Renaissance Latin Texts of Ireland

←Previous (Psalmi, litaniae, et orationes)   Next (Brevis praemunitio)→

Texts

Hebdomada Eucharistica

p.7

I. PRÆFATIO AD Lectorem.

In varijs huius mundi procellis (Beneuole Lector) quibus Apostoli Petri Nauicula quoqueversus iactari solet, illa mihi tempestas ourbulentissima semper est visa, quam Ecclesiæ hostes aduersus Ecclesiæ thesaurum, præcellentissimum nimirum Eucharistiæ sacramentum, fectis inter se dissectis, excitarunt. Cu(m) enim Christus, munificentissimus sponsus, hinc patrem migraturus, sponsam suam Ecclesiam hac inæstimabili dote ita locupletauerit, vt etiam co(n)tra diurnas nocturnasque dæmonis insidias, p.8 quasi inexpugnabili sæpimento, obuallarit: huic aduersario nostro diabolo (qui tamquam leo rugiens circuit, quærens quem deuoret1. Pet. 5. 8.) nihil optatius occurrit, quàm populum Christianum ab hoc ætern(a)e stabilitatis firmame(n)to, quarecumq(ue) potest depellere; depulsu(m) occupare; occupatu(m) tetris infidelitatis tenebris opacare. Quemadmodu(m) enim PhilistijmIudi. 16. 21., cùm apprehendissent Sanson, insidios(a)e muliercul(a)e blandimentis delinitum, atque abrasis crinibus debilitatum, statim eius oculos eruerunt: ad eumdem modum dæmon, veterator ad omnem fraude(m) callidissimus, eos, quos ab hoc cælesti pane imparatos reperit, illecebrarum maculis facilè irretit, irretitos spirituali, p.9 luce plusqàm non rarò priuat. Permultos huius ærumnos(a)e ruinæ testes nostra infelix ætas edidit. Vnde tot Apostatæ repagula votiuæ religionis perfregerunt, atque adeo in dies perfringunt?Ps. 83, 1. Cur tot transfugæ à dilectis Ecclesiæ tabernaculis perfidè recedunt, atque in hostium castra perditè se co(n)ijciunt? Propterea quòd in meretricio alicuius obscenæ Dalilæ gremio mentum ac mentem libidinosè defigentes, palatum habent dæmonis glande eò vsque corruptum, vt siliquas cum porcis extra patriam domum esse malint,Luc. 35. 16. quàm intra Ecclesiæ septa saluberrimo Eucharistiæ pabulo saginari. Atque ita in tenebris, & in vmbra mortis,Lu. 1. 79. sæpius etiam in cathedra p.10 pestilentiæ sedentes,Psa. 1. 1 nihil est, quod potius faciunt, quam vulgus imperitorum (salutari proh dolor! Eucharistiæ alimento repudiato) ad suas in suaues epulas, magnifico interea verboru(m) apparatu instructas, prolectare. Vt eni(m) ædes malè materiatas aliquâ fideliâ dealbare videa(n)tur; Cænam Domini, sub specioso Euangelij fuco, prorupta audicia, omnibus venditant. Singuli cuiusque sectæ Mystagogi ad hanc cÅ“nam, quasi ad Domini præscriptum, opiparè paratam, contubernales suos confidentissimè inuitant. Quod si detractis, tanquam veste posita, verborum lenocinijs, quibus ieiunam plebeculam insulsi conuiuij structores inconditi miserabiliter p.11 infatuant, rem ipsam, Christiane lector, nudam inspectaueris: corpus & sanguinem Domini (vnicu(m) huius opimi conuiuij vitale ferculum) à commentitia horum epulonum cæna quam longissimè amandari perspicuè satis peruidebis. Caueant igitur huius peregrinæ sementis nouelli satores in quas ta(n)de(m) miseriaru(m) moles colliuea(n)t; videa(n)t inquam, quò seipsos, aliosq(ue) innumerabiles cum æterno animarum suarum interitu præcipitent. Vt enim plura paucis complectar, Christum de cælo deturbare conantur, qui Christum de Eucharistia tollere moliuntur.

Longum esset ac potius nimium pro huius præfationis præmeditato laconismo, absona p.12 & pugnantia eorum psephismata recensere. Scire tamen peruelim ab hisce Christianæ fidei (vti præ se ferunt) emendatoribus, omniaq(ue) religionis capita (si superis placet) ad sacræ Scripturæ normam examinantibus, quid sit causæ, cur perspicuis, vtpote testamentarijs Christi verbis, in Eucharistiæ institutione prolatis, manifestam vim infera(n)t?Mat. 25. 26. Mar. 14. 22. Luc. 22. 19. I Cor. 11. 34 Qualis, forte dixerint, sit verborum interpretatio, litigamus. Bene habet. Ad quem igitur iudicem prouocabunt? Ad sacras literas, in hac controuersa re, omni luce clariores? Causa cadent. Conciliorum effatis stabunt? Litem perdent. Co(n)tinuatam legitimaque ecclesiasticæ successtonis seriem exquire(n)t? p.13 Manus dabunt. Historiam antiquitatis nunciam, veritatis buccinam peruolent? Berengarium huius hæresis antesignanum, iterum atque iteru(m) condemnatum comperient. Quid igitur? Orthodoxos Ecclesiæ patres consulent? Ad eos, passis velis, si velint, appellant. Verum, promitto illis, mare infestum habebunt.

