculis colligatæ, ad præsulis Romani auctoritatem funditus euertendam, communi volu(n)tatum & sententiarum consensione, conspirent? Huius quæstionis facilis est & prompta responsio. Quemadmodum enim in politica reipub(licae) adminstratione, si qui immansueti ciues perduellionis scelus suscipere(n)t, licet priuato odio, & inueterato dissidio vnus ab alio dissideret; omnes tamen contra Rege(m),
p.15ac reliquos reipub(licae) moderatores ab eo [unclear]tutos, sceleratissima societate coniurarent, Regis & Iudicum imperium, vt durum atque tyrannicum fictis falsisque contumelijs inseque(n)do, vt tanti flagitij turpitudinem speciosa salte(m) excusatione obtegere viderentur: ad eundem modum, qui se à Catholicæ Romanæ Ecclesi(a)e communione hæretica peruicacia dissociant, consectarium est, vt eiusdem Ecclesiæ principi sub Christo pastori apertum bellum, quasi tubarum sono, denuncient, cuius iudicio si stare statuerent, sicuti reipsa stare deberent, causa, sine vlla procrastinatione, caderent. Cyprian. lib. 1. ep. 3 ad Cornel. P.P.Neque enim, verissimè scripsit D. Cyprianus, aliunde obortæ sunt hæreses, aut nata sunt schismata, quâm inde, quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec vnus in Ecclesia ad tempus Sacerdos, & ad tempus Iudex, vice Christi, cogitatur. Hieron. contra Lucifer.Siquidem Ecclesiæ salus, auctore etiam D. Hieronymo, in summi Sacerdotis pendet dignitate, cui si non exors, & ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesia efficientur schismata, quot Sacerdotes.
Quocirca vt suam à Romana fide defectionem ficta & fucata veritatis specie aduersarij nostri in vulgus probent, non modò auctoritatem pontificiam leuiculis ratiunculis violant atque imminuunt, sed etiam omnium ordinum odium in ipsos pontfices struunt: illos scilicet nimium sibi assumere; simillimos Deo videri velle; in isto regno tonare, in illa prouincia tyrannicè
p.16fulgurare, ad summam (ne scribam de singulis conuitijs) rempub(licam) Christianam vbiq(ue) terrarum quam tumultuosissimè permiscere. Interea dum huiusmodi probris & mendacijs suos suorumque animos quotidie satiant: minimè ante oculos constituunt, quàm graui se obstringunt scelere, qui maledica hac conuitiandi licentia in summorum pontificum famam asperè & ferociter incurrunt: præsertim cùm huiusdmodi co(n)tumeliæ in ipsum Christum redundare videa(n)tur. Luc. 10. 16.Qui vos, inquit Dominus, spernit, me spernit. Chrysost. homil. 2. in 1. Tim.Nam qui sacerdotem, peracutè docuit D. Chrysostomus, spernit, ad id sensim prolabitur, vt in Deum ipsum aliquando contumeliosus euadat. Quod si Apostolus Paulus, promulgato longè lateque Euangelio, Aaronici sacerdotij dignitatem, iam tum vietam, in tanto habuit honore, Act. 2[?]. 5vt nullum in principem populi maledictum dici debere, fretus sacrarum literarum testimonio, asseueraret: Exod. 22 28.qualem tandem excusationem illi profani obtrectatores, in die iudicij, habebunt, quando de omni verbo otioso, Matt. 12. 36.multoque magis de omni mendacio pernicioso reddenda erit ratio, qui summum, sub Christo, sacerdotem impiè nefarieque peruellunt, immò verò qui execrandum & verè detestabile Antichristi nomen imponunt Christi vicario, Petri in Romana sede successori: Mat. [?]0 2 Matt. 16 18. illius, inquam, Petri, quem in duodecim Apostolis habemus primum: in Ecclesiæ ædificatione
p.17petram; Matt. 16. 19. Luc. 22. 32. Ioan. 21. 16. 17. Actor. 5. 4. & 17. Act. 15 7 1. Cor. 6. 10. Apoc. 22 15. Ita D. Aug. de verbis Apost. ser. 2 cap. 2. in integra & completa eiusdem Ecclesiæ gubernatione principem, in fidei stabilitate immobilem; in Christi grege præcipuum pastorem; in castigandis Spiritus sancti aduersarijs vindicem; in dirimendis Ecclesiæ controuersijs supremum iudicem. Quocirca cùm maledici regnum Dei non possidebunt: cumque foris erit omnis qui amat, & facit mendacium; vt aduersarij nostri maledicendi & mentiendi periculum aduertant, monemus; vt instruantur, docemus; vt mutentur, oramus.
Hactenus præteruectus sum scrupulosas, vulgaresque illas contumeliarum cotes, quibus aduersarij nostri summorum pontificum dignitatem, illiterata prorsus insulsitate, impugnant. Restat iam, vt in secunda huius libelli parte (sic enim ab initio diuisi) aculeatam epistolæ tuæ clausulam, Iacobe nepos, accuratè cogitateque examinem, in qua supplicum Catholicorum causam, in summam pro tua virili parte, inuidiam apud regiam Maiestatem adducis. Regem itaque nostrum Iacobum, in tua epistola, his verbis affaris.