Profert nobis Ecclesia Græca claros & spectatos Theologos, Ignatium, Dionysium, Athanasium, Basiliu(m), Gregorios Nazianzenum & Nissenum, Cyrillos Alexandrinum & Ierosolymitanum, Chrysostomu(m), Epiphanium, Damascenum, Euthimium, Theophilactum: Dalmatia Hieronymum: Italia Ambrosium, & magnos Leonem, ac p.14 Gregorium; vt par doctorum literatissimum, atque ad immortalitatis famam gloriosu(m), tametsi à primis Patribus, non tantum annis, sed sæculis disiunctum, Thomam & Bonauenturam in præteritis no(n) relinquam. Adfert Africa Cyprianum, Arnobium, Augustinum, Fulgentium, Optatu(m). Producit Hispania Isidorum, Iuue(n)cum, Prudentium, Ildephonsum. Offert Gallia Irenæum, Hilarium, Eucheriu(m), Prosperum, Cæsarium, Eusebium Emissenum, Bernardu(m): Anglia Bedam, eiusque discipulum, & Caroli magni doctorem, Alcuinum, in primarijs ætatis suæ Theologis nominatum: denique nostra Hibernia peritum poetam, & quod caput est, graue(m) Theologum, p.15 Sedulium. Horu(m) monumenta verset, qui velit. Ecquid tandem cuipiam, eorum libros sana mente attentoque animo voluenti occurret, quod Lutheri portenta iuuet? Zingliana figmenta firmet? Caluinianam futilitatem corroboret? Brentianam insulsitatem stabiliat? Immò verò contra (nîsi fortè captiosus aliquis canillator, magis stolidæ contentionis, quam solid(a)e veritatis appetens, clarissimis rebus crassissimas tenebras de industria offundat) nonne in veritate corporis & sanguinis Christi in Eucharistia firmissimè asseueranda, omnes ad vnum cum catholica Romana Ecclesia, idem sapiunt? Idem sentiunt? Idem nobis posteris suis, præcisa p.16 omni dubitatione produnt? Fidem tibi (lector) faciet, si forte, quod absit, in fide fluctues, hic eucharisticus libellus ex patrum scriptis concinnatus. In quorum pronutiatis laudandis nihil subdolè addidi, nihil perfidè subticui, nihil fraudulenter immutaui. Huiuscemoditortuosos fallaciarum confractus simplex & directa orthodoxæ veritatis via nullo modo prorsus anquirit. Tuum igitur, Lector, erit teipsum colligere, atque vt oculis, ita soluto ac præse(n)te animo adesse. Nam si sanctorum patrum dogmata, quasi ad clepsidram oscitans, cursim percurras, pauculos, vereor, flosculos delibabis. Sin autem eorum auctoritates, succo & sanguine incorrupto p.17 redundantes, fidemque catholicam co(n)cordissimè attestantes, stomacho haud languente concoxeris: tecu(m) non difficulter perpendes, nouos ac minutos huius æui magistros nihil præter futiles fucos, ac patellas philosophicis fallacijs confertas suis conuiuis inaniter apponere. Tu verò, amice Lector, cui æterna tuæ animulæ salus, relictis reliquis, cordi curæque esse debet (Quid enim prodest homini, si vniuersum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur)Mat. 16. 26. noli catholicam fidem balbutientiu(m) sophistarum captiunculis definire, cùm philosophiæ proprium sit munus, Christianæ religionis mysterijs ancillari, non dominari. Proinde caue p.18 committas, vt in eorum disciplinam te,Mat. 15. 14. progressu præcipite, tradas, qui cæci sunt, & duces cæcorum: quique innumeris opiniorum commentis se ac suos sectatores in mille meandros conijciunt. Huiusmodi ergo salabris declinatis tritis & indagatis veteru(m) Patrum vijs insistas; ad catholicæ Romanæ Ecclesiæ ductum te totum applices; ad cuius magisterium, in omni discordiarum tempestate, tamque ad tutum & tranquillum portu(m), scrupulosas omnium hærese n cotes præter uectus remis velisque confugias: à qua statione, ad omnem peren(n)itatem stabili, nulla te terrena præmia dimoueant, nulla te humana supplicia deijciant. Siquidem in p.19 hac sola domo Dei,I Tim. 3. 15. lux euangelicæ veritatis coruscat; in hac sola Agnus salutariter comeditur: extra huius gyrum nulla spiritualis fames depellitur, nulla spiritualis sitis expletur, nulla, ne multis morer, æternæ salutis semita inuenitur.

p.21

II. MEDITATIONES DE MYSTERIIS SACROSANCTÆ EVCHARISTIÆ.

II. DOMINICA.

In nomine Patris, & Filij & Spiritus sancti, Amen.

1. O Altitudo diuitiarum sapientiæ & scientiæ Dei: quàm incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles vi(a)e eius. Pater nost. Aue Maria.

2. O Altitudo diuitiarum sapientiæ & scientiæ Dei. Quis diues nisi Dominus Iesus, qui abundat semper & nunqua(m) deficit? Hic diues est thesaurus, huius panis pinguis, quem qui manducauerit, esurire non poterit. Hunc panem dedit Apostolis, p.22 vt diuiderent populo credentiu(m) hodieq(ue) dat nobis eu(m), que(m) ipse quotidie Sacerdos co(n)secrat suis verbis. Hic ergo panis factus est esca Sanctorum. Pater nost. Aue Maria.