In epist. dedicatoria.Vnum adhuc superest, quod votis omnibus â Maiestate tua expetunt omnes boni: vt populo nostro pereunti propere succurrere, & peste pontificia laboranti facere velis medicinam.
Quæso à te, Iacobe nepos; vt odiosam exagitatoris personam ad tempus deponens nequissimæ orationis tuæ asperitatem mecum placatius
p.18recognoscas. Libenter ex te sciscitari aueo, quodnam mortalium genus sub omnium Bonorum appellatione comprehendis? Solosne eos atque adeò vniuersos in Bonorum numero ducis, qui Antistite(m) Romanum, ta(n)quam expressum & illustre(m) Antichristu(m) execrantur, atque à Catholica Romana religione auersi viuu(n)t? Ego quide(m) certè, si ex libri tui tenore coniectura capienda sit, probabiliter ducor ad suspicandum, te, in Boni viri descriptione, Hannibalem imitari, qui cùm hostili animo ciues esset Romanos, milites suos ad prælium, his verbis, auctore Ennio, est cohortatus.
Hostem qui feriet, mihi erit Carthaginensis,
Quisquis erit.
Tu persimili gressu, in dissimili vitæ instituto in huius Punicani Imperatoris vestigia incurrens ad hunc, vt reor, modum viri Boni definitionem præscribis.
Pontificem quisquis Romanum hostiliter odit:
Romanam pariterq(ue) fidem capitaliter horret:
Vir bonus ille mihi.
ibi sit, Iacobe, non mihi, neque alijs innumeris nostratibus, qui summum Pastore(m), Christi vicarium, in debito, vt par est, honore habe(n)t, atque in Catholicâ fide, ab apostolicâ Romanâ sede maioribus nostris sincerè tradita, & ab eisdem religiosè susceptâ, ea animi firmitudine, etiam in hac domesticâ religionis nocte, perseuerant, vt nullis vnquam potuerint vel exhortationibus
p.19adduci, vel exemplis prouocari, vel præmijs allici, vel supplicijs compelli ad eandem fidem abnegandam, ad Caluini sectam approbandam. Neque hæc Hibernorum in prisca religione stabilitas, te, in Caluinistarum suggestis aliquot iam annos exercitatum, fugit, & magno, ni fallor, opere contristat; quam tu, vti suspicor, pertinaciam appellabis: ego verò, idque verè, vt singularem quandam Constantia(m) habeo, diuinæ benignitatis rote nostratium mentibus instillatam, ac proinde omnium Catholicorum linguis & literis, fremant aduersarij licet, prædicandam. Quod si in tam gloriosa Bonorum significatione, Hibernis repudiatis, & reliquis Roman(a)e fidei cultoribus exclusis, vim verbi, vt paulò antè scripsi, ad omnes & solos eos aptatam sentias, qui à Romano episcopo, atque à Catholica Romana religione abhorrent: etiam atque etiam præmoneo, caueas, ne dum po(n)tificiam scapham impugnas, Caluinianam nauem de improuiso euertas. Siquidem Martinus Lutherus eiusq(ue) asseclæ Bonorum nome(n), præcipuo quoda(m) iure, sibi ve(n)dicabunt: qua(n)doquide(m) ante Caluinu(m) notu(m) ab ecclesia Romana discessione(m) feceru(n)t, apertu(m) Episcopo Romano bellu(m) indixerunt. Ia(m) verò Lutherus graues & proclamatas inimicitias cu(m) Zuinglio gessit, que(m) vnà cu(m) reliquis Sacramentarijs, vera(m) corporis & sa(n)guinis Christi, in treme(n)dis mysterijs, pr(a)esentia(m) pernegantibus, à sua suæque Congregationis
p.20communione, diris omnibus, vsque ad extremum spiritum, segregauit. Quapropter cùm ex Zuingliano satu Caluiniana familia sit proseminata, vel Zuinglianam progeniem germanissima affinitate tangat, consequens est, vt, si Lutherus in Bonorum album referatur, Caluinus, iudicio Lutheri, viri scilicet Boni, inter planos nauiter improbos numeretur. Illud insuper scire vellem, an Libertinos, Anabaptistas, Trinitarios, Socios familiæ amoris, cum reliqua proluuie, ex hæreseos vomicâ quotidie profluente, in tuorum Bonorum concessu collacabis? Nam isti omnes à Romana religione alienissimi, in pontificem Romanum, quasi in ipsissimum Antichristum, vno ore ferreo inuehuntur.
Pergis porrò, suadesque pereunti nostro populo properè succurrendum, & pontificia peste laboranti regiam medicinam adhibendam.
In histor. Æthiop. lib. 3. Hispanicè edita.Memoriæ prodidit Ludouicus de Vrretta, theologus, religiosis Diui Dominici institutis astrictus, vir omni literarum genere instructissimus, atque de vniuersâ Æthiopiâ ante reliquos historicos mirabiliter meritus, Æthiopes, propterea quòd à naturâ habent, vt nigri nascantur, nigerrimos quosque in formosissimis numerare, contraque albos, vt homines ad omnem deformitatem effictos, intue(n)tium cachinnis & ludibrio exponere. Hac consuetudine imbuti, Archangeli Michaëlis effigiem, atro colore, honoris causâ, depingunt; dæmonis picturam,
p.21gypsatissimis pigmentis, horroris ergô dealbant. Hic Æthiopum mos, non ita noxius, lepore ac sale perspersus, facilè tolerari poterit: at tuus, Iacobe, error, animæ saluti omnino exitiosus, Christianâ commiseratione est deplorandus. Cùm enim ab incunabilis, ita patre tuo instruente, tametsi repugnante & contradicente lectissimâ matronâ, sorore meâ, genitrice tuâ, h(a)eresos virus cum nutricis lacte suxisses, minimè mirum videri debet, si per reliquos ætatis tu(a)e gradus Caluini malo cultu corruptos, solam doctoris tui disciplinam vnicè admireris, Catholicam verò Romanam fidem, vt certissimam pestem, remis velisque fugienda(m) existimes. Non inscitè Horatius. Quo semel est imbuta recens seruabit odorem Testa diu.
2. Co. 4 6 Ierem. 13 23. Deus Opt(imus) Max(imus) qui dixit de tenebris lucem splendescere, qui Æthiopis pellem potest mutare mentem tuam diuinâ suâ luce illustret, vt salutaria à pestiferis, vera à falsis, Catholicam fidem ab hæretica perfidia sapienter distinguas; ne fortè (quod auerruncet Deus) crassis infidelitatis tenebris oppletus Matt. 25 30. Isa. 5. 20. in tenebras exteriores cum illis eijciaris, qui dicunt malum bonum, & bonum malum: ponentes tenebras lucem, & lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, & dulce in amarum.
Verùm vt ad morbum, qui Hibernorum mentes peruagatur, reuocem orationem; nequeo
p.22satis mirari, quæ causa te impulit, vt Romanam fidem, pontificiam pestem, & gentem eadem fide imbutam, pereuntem populum affirmaris. Adeóne corculum tuum, Caluinum, in delicijs habes, vt in tuos auos, proauos, horumque parentes impius existas? Quid: Num Regis nostri Iacobi regios & egregios Maiores, qui hac Romana religione tot sæcula præditi, rempub(licam) quâ Britannicam, quâ Hibernicam præclaris institutis & legibus temperarunt, ad sempiternum interitum præcipitatos docebis? Quid, amabo, sentis de spectatissima Regina, Maria Stuarta, eiusdem Regis nostri matre? Quæ mille mortes ante mortem perpessa, postquam falsas calumnias vera innocentia, ciuium suorum defectionem admirabili patientia, diuturnum exilium, aliasque erumnas, inuicta animi firmitate superasset: ad extremum in ius capitis, diuinis & humanis legibus reclamantibus, arcessita, in fide & pro fide Catholica Romana mortem occubuit, ad sui ipsius perennem gloriam, ad Caluinistarum perpetuam infamiam.
Hanccine tu, durus & agrestis censor, pontificia, vt appellas, peste infectam, de cælitum consortio detrudere audebis? Quorsum vberrimam Diuorum copiam enumerem, quibus nostra Hibernia, priscis temporibus, conferta fuit? Cuius præconij testem habemus
p.23vt alios auctores, apprimè luculentos, in præteritis relinquam, Camdem in Descript. HiberniæGulielmum Camdemum, scriptorem industrium, & Britannicæ antiquitatis inuestigatorem sagicissimum. Horum pietas non solùm domi, sed etiam in transmarinis nationibus insignitè enituit. Eosque ergo, vt homines pontificiali peste contaminatos, è cælo deuocabis? At verò cur vnius insulæ finibus orationem circumscribo? Orbem, si placeat, terrarum obeamus. Quanta Sanctorum innumerabilitas nobis obueniet, quorum mentes sola Catholica Romana fides imbuit, qui cælestem vitam in terris degentes cum Mundo, Carne, Dæmone animosè belligerarunt, de mundo, carne, dæmone gloriosè triumpharunt. Eosne igitur, vt pontificia peste inquinatos, à cælesti domicilio extrudes, atque in horribile inferorum pistrinum æternis flammis amburendos compinges? Sed me reprimo. Piget enim, ne durius scribam, has ineptias recensere, libet deuorare. Interim tamen, ne tibi seu istas, seu similes ineptias temerè effutienti nimium assentari videare, conceptis verbis narro tibi, idque sincerè ac verè, Neminem hominem absque Catholica Romana fide; quàm tu, miserabili inscitia, pestem nominas pontificiam, ad æternam sententiæ fautores nouam ecclesiam ædificare, nouam fidem