3. O Altitudo diuitiarum & sapientiæ Dei. Passio est, inquit scriptura, Domini, hoc est, transitus Domini: ne terrenum putemus, quod cæleste effectum est per Christum, qui transit in illud, & fecit illud corpus suum & sanguinem. Pater noster. Aue Maria.

4. O quâm bonus & suauis est, Domine, spiritus tuus in omnibus. Angelorum esca nutriuisti populum tuum, & paratum panem de cÅ“lo pr(a)estitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, & omnis saporis suauitatem, Pater noster. Aue Maria.

5. O diuinum penitus sanctu(m)que mysterium, obducta tibi significatium operimenta signorum p.23 dignanter aperiens, nobis palam atq(ue) apertè lucesce, nostrosque spirituales oculos singulari atque aperto lucis fulgore impie, Pater noster. Aue Maria.

6. O Sacramentum pietatis, ô signum vnitatis, ô vinculum charitatis. Qui vult viuere, habet vbi viuat, habet vnde viuat, accedat, credat, incorporetur, vt viuificetur. Pater noster. Aue Maria.

7. O miraculum, ô Dei benignitatem. Qui cum patre sursu(m) sedet, & in illo temporis articulo, quo sacerdos sacrificio incu(m)bit, omnium manibus pertractatur, ac ipse tradit volentibus eum excipere, atque complecti. Fit autem nullis præstigijs, sed apertis & circumspicientibus circumstantiu(m) omniu(m) oculis. Pater noster. Aue Maria.

8. O Pijssime Iesu, vnde hoc nobis, vt nos vermiculi, reptantes super faciem terræ, nos, p.24 inquam, qui puluis & cinis sumus, te pr(a)sentem habere mereamur præ manibus, præ oculis, qui totus & integer sedes ad dexteram Patris. Pater noster. Aue Maria.

9. O ignis qui semper luces, amor, qui semper ardes, dulcis Christe, bone Iesu, lumen æternum & indeficiens; panis vitæ, qui nos reficis, & in te non deficis; quotidie comederis, & se(m)per integer manes: resplende mihi, accende me, illumina & sanctifica vas tuum, de malitia euacua, imple de gratia, & plenum conserua; vt ad salutem anim(a)e meæ manducem cibum carnis tu(a)e, quatenus manduca(n)do te, viuam de te, viuam per te, & repausem in te. Pater noster. Aue Maria.

V. Educas panem de terra.

R. Et vinum lætificet cor hominis.

Oratio.

Deus, qui nobis sub sacramento p.25 mirabili, passionis tuæ memoriam reliquisti: tribue quæsumus. Ita nos corporis & sanguinis tui sacra mysteria venerari, vt redemptionis tuæ fructum in nobis iugiter se(n)tiamus. Qui viuis & regnas cum Deo Patre viuis & regnas cum Deo Patre in vnitate Spiritus sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen.

FERIA SECVNDA.

In nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti Amen.

1. O Domine Deus meus, quomodo ausus su(m) te alloqui, vilissima creatura? Nam fœtidissimus & horribilissimus sum, & vile stercus, vermisque nequissimus, & vanissimus homo. Pater noster. Aue Maria.

2. O diuini amoris immensitas, diuinæ pietatis superabundantia, diuinæ affluentia largitatis: p.26 Dedit enim nobis Dominus omnia quæ subiecit pedibus nostris, & super vniuersas terr(a)e creaturas contulit nobis dominij principatum. Pater noster. Aue Maria.

3. O singularis & admiranda liberalitas, vbi donator venit in donum, & datum est idem penitus cum datore. Quàm larga & prodiga largitas, cum tribuit quis seipsum. Pater noster. Aue Maria.

4. O splendor patern(a)e glori(a)e, qui sedes super Cherubim, & intueris abyssos, lumen veridicum, lumen illuminans, lumen indeficiens, in quem desiderant angeli prospicere. Ecce cor meum coram te est. Discute tenebras eius, vt amoris tui claritate plenius perfundatur. Pater noster. Aue Maria.

5. O quot modo dicunt: vellem Christi formam, & speciem, vellem vestimenta eius, vellem p.27 calceamenta videre. Ipsum igitur videmus, ipsu(m) ta(n)gimus, ipsu(m) comedimus. Vestimet(n)ta eius desideramus videre: ipse verò seipsu(m) nobis tradidit, non vt videamus solu(m), verumetiam vt tangamus & in nobis habeamus. Pater noster. Aue Maria.

6. O stupenda Dei miseratio: Verbum carnem, Deus cinerem, figulus lutum, vita morticinium induit, vt iumenta manducarent panem angeloru(m). Homines iumenta erant. Homo enim cùm in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Pater noster. Aue Maria.

7. O bone Iesu, tu solus sis cibus meus, & refectio mea: te solum esuriam, te solum auido & insatiabili appetitu comedam, & semper sim famelicus tui. Pater noster. Aue Maria.

8. O res mirabilis; ma(n)ducat Dominum pauper seruus & humilis. p.28 Pater noster. Aue Maria.

9. O diues omnium bonaru(m) dapum, supernæ largitatis opule(n)tissime largitor Deus: da lasso cibum, collige dispersum, redime captiuum, redintegra scissu(m). En stat ad ostium & pulsat. Obsecro per viscera misercordiæ tuæ, quibus visitas nos Oriens ex alto; iube pulsanti misero aperiri, vt liberis gressibus ingrediatur ad te, vt requiescat in te, & reficiatur de te pane cælesti: tu es enim panis & fons vit(a), tu lumen claritatis æternæ, tu omnia ex quibus viuunt recti, qui diligunt te. Pater noster. Aue Maria.

V. Panem de cælo præstitisti eis.

R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.

Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili, passionis tuæ memoriam reliquisti: tribue quæsumus, ita nos corporis & sanguinis tui sacra mysteria venerari, vt redemptionis tuæ fructum p.29 in nobis iugiter sentiamus. Qui viuis & regnas cum Deo Patre, in vnitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

FERIA TERTIA.

In nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti. Amen.

1. O Gloriosa & amabilis Christi sponsa, Ecclesia. In terra sponsum habes in Sacramento; in cælis habitura es fine velamento. Et hic & ibi veritas. Hîc publicata, ibi manifesta. Pater noster. Aue Maria.

2. O pretiosum & admirabile conuiuium, salutiferum, & omni suauitate repletum. Quid enim hoc co(n)uiuio prætiosius esse potest? in quo non carnes vitulorum & hircorum, vt olim in lege, sed nobis Christus sumendus proponitur verus Deus. p.30 Quid hoc sacramento mirabilius? In ipso namque panis & vinum in corpus & sanguinem Christi substantialiter conuertuntur. Ideoque Christus Deus & homo perfectus sub modici panis specie continetur. Pater noster. Aue Maria.

3. O panis dulcissime, sana palatum cordis mei, vt sentiam suauitatem amoris tui. Sana illud ab omni languore, vt nullam præter te sentiam dulcecedinem. Pater noster. Aue Maria.

4. O honorificentia nostra, nos nimis honorifica(n)s & dita(n)s multis muneribus decorasti. Admirabile enim est nomen tuum in vniuersa terra. Quid est enim homo, quia magnificas eum, aut quid apponis erga eum cor tuum? Dixisti enim veritas antiqua; deliciæ meæ esse cum filijs hominum. Pater noster. Aue Maria.

5. O quantum sumus tibi debitores, p.31 Domine Deus noster, tanto redempti pretio, tanto saluati dono, tam glorioso adiuti beneficio. Pater noster. Aue Maria.

6. O excellentissimum sacramentum. O adorandum, venerandum, colendum, glorificandum, præcipuis magnificandum laudibus, dignis præconijs exaltandum, cunctis honorandum studijs, deuotis prosequendum obsequijs, & sinceris mentibus retinendum. Pater noster. Aue Maria gratia plena.

7. O Domine libera animam, mea(m) misericors Dominus & iustus, & Deus noster miseretur. Pater noster. Aue Maria.

8. O figura patris substanti(a)e: tu es splendor patern(a)e gloriæ, tu es verum lumen iustitiæ, de qua manat totius grati(a)e plenitudo. Pater noster. Aue Maria.

9. O fons vitæ, vena aquarum p.32 viuentium: quando venia(m) ad aquas dulcedinis tuæ de terrâ desertâ & inaquosâ? vt videam virtutem tuam, & satiem ex aquis misericordiæ tuæ sitim meam? Sitio Domine, fons vit(a)e es, satia me. Sitio Domine, sitio te Deum viuum. Pater noster. Aue Maria.

V. Panem cæli dedit eis.

R. Panem angelorum manducauit homo.

Oratio.

Deus, qui nobis, sub sacramento mirabili, passionis tuæ memoriam reliquisti: tribue quæsumus, ita nos corporis & sanguinis tui sacra mysteria venerari, vt redemptionis tuæ fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui viuis, & regnas cu(m) Deo patre in vnitate Spiritus sancti Deus, per omnia s(a)ecula s(a)eculorum. Amen.

FERIA QVARTA.

In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti; Amen.

1. O Memoriale nobilissimum, intimis commendandum præconijs, firmiter animo alligandum, diligenter reseruandu(m) in cordis vtero, ac meditatione ac celebratione sedula recensedum. Pater noster. Aue Maria.

2. O quàm suauis est, Domine, spiritus tuus, qui vt dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suauissimo de c(a)elo pr(a)estito, esurientes reples bonis, fastidiosos diuites dimitte(n)s inanes. Pater noster, Aue Maria.

3. O Domine saluum me fac, ô Domine bene prosperare, benedictus qui venit in nomine Domini, Pater noster, Aue Maria.

4. O Domine, quia ego seruus tuus: ego seruus tuus & filius ancillæ tuæ. Pater noster. Aue p.34 Maria gratia plena.

5. O bone Iesu, quid te dulcius, quid suauius, quid amabilius? Te solum volo comedere, te solum volo masticare. Tu mihi semper dulcescis in corde. Si solus odor tuus deberet sufficere toti mundo, quanto magis cibatio tua. Si in verbo, quod de ore tuo procedit, reficimur, & viuimus, quid est te, Verbum (a)eternum, ore recipere, & cordis dentibus masticare. Pater noster. Aue Maria.