p.24condere, nouum baptisma instruere, nouum Christum procreare, nouum denique Deum architectari valeant. Nec verò me præterit, cateruas fore contradicentium hominum, qui extra Catholicæ Romanæ Ecclesiæ septa palantes, hanc sententiam, vt indignam & intolerandam, communibus sibilis explodendam iudicabunt. Ego verò ad hanc veritatem, tametsi multiformis odij procreatricem, tanquam ad inexpugnabile propugnaculum, adhærescens, nequeo, cum bonæ mentis consicentiâ, in eorum aures, mendaciorum lenocinijs influere, 2. Tim. 4. 3 Ierem. 6. 14. qui sanam doctrinam non sustinentes ad sua desideria coaceruant sibi magistros prurientes auribus: dicentes: pax, pax, & non erat pax: mentientes cum vano vate Sedeciâ, qui non ad rei veritatem, 3. Reg. 22 11.sed ad Regis Achab voluntatem fictè & fallaciter locutus, certam in eo prælio victoriam Regi promisit, in quo non ira multo pòst vitam cum victoria miserrimus Rex amisit. Sed heus tu, mi nepos, quâ, quæso, fronte Catholicæ Romanæ fidei mysterijs pestilentiæ nomen audes imponere? Quandoquidem multò magis accommodatè ad veritatem ——— mutato nomine de re fabula narratur: ——— atque de tuæ professionis mystagogis. Tu verò, tanquam veterator callidus, æquissimâ po(n)tificiæ pestis nominatione præueniens, vt fontes liberes, innocentes criminaris;
p.25quemadmodum Rex Achab, cuius supra mentionem feci, viso Eliâ ait: Reg. 18. 18.Tune es ille qui conturbas Israel? Et ille ait: Non ego turbaui Israel, sed tu & domus patris tui. Qui reliquistis mandata Domini, & secuti estis Baalim. Pari modo Catholici tibi præcisè respo(n)de(n)t: Nos nullâ po(n)tificiâ peste, vti tu inco(n)sideratè fingis, laboramus. Isa. 60. 12. Matt. 18 17. Hebr. 3. 17. Hieron. in cap. 2. Abas. Sed tu & domus patris tui Caluini, & aui tui Zuinglij, & proaui tui Lutheri: qui reliquistis ma(n)data Domini, quibus præcepit, morem esse gerendu(m) Ecclesiæ suæ Præpositis: qui secuti estis Baalim, vestras nimirum priuatas sectas, quas, tanquam idola colitis, abrogatâ Pontificis Maximi auctoritate, reiectis Ecclesiæ institutis, spretis Co(n)ciliorum decretis, despectis priscorum patrum conspirantibus sententijs, quibus singulis & vniuersis vestras singulares opiniones, insolente ac tabifica animi elatione anteponitis. Hîc si vellem orationis meæ vela pandere, easque miseriarum moles perquisitiùs explanare, quibus vestra doctrina rempub(licam) Christianam miserandum in modum funestauit, ab eo tempore, quo Martinus Lutherus pestilentissimas suas hæreses apud orbem terrarum, faucibus hiantibus, euomuit: in earum numeratione facillimè principium, difficillimè exitum inuenirem. Quot claustra reuulsa? Quot Religiosi interempti? Quotue virgines, Deo consecratæ, incesto stupro violat(a)e? Quanta bella ciuilia, per diuersas prouincias à vestris gregalibus & audacter excitata,
p.26& furenter gesta? Quàm horrend(a)e strages editæ? Quantæ c(a)elitum statu(a)e & imagines furiarum rabie, euersæ & deformatæ? Quantæ aræ destructæ? Quot templa complanata? Quot ecclesiastica æraria expilata? Quot mortuorum & inter eos Diuorum corpora è sepulchris eruta, atque per vicos protracta, proiecta, concultata? Testis est huius tragic(a)e pestilentiæ vtraq(ue) Germania; testis Heluetia; testis, vt alias permultas ditiones silentio præteream, nobilissimum & Christianissimum Galliarum regnum, quod à Caluinianæ pestis contagione tantam accepit calamitatem, quantam temeritas in nequitia, impunita licentia in effrenata libidine, perdita audacia in armorum furore, ferina immanitas in figura humana cuiuis regno importare potuit. Hæc ego summatim perstringo cupidus cognoscendi tuum panchrestum medicamentum, quo pesti, vt scribis, pontificiæ properè succurratur. Quid hæc tam propera festinatio significet, haud quaquam sanè intelligo: siquidem morborum principijs, non inueteratis malis festinanter subueniendum monuit ad medicorum præscriptionem perappositè Ouidius.
Principijs obsta, serò medicina paratur,
Cùm mala per longas, conualuere moras.
Iam verò po(n)tificia, vti asseris, pestis Hibernoru(m) animos mille ducentos ferè annos occupauit. Circa annum salutis 432 Na(m) D. Patricius à su(m)mo Po(n)tifice Cælestino ad
p.27Hiberniam alligatus, salutarem Christianæ fidei sementem inibi fecit. Post hanc diuinam sationem nulla alia fides, præter Catholicam Romanam, per incolarum mentes peruasit: in quorum animis, rorante Spiritu sancto, altis defixa radicibus ad hæc vsque tempora insedit. Huius rei tui tecum contubernales fidem perspicuè fecerunt, qui iam nunc quinquaginta ipsos annos in suggestis concionando, declamitando, obiurgando, fulgurando, quandoque blandiendo, quinquaginta quinque, quod sciam, Hibernos ad Caluiniana instituta verè & ex animo non allectaru(n)t. Cu(m) igitur ex vestro declamatorio narthecio nullu(m) salutare pharmacum hactenus promere potuistis, cuius efficacitate ta(m) diuturnus ac desperatus morbus, vt tu asseris, sanaretur, Regis nostri Iacobi ope(m), quasi misellus medicus, imploras, vt huic po(n)tificiæ pesti aliqua(n)do tande(m) succurratur. Quod si regia Maiestas, te co(n)siliario, in hac ancipite deliberatione, vteretur, quid, quæso, remedij, post matura(m) disquisitione(m), propone(n)du(m) suaderes? Anné bonoru(m) direptionibus Catholicos castigandos? Ast hoc esset actum agere. Nec enim obscurum est, no(n) paucos melioris notæ Hibernos, priusqua(m) Rex Iacobus ad patriæ nostræ gubernacula sederet, grauem rei familiaris iacturam fecisse, quod vestris orgijs interesse, atque in mulierarium (quem obstupescent posteri) in rebus Ecclesiasticis principatum iurare renuerint.
p.28Fortè in carceres condi censebis. Atque istis miserijs callum iamdudum obduxerunt. Graues saltem leges illis imponantur. Si grauiores exigas, quàm qu(a)e anteactis annis latæ fuerunt, eò sententiæ tuæ summa collineare videtur, vt Catholicos Hibernos quos Caluinianus magistratus iam olim cecîdit flagellis, 3 Reg. 11. 11.noster Rex Iacobus cedat, te suasore, scorpionibus. De reliquo non adeò difficulter de te sentio (modò veteres tuos mores placidos, vt audio, & lenes circæo Caluinismi poculo non mutaueris) vt nostris Catholicis mortis poenam consuleres proponendam. Si quæ tamen in tua professione Catholici sanguinis hirudines in præsenti reperiantur, quas huiusmodi non medicina, sed carnificina delectet, ecce tibi, in ea supplicj acerbitate, comprehenduntur laici, sacerdotes, episcopi, archiepiscopi, qui abhinc annos viginti, & vltrà si progredi libeat, mortem, naturæ debitam, pro Catholica Romanâ fide animosè & fortiter reddiderunt. Pono tibi ante oculos par Archiepiscoporum pr(a)estantissimum (nam reliquorum res gestas enarrare, esset huius libelli fines pertransire) Richardum Creagum, & Dermicium Hurlæum; istum Archiepiscopum Cassiliensem, illum Archipr(a)esulem Armachanum, totius Hiberniæ Primatem; qui cùm ætatis suæ maiorem partem, in castello Dubliniensi, & in turri Londiniensi captiuus consumsisset, à certo quodam nebulone, perfidi(a)e maculis notatissimo,
p.29veneno enectus, ex ergastulo lapideo, in c(a)elitum consortium (a)eternis delicijs beandus euolauit.
Cassiliensis Antistes longè diriorem exitum habuit, vt sanguinaria Caluinismi helluatio vel in vnâ hac barbariâ spectari posset. Ocreas, iniectâ olei copiâ, nudis Archiepiscopi pedibus & cruribus lictores aptant. Cippo pedes constringunt: plantis admouent ignem. Oleum, ardore flammæ efferuescens per plantas crura, & reliquas partes vsque eò intolerabili cruciamento permeat, vt frusta cutis ex carnibus, fragmenta carnium ex nudis ossibus decidant Qui præfuit supplicijs, ta(m) inusitati laniatus insuetus, raptim è cubiculo se proripere, ne tantam immanitatem, plus quàm ferinam, oculis cerneret, néue innocentissimi Antistitis vociferationes, quibus vicina loca personabant, fugie(n)tis aures diutius ferirent. Atque his extraordinarijs cruciatibus Caluiniani carnifices pasci ad tempus voluerunt, planè exsaturari noluerunt: siquidem paucis interpositis diebus Archipræsulem excarnificatum, atque in continuis mortis torme(n)tis continuò morientem, minimè tamen de suâ repentinâ nece id temporis cognitantem, ad campum, haud longo locorum interuallo à castello Dubliniensi disiunctum, præter omnem expectationem rapiunt, idque cùm vix dilucesceret, ne ciuium concursus ad tante(m) ferocitatis spectaculum fieret; ibique capistro, ex virgultis