6. O fideles Christi gaudete & aspicite. H(a)ec est enim cælestis pr(a)ebenda angelorum, quam nobis transmisit largissimus rex c(a)elorum, vt omni gratia & benedictione repleamini. Pater noster. Aue Maria.

7. O sanctorum Sancte mirabilis, toti mundo desiderabilis, homo potens & Deus humilis, non est tibi, nec erit similis Deus meus. Pater noster. Aue Maria.

8. O verba nimis affectuosa. O p.35 verba pugetiua & penetratiua vsq(ue) ad animam. Hoc facite, inquit, in meam commemorationem. Propheta etiam dicit: memoriam abundanti(a)e suauitatis su(a)e eructabunt. Pater noster. Aue Maria. 9. O Amor, qui semper ardes, & nunquam extingueris, dulcis Christe, bone Iesu, charitas Deus meus: accende me totum igne tuo, amore tui, dulcedine tua, dilectione tui, desiderio tui, charitate tua, iucunditate & exultatione tua, pietate & suauitate tua, habens te in corde & ore, & præ oculis meis semper & vbique; ita vt nullus in me adulterinis amoribus pateat locus. Pater noster. Aue Maria.

V. Cibauit illos ex adipe frume(n)ti.

R. Et de petra, melle saturauit eos.

Oratio.

Deus, qui nobis sub sacrame(n)to mirabili, passionis tu(a)e memoriam reliquisti, tribue qu(a)e p.36 sumus, ita nos corporis & sanguinis tui sacra mysteria venerari, vt redemptionis tuæ fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui viuis & regnas cum Deo patre in vnitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula s(a)eculorum, Amen.

FERIA QVINTA.

In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen.

1. O Sacrum conuiuium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis eius: mens impletur gratia, & futur(a)e gloriæ nobis pignus datur, Pater noster. Aue Maria.

2. O verè magna munificentia, ô inaudita largias, ô charitas superexcellens, qui seipsum dat, quid poterit negare? Quid vltra faceret? Omnia qu(a)e potuit, pro nobis fecit. omnia quæ habet, nobis dedit: dedit regnum p.37 suum, dedit & seipsum, ideoq(ue) in hac c(o)ena dicebat: hæc quotiescunque feceritis, in mei memoriam facite. Pater noster. Aue Maria.

3. O miraculum stupendum. O potestas ineffabilis, ô tremendu(m) sacerdotij mysterium, spirituale ac sanctum, venerandum ac irreprehensibile, quod Christus in hunc mundum veniens etiam indignis impertitus est. Genu posito, lacrymis atq(ue) suspirijs oro, vt huius sacerdotij thesaurum inspiciamus, thesaurum, inquam, his, qui eum dignè & sanctè custodiunt. Pater noster. Aue Maria.

4. O potestas ineffabilis, quæ in nobis dignata est habitare per impositionem manuum sacrorum sacerdotum. O quàm magnam in se continet profunditatem formidabile & admirabile sacerdotium. F(a)elicem illum, qui in hac ipsa dignitate administrat puré & irreprehensibiliter. p.38 Pater noster. Aue Maria.

5. O præclara, ô reuerenda sacerdotum potestas. Certè non est potestas post Deum sicut sacerdotum potestas: consecrare videlicet corpus & sanguinem Domini. Super hac potestate, super tam insigni spectaculo, super ta(m) insigni dignitatis priuilegio stupet cÅ“lum, miratur terra, contremiscit homo, reueretur plurimum angelica celsitudo. Pater noster. Aue Maria.

6. O nouam & diuinam sacerdotis potestatem: cuius minysterio panis angelorum & vitæ mortalibus quotidie præparatur Pater noster. Aue Maria.

7. O sacrificia mitte(n)tes incrue(n)ta sacerdotes: ô animarum gloriosi custodes, ô magni figmentum Dei in manibus vestris ferentes. Pater noster. Aue Maria. O benignissime Iesu, nobilissim(a)e spons(a)e tu(a)e dotatiliu(m) indulsisti, vt vel sic teneret columba p.39 dulcissimum memoriale dilecti sui. Nam pridie quàm pateris, discipulis tuis huius sacramenti formam præscripsisti, efficaciam exhibuisti, id est, fieri præcepisti. Pater nost(er). Aue Maria.

9. O dulcedo amoris & amor dulcedinis: comedat te venter meus, & nectare tui amoris repleantur viscera mea, & eructet mens mea verbum bonum. Charitas Deus meus, mel dulce, lac niuium, cibus es grandium, fac me crescere in te, vt sacro palato possis manducari à me. Pater noster. Aue Maria.

V. Posuit fines tuos pacem.

R. Et adipe frumenti satiat te.

Oratio.

Deus, qui nobis sub Sacrame(n)to mirabili, passionis tu(a)e memoria(m) reliquisti: tribue quæsumus, ita nos corporis & sanguinis tui sacra mysteria venerari, vt rede(m)ptionis tu(a)e fructu(m) in nobis iugiter se(n)tiam.9 Qui viuis & regnas cu(m) Deo Patre, in vnitate Spiri. S. p.40 Deus, per omnia s(a)ecula sæculorum. Amen.

FERIA SEXTA.

In nomine Patris, & Filij & Spiritus sancti. Amen.

1. O Pia deitas, ô tremenda maiestas: ego miser inter angustias deprehensus, ad te, fo(n)te(m) misericordiæ, recurro, ad te festino sanandus. Salue salutaris victima pro me & omni humano genere in patibulo crucis oblata. Salue nobilis & pretiose sa(n)guis de vulneribus crucifixi Domini mei Iesu Christi profluens & peccata totius mundi abluens. Pater noster. Aue Maria

2. O admirabilis potentia crucis; ô ineffabilis gloria passionis: in qua & tribunal Domini, & iudicium mundi, & potestas est crucifixi. Crux tua, Christe, omnium fons benedictionu(m), omniu(m) est causa gratiarum: per quam p.41 credentibus datur virtus de infirmitate, gloria de opprobrio, vita de morte. Nunc etiam carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum vna corporis & sanguinis tui implet ablatio: quoniam tu es verus agnus Dei, qui tollis peccata mundi, & ita in te vniuersa perficis mysteria, vt sicut vnum est pro omni victima sacrificium, ita vnum de omni gente sit regnum. Pater noster, Aue Maria.

3. O Verè magne Domine, & misericordia tua; verè quidedisti nobis manducare corpus tuu(m) in quo tanta perpessus es, & sanguinem bibere. Pater noster. Aue Maria.

4. O vita mea, vita f(a)elix, qu(a)e abscondita est ipsi mundo, & sociata ipsi Christo, in Deo centro suo quietatur, vnum est mihi necessarium, & solum vnu(m) qu(a)ero. Abscedat ergo phantasmatu(m) multitudo, vnus est dilectus p.42 meus, vnus est amor meus, Iesus Christus, Deus meus spo(n)sus. Iesus Christus. Totus sit meus, totus sim suus, & fiat cor meum vnum cum ipso, nihil me iudicans scire vel affectuare, nisi Dominum Iesum Christum, & hunc crucifixum. Pater noster. Aue Maria.

5. O mirabile & cæleste sacrificium, omni reuerentia & deuotione dignu(m), quod tu Domine Deus meus, Sacerdos immaculate, facere præcepisti in commemorationem tuæ charitatis, mortis scilicet, & passionis pro salute nostra, pro quotidiana nostræ fragilitatis reparatione. Pater noster. Aue Maria.

6. O summè pia & verè suauis memoria, annuntiare mortem Domini donec veniat. Mors Christi opus sine exemplo, humilitas sine modo, donum sine pretio, gratia sine merito. Pater noster. Aue Maria.

7. O digna & numquam intermittenda p.43 memoria, in qua mortem nostram recolimus mortuam, nostrum interitum interijsse, ac lignum viuificum, ligno crucis affixum, fructum nobis attulisse salutis. Pater noster. Aue Maria.

8. O Domine Iesu Christe, gratias tibi ago pro sanctissima illa effusione pretiosi sanguinis tui, quo sumus redempti: simul pro sacrosancto & viuifico mysterio corporis & sanguinis tui, quo quotidie in Ecclesia pascimur & potamur, abluimur & sanctificamur, & vnius summæ diuinitatis participes efficimur. Pater noster. Aue Maria.

9. O memoriale mortis Domini, panis verus vitam præstans homini; præsta meæ menti de te viuere, & te illi semper dulce sapere. Iesu, quem velatum nunc aspicio, oro fiat istud, quod iam sitio, vt te reuelata cernens facie, visu sim beatus p.44 tu(a)e glori(a)e. Pater noster. Aue Maria.

V. Panem de c(a)elo pr(a)estitisti eis.

R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.

Deus, qui nobis sub sacreme(n)to mirabili, passionis tu(a)e memoria(m) reliquisti, tribue qu(a)esumus, ita nos corporis & sanguinis tui sacra mysteria venerari, vt rede(m)ptionis tu(a)e fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui viuis & regnas cum Deo Patre, in vnitate Spiritus sancti Deus, per omnia s(a)ecula sæculorum. Amen.

SABBATO.

In nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, Amen.

1. O Admiranda Christi dignatio, mira iubilatio mentis: Deus meus, sponsus meus, amor meus factus est cibus meus. Sanctoru(m) præmium, gaudium angelorum, p.45 Dei Patris Verbum est nutrimentum meu(m). Lux mundi, Sol cÅ“li, Sapientia Dei est resectio animi mei. Proles virginea, redemptio humana, cæliq(ue) gloria facta est cibatio mea. Pater noster. Aue Maria.

2. O intactæ Fili puerperæ, audi planctus animæ miser(a)e, qu(a)e peccati iacet in puluere, vt iumentum se computrescere lamentatur. Pater noster. Aue Maria.

3. O quàm mira sunt hæc omnia repleta dulcedine, illi dumtaxat anim(a)e, qu(a)e ad tam celebre vocata conuiuium, tanto me(n)tis currit ardore, vt possit illud prophecticum eructare: Que(m)admodu(m) desiderat ceruus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Pater noster. Aue Maria.

4. O verè digna hostia, per quam facta sunt tartara, rede(m)pta plebs captiuata, reddita vit(a)e pr(a)emia. Pater noster. Aue Maria.

5. O salutaris Hostia, qu(a)e c(a)eli p.46 pandis ostium. Bella premu(n)t hostilia, da robur, fer auxilium. Pater noster, Aue Maria.