p.30crassè contexto, ad maiorem nimirum exquisiti supplicij atrocitatem, de patibulo innocentem suspe(n)dunt. Qua barbara & inhumana feritate, dum diuturna(m) insit(a)e diritatis sitim explent, perbeatus Antistes ad cælestem ætern(a)e vitæ fonte(m) euectus de eiusdem vitali perennitate ita cummulatè haurit, vt deiectus efflorescat, victus vincat, occisus viuat, de Caluinistaru(m) crudelitate triumphum agens sempieternu(m). Horu(m) vterque miraculis claruit: Armachanus viuus, Cassilie(n)sis mortuus, de quibus, cùm ad pr(a)esens institutu(m) non vsque adeò pertineant, in pr(a)esenti co(n)ticesco. His ad hunc modum explicatis, tuum erit, Iacobe nepos, acri animo considerare, in quàm lubrico loco versaris. Quapropter à te non solùm postulo, verum etiam flagito, vtpote existimationis tuæ semper amantissimus, vt in tanti ponderis causa, quam in manibus habemus, teipsum colligas; atque seposita quorundam Caluinistarum ferocia, Martem & mortem in Catholicos anhelantium, mentem tuam in humanitatis & æquitatis gyrum ducas. Appulerunt ex Hibernia ad regiam Maiestatem deprecatores, qui pr(a)eter antiquam & illiminatam familiarum suarum nobilitatem, peraram religionis, fidelitatis atque prudentiæ præstantiam sunt consecuti. Venerunt, inquam, tanquam subditi ad Regem, afflicti ad patronum, membra ad caput, filij ad pare(n)tem. Proijciunt se ad Regis pedes, nomine reliquorum
p.31Catholicorum summissè supplicantes, vt eoru(m) aduersam, & propemodum euersam fortunam miserari dignetur. Sumus, inquiunt, ad omnia officia præstanda paratissimi. Nulla nobis vel domi cum incolis, vel foris cum exteris contra Maiestatem tuam conspiratio. Si qui verò perditissimi proditores reperti fuerint qui clandestino scelere, vel aperto Marte conflati, pestem regno tuo, patriæ nostræ machinari pertentauerint, non modò fortunas nostras, sed laterum etiam nostrorum oppositus, pro reipub(licae) defensione, vt concordissimè, ita fidissimè pollicemur. Vnum hoc supplicibus verbis, & communibus votis Maiestatem tuam obsecramus, vt grauioribus legum nouarum catenis conscientiæ nostræ non constringantur. Eam sequimur religionem, qua(m) pr(a)esul Patricius, gentis nostræ Apostolus, à sede Romana ad maiores nostros legitimè missus, incolis prædicauit. Non sumus nouoru(m) dogmatu(m) architecti, neque vllius peregrinæ disciplinæ alumni. Ha(n)c, qua(m) à Maioribus nostris fide(m) accepimus, absolutè amplectimur: ea(n)dem ipsam semita(m), tot sæculoru(m) memoria trita(m) & indagatam, per qua(m) illi ad æterna(m) salutem peruenerunt, pressis vestigijs consectamur. Si qui sunt inter nostros populares, qui aliter viuunt, aliter sapiunt, sibi viuant, sibi sapiant. Matt. 22 21.Nos interim libentissimis animis, reddemus, quæ sunt Cæsaris C(a)esari: reddamus, freti tua benignitate, quæ sunt Dei, Deo. Publicos à tua
p.32Maiestate conuentus non petimus: tantum modo vt nostr(a)e religionis vsura parietum vmbris occulatur. Pro Sacerdotibus, qui animarum nostrarum curam suscipiunt, hoc vestræ Maiestati spondemus. In Sacramentis, more institutoque Maiorum, administrandis omnem cura(m) & operam ponent. Neminem in repub(lica) magistratum aut verbis offendent, aut vultu lædent. Quod si quis fortè ex eorum collegio tenuissimæ seditionis flabello reipub(licae) statum permouere videbitur, vel absentis culpam omnes pr(a)estabimus, vel præsens de singulis suspicionibus rumusculis magistratui se purgabit. Cùm itaque nihil potius habeamus, quàm cum quieto & placato animarum nostrarum statu regiæ tuæ Maiestati, omni fidelitatis officio, morigerari; cogimur in his procellis, quibus domi iactamur, ad te (Serenissime Princeps) quasi ad peritissimum Nauclerum, atque ad tuam clementiam, tanquam ad tutum & tranquillum portum, confugere. Habet tua regia dignitas, vt possit; habeat, obsecramus, tua regia benignitas, vt velit populo tuo fracto & abiecto subuenire. Sic conscientias nostras serenitas tua tranquillabit; sic amorem cum timore permiscebimus, vt qui regalis tuæ potestatis mucronem reueremur, eximias clementiæ tuæ suauitates intimis sensibus diligamus.