6. O Iesu mi dulcissime, ô spes spirantis animæ, te quærunt piæ lacrym(a)e, te clamor mentis intimæ. Pater noster. Aue Maria.

7. O beatum incendium, ô ardens desiderium, ô dulce refrigerium, amare Dei Filium. Pater noster. Aue Maria.

8. O quàm graues angustiæ, ô quantæ angusti(a)e me vndique affligentes. Accedere indignè horrendum est iudicium: non accedere ex notabili negligentia vel contemptu, damnabilis est culpa. Pater noster. Aue Maria.

9. O si quando videbo gaudium meum, quod desidero? O si satiabor, cùm apparuerit gloria mea, quam esurio? O si mebriabor ab vbertate domus tuæ, ad quam suspiro? Si potabis me torrente voluptatis tuæ, quem sitio? Sint mihi, Domine p.47 interim lacrym(a)e meæ panis die ac nocte, donec dicatur mihi: Ecce Deus tuus; donec audiat anima mea: ecce sponsus tuus. Pater noster. Aue Maria.

V. Panem cæli dedit eis.

R. Panem angelorum manducauit homo.

Oratio.

Deus, qui nobis, sub sacrmento mirabili, passionis tuæ memoriam reliquisti: tribue quæsumus, ita nos corporis & sanguinis tui sacra mysteria venerari, vt redemptionis tuæ fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui viuis, & regnas cu(m) Deo patre in vnitate Spiritus sancti Deus, per omnia s(a)ecula s(a)eculorum. Amen.

III. SEPTEM SOLILOQVIA PER SEPTEM hebdomad(a)e dies disposita.

III. DOMINICA.

Fidem ad Eucharistiæ mysteria intelliganda esse in primis necessariam.

SOLILOQVIVM PRIMVM.