H(a)ec & alia non mediocris considerantiæ argumenta Oratores isti nobilissimi & prudentissimi
p.33in hanc sententiam proferenda censent. Tu verò interim, Iacobe nepos, quasi vnguis in vlcere fodicans, exulceratorum carnes magis ac magis ad viuum resecas; & quos fomentis, communi saltem humanitate inductus, mitigare debes, inhumanitatis spiculis importunè crue(n)tas. Daniel. 3. 20.Quâ sanè importunitate diligentiam ministrorum regis Nabuchodonosor longè multu(m)que superas. Illi enim furibundi principis iusso morem necessariò gerentes, colligatos pueros in ardentem fornacem coniecerunt. Tu verò, nostri Regis iniussu, non pueros solùm comburendos postulas, sed ipsam etiam auctoritatem regiam, velut ardoris tui fornacem, acerbitatis follibus intempestiuè incendis: atque ita dum incertam paucorum gratiam colligis, certum multorum odium in te concitabis. Quocirca, mi nepos, relinqu(a)e, (si me tui cupidissimo, hortatore vti velis) huiusmodi turbulenta consilia feris ac ferreis lanjis, in aliorum ærumnis, immoderatâ intemperantiâ bacchantibus. Luc. 23. 50.Non deerunt, in hoc præsertim exulcerato sæculo, qui te tacente, & cum Ioseph non consentiente consilio & actibus eorum, pleno ore vociferabunt; Tolle, tolle, crucifige eum. Non est digna tuâ personâ tam inhumana oratio. Ioan. 19. 15.Refer te ad illius mores, cuius nomen præfers, Iacobi Stanihursti, patris mei, aui tui, qui cùm rempub(licam) co(m)plures annos, secundo populo, administrasset, ita iustitiam cum clementiâ temperarat, vt ad
p.34parcendum, quàm ad perdendum semper pro(m)ptior extiterit. Quod si, à maioribus tuis, & à teipso degenerans, animum induxerit, asperitatis tuæ aculeos in Catholicos emittere; Psal. 11. 6Dominus, qui propter miseriam inopum, & geminum pauperum exurgit, famulos suos illius Matt. 15. 43. Luc. 2. 25 Daniel. 3 22. regnum, atque consolationem Israël expectantes ab inflammantium malleolis sartos tectos conseruabit: dum illa fornacis flamma, quæ vinctos pueros non attigit, ipsos fortasse inflammationis ministros actutum interficiet. Horum vestigijs, deteriore, vt scripsi, viâ insistis; horum, si sapis, repentinum interitum etiam atque etiam pertimescas.
Cæterùm vt vt illud erit, summè necessarium est, Iacobe nepos, æternæ mortis periculum, defixo aspectu, præuidere, fide, charitatis dotibus cumulatâ, præuenire. Cùm enim Hebr. 11. 6sine fide impossibile sit placere Deo, eaque fides & charitas, quibus perpetua salus acquiritur, in Catholicâ Ecclesiâ vnicè efflorescant, extra eiusdem Ecclesiæ cancellos prorsus nullo modo consistant; tua quàm maximè interest (si tantum salutis tuæ cura te tangat, quantum, mihi persuadeo, tangit) ad eamdem te recipere Ecclesiam, minimè in co(m)mentitijs Lutheri & Caluini cuniculis latitantem, sed ad Matt. 5. 14.Ciuitatem supra montem positum, in omni memoria ætatum ac temporum, post Euangelium diuulgatum, ante hominum oculos expositam; contra inferorum
p.35portas præualentem; promissa Christi præsentia & præsidio hactenus conseruatam, & Matt. 16. 18. Mat. 28. 20. 1. Tim. 3. 16. omnibus diebus, vsque ad consummationem sæculi, vt columnam & firmamentum veritatis, conseruandam. Abdas te in libros sanctorum patrum: illos eamdem catholicam fidem, concordissimis animis, amplexatos perspicies, quam nouelli tui doctores, proiecta pertinaciâ, condemnant. Per hanc Catholicæ fidei scalam in cæleste domicilium ingressi suauissimo diuinitatis conspectu perfruuntur. Ab istis heroicis patribus qui fide dissidet; fine, sine dubio, discrepat. Nec enim vnum cælum Lutherum cum Irenæo, Zuinglium cum Cypriano, Bucerum cum Epiphanio, Brentium cum Ambrosio, Caluinum cum Augustino simulinuicem consociare poterit. Propone tibi ante oculos horrendum supremi iudicij diem, in cuius graui ac seriâ contemplatione etiam viri sanctissimi corporeis adhuc vinculis constricti, omnibus artubus contremiscunt. 1. Pet. 5. 18. Hebr. 10. 31. Et si iustus vix saluabitur impius & peccator vbi apparebunt? Tum feriò at serò scelerati persentiscent, quàm horrendum sit incidere in manus Dei viuentis. Ioan. 3. 5.Quò se vertent, illo luctuosissimo die, miserrimi præ infinitis alijs hæretici, anticipatam damnationis suæ sententiam, 2. Reg. 1. 14velut epistolam à Dauid rege ab Ioab per manum Vriæ missam, circumgestantes? Quibus item oculis maledici maledicti ac reliqui impij Christum Iudicem aspicere audebunt? Quem
p.36enim in hoc mundo dulcem, mitem, misericordem habuerunt, in illo iudicio durum, acerbu(m), inexorabile inuenient. Præterea quacumque impij aspectum contorquebunt, omnia videbu(n)t horroris plena, solatij vacua. Suprà Iudex, vt exposui, in facinorosos acerbè seuerus; infrà horrendus barathri hiatus, ad damnatos, vt perennes inquilinos, & mediastinos verè miserabiles hiulcâ voragine, recipie(n)dos. Isa. 33. 14Vbi cu(m) igne deuora(n)te, & cum ardoribus habitabunt sempiternis. Intus, conscientia scelerum suorum angore & ardore, excandescens. Extrà, mundus co(m)muni circumquaque ince(n)dio co(n)flagrans. Psal. 57. 11.Dextrà, infinita diuoru(m) multitudo, in damnatorum miserijs, summâ sanè alacritate, exultantium, in quoru(m) glorioso choro Romani pontifices collucebunt, veterum iniuriarum, diuinâ instigante iustitiâ, persequentissimi; qui in miseriâ, sed non misera(n)dâ calumniatorum suorum ruina, in omni (a)eternitate, triumphabunt. Iob. 41. 11.Sinistrà, truculenti dæmones, aspectu terribiles, rabie furentes, fumu(m) & foetorem spirantes, odio perpetuo in Deum, in Diuos, in consceleratos flagra(n)tes: ad quorum foedum & foetidum sodalitium da(m)nati homines aggregati interminatis, absque vllo laxamento, supplicijs cruciabuntur, in illo tartareo & tenebricoso gurgustio, Iob. 10. 22. Apoc. 6. 16. Luc. 23. 30. vbi vmbra mortis & nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. In illo horribili die frustra dicent montibus & petris, cadite super nos, & abscondite nos a facie sedentis super thronum,
p.37& ab ira Agni. Nihil iam sum proderit fluxa & præterita terrenorum principum gratia, nihil inania adulatorum blandimenta, nihil affluentia diuitiarum, nihil honorum ambitio, nihil dignitatum granditas, nihil salutationes in foro, Luc. 20 46. Luc. 14. 7. prim(a)e cathedr(a)e in synagogis, primi accubitus in me(n)sis, & reliqua istiusmodi oblectamenta, quibus mendax mu(n)dus terræ filios, talibus crepundijs pueriliter delinitos, quotidie infatuat. Nihil ibi proderit, contraque maximopere oberit abderitica illa, palmariq(ue) Diuorum omniu(m) irrisione ludenda, nouorum Magistroru(m) fiducia, qui certa fide sibi persuadent, se fuisse, ante mundi molitionem, in cælitum contubernium à mundi Molitore cooptatos. Alia rerum mutatio, alia facies, alia forma, alius status apparebit, 2. Cor. 5. 10.quando ante tribunal Christi referet vnusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum, siue malum Ad extremum quando horribilis, & extrema illa iudicis, prorsus implacabilis sente(n)tia proferetur; Matt. 25. 41.Discedite à me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo & angelis eius: quot duplicati gemitus? Quàm geminati vlulatus? Qualia sonora lamenta? Quales iteratæ execrationes? Matt. 26 30.Quantus fletus & stridor dentium? Quàm tristis & terribilis erit illa transitio à luce ad tenebras, à gaudio ad tristitiam, à vitâ ad mortem, à Deo ad dæmones? Tunc Matt. 25 31.sicut pastor segregat oues ab hædis, ita separabitur (vt quibus initijs est orsus, eisdem concludatur libellus)
p.38Matt. [?]0. [?]4.homo à patre suo, filia à matre suâ, nutus à socru suâ; non ad horam, non ad diem, no(n) ad hebdomadam, non ad mensem, non ad definitum annorum numerum, sed in omnem æternitate(m), in omnem, inquam, æternitatem, nusquam reuocandam, nunquam terminandam. O miseros morales, qui voluptuatijs præsentis vitæ illecebris irretiti, in durissimum hunc diem, acrem consideratione(m), vel punctum temporis, non intendunt: cum tamen post exiguum breueque huius vitæ curriculum, istud iudicium erit subeundu(m), illa spectacula intuenda; quæ non sunt fanatica poëtarum figmenta, sed certissima diuinarum literarum oracula, lectu, fateor, facillima, sed perpessu asperrima: ad qu(a)e si tali solertiâ, Iacobe nepos, excogitate velis, quali solertiâ excogitate debes, adulterinos tuos antichristos inter legitimos Christi vicarios, tam inani conatu, tam irrito labore, in posterum, anteprædico tibi, non vestigabis.
Hæc ego, mi nepos, vt meum tibi pectus ingenuè aperiam, sub tristi mente, & manu ferè tremebu(n)dâ, exaraui. Tu eadem, à te enixè peto, perattento animo, & p(a)enitenti co(n)scientiæ morsu, peruolue; vt ita salutariter peruoluas, Deo Opt(imo) Max(imo) extensis manibus, & intimis animi recessibus, dies noctesque supplicabo.