1 Qvoniam sine fide impossibile est placere Deo credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, & inquirentibus se remunerator sit: 2 Fac me, Domine Iesu Christe, per gratiam tuam semper illud de corporis & sanguinis tui mysterio credere & intelligere, sentire & firmiter tenere, quod tibi placet, & expedit animæ me(a)e. Fac me, inquam, credere & intelligere: quia 3 fides debet pr(a)ecedere p.49 intellectum, vt intellectus sit fidei pr(a)emium. 4 Isaias enim dixit: nisi credideritis non intelligetis: per fide(m) copulamur, per intellectu viuificamur. Prius hæreamus per fidem, vt sit, quod viuificetur per intellectu(m). Quod si aliquis 5 tenebris obscuratum habens intellectu(m), dicat: 6 Quomodo istud creditur? quomodo capitur? Quomodo capitur, rectè dicit: quomodo creditur no(n) rectè dicit. Immo ideo bene creditur, quia non cito capitur. Na(m) si cito caperetur, non opus erat vt crederetur, quia videretur. Ideo credo, quia non capio; sed crede(n)do fio idoneus, vt capia(m). Na(m) si no(n) credo, nu(m)quam capia(m), quia minus idoneus remanebo. Fides ergo mundet me, vt intellectus impleat me. 7 Omnia quide(m) plana & recta sunt illis, qui cognitionem (vt scribitur) inuenerunt: Fatuis verò etiam facillima, obscura videntur. Nam animus malignus, quæcunq(ue) non p.50 intelligit, ta(m)qua(m) friuola falsaque per arrogantiam eijcit, nulli cede(n)s, nec aliquid supra ipsu(m) esse existima(n)s. 8 Animalis aute(m) homo non percipit ea, quæ su(n)t spiritus Dei: Stultitia enim est illi, & no(n) potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. 9 Nam in homine carnali, tota regula intelligendi est consuetudo cernendi. Quod sole(n)t videre, credu(n)t; quod non solent, non credunt. 10 Qui enim secundu(m) carnem sunt: quæ carnis sunt capiu(n)t. Qui verò secundum spiritum sunt: quæ su(n)t spiritus, sentiunt. 11 Carne(m) itaq(ue) suam sapit, qui tua(m), Christe, carne(m) no(n) sapit. 12 Apostolus dicit, & veru(m) dicit, sapere secundu(m) carne(m) mors est. Carne(m) das nobis tuam, Domine, ma(n)ducare, & sapere secundu(m) carne(m) mors est. 13 Ergo inter tuæ mensæ co(n)uiuas animalis homo no(n) admittitur: quicquid caro & sa(n)guis dictat, ab hoc cætu excluditur; nihil sapit, nihil prodest, quicquid humani sensus p.51 molitur subtilitas. Omne quicquid à suis rationibus deuiu videtur, sapientes huius s(a)eculi ad deme(n)tiam referunt, & à veritate reputant alienum. Sed veritas ab erroneis hominibus comprehendi non potest: & cùm in sole velit figere oculos, vim luminis non ferens, c(a)ecatur, non illuminatur humana præsumptio, & aspectui eius lippitudo inh(a)eret. 14 Nam vt intellectui fides aditum aperit, sic infidelitas claudit. 15 Magnitudo, Domine, tuorum cælestium beneficiorum angustias human(a)e mentis excedit, & propterea ordinauit ita tua diuina prouidentia, vt quod capere in nobis ratio, rerum mole victa, non poterat, Fides deuota conciperet, & intellectum credulitas robusta nutriret. Siquidem 16 diuina tua operatio, si ratione comprehenditur, non est admirabilis: nec fides habet meritum, p.52 cui humana ratio præbet experimentum. 17 Vera enim fides, qua eorum, qui Deu(m) visuri sunt corda mundantur, quod non videt, credit. Nam si video, non credo. Credenti colligitur meritum, videnti redditur præmiu(m). Quapropter h(a)ec diuina mysteria 18 non sic attendo, ta(m)qua(m) sint nudus & simplex panis; nudum & simplex vinum: corpus enim sunt, & sanguis tuus Domine Iesu Christe. Nam etiamsi sensus illud mihi renunciat, fides tame(n) me confirmat. Nec iudico rem ex gustu: sed me citra vllam dubitationem fides certum reddit, quòd 19 filij tui, sicut nouellæ oliuarum in circuitu mensæ tuæ, digni sunt facti, qui corporis & sanguinis tui participes fiant. 20 Hæc est sublimis & excelsa philosophia, quæ factis potius, quàm sermone exercetur. 21 Magnarum quidem vigor est mentium, & valde fidelium lumen est animarum, incuncta(n)ter credere, p.53 quæ corporeo non videntur intuitu: & ibi figere desiderium, quò nequeant inferre co(n)spectum: Hæc autem pietas vnde in nostris cordibus nasceretur, aut quomodo quisqua(m) iustificaretur per fidem, si in ijs ta(n)tùm salus nostra confisteret, quæ obtutibus subiacerent? 22 Ergo credere iubemur, discutere prohibemur. 23 Nam licet mens humana non queat diuina mysteria plenè rationis inuestigatione comprehendere, fidei tame(n) plenitudo complectitur. Nam etsi non licet mihi scire, quemadmodum, Domine Iesu, natus sis, non licet tamen nescire, quòd natus sis. Serie(m) generationis ignoro, sed auctoritatem generationis agnosco. 24 Quemadmodum enim nullus nouit, quidna(m) secundum naturam Deus sit, iustificatur tamen per fidem, cùm credat, præmia illum reddituru(m) quærentibus eum: sic etsi operu(m) eius rationem ignorat, cùm tamen p.54 fide omnia illum posse non dubitet, non contemnenda probitatis huius præmia consequetur. 25 Secretum enim Dei intentos debet facere non aduersos. 26 & ideo, Domine Iesu, attendo potius quid feceris, & nolo quærere, quomodo feceris? 27. Fidei itaque obedire debeo. 28 per philosophiam & inanem fallaciam decipi non cupio. 29 Etenim non est humano aut sæculi sensu in Dei rebus loquendu(m). Quæ scripta sunt, legamus, & quæ legerimus intelligamus, & tunc perfectè fidei officio fungemur. De naturali tua, Iesu Christe, in nobis vnitate quæ dicimus, nisi à te discimus, stultè atque impiè dicimus. Ipse enim dixisti, caro mea verè est potus. Qui edit carnem meam, & bibit sanguinem meum, in me manet & ego in eo. De veritate carnis & sanguinis non relictus est ambigendi locus. 30 Num video p.55 panem, num vinum? Num sicut reliqui cibi, in secessum vadunt? Absit, ne sic cogitem. Vt enim si cera, igni adhibita, illi assimilatur, nihil substantiæ remanet, nihil superfluit: sic & hic putem mysteria corporis co(n)sumi substantia. 31 Sed fortè aliquis dicit: Speciem sanguinis non video. Sed habet similitudinem. Sicut enim mortis similitudinem prætiosi sa(n)guinis bibimus, vt nullus horror cruoris sit, & pretium tamen operetur rede(m)ptionis. Didicimus ergo, Domine Iesu, quia quod accipimus, corpus tuum est. 32 Odor, species, sapor, po(n)dus remanent ad mysterij ritu(m), & ad gustus suffragiu(m), vt horror penitus tollatur, & meritu(m) sortiatur. Etenim ne humana infirmitas esum carnis, & potum sanguinis in sumptione horreret, illa duo, Iesu Christe, velari & palliari voluisti speciebus p.56 panis & vini, quæ inter humani generis victualia quodammodo tenent principatum. Quemadmodum autem species hic videntur, quarum res vel substantiæ ibi esse non creduntur; sic res veraciter & substantialiter creditur, cuius species non cernitur. Videtur enim species panis & vini, & substantia panis & vini non creditur. Creditur autem substantia corporis & sanguinis tui, Domine Iesu Christe, & tamen species non cernitur. Tria igitur in Sacramento altaris credere debemus. Speciem panis, veritatem carnis, virtutem grati(a)e spiritualis. Vsque ad speciem panis sensus pertingit exterior: ad veritatem carnis fides interior: ad virtute(m) gratiæ spiritualis, charitas superior. Quod videmus, species est panis & vini. Quod sub specie illa credimus, veru(m) corpus, Christe tuu(m) est, quod pependit in cruce, & verus tuus sanguis, qui fluxit p.57 de latere. 33 Ergo non iam ad elaborata impensis & arte conuiuia populi inuita(n)tur, sed immortalitatis alimonia datur, à communibus cibis differens, corporalis substanti(a)e retinens speciem, sed virtutis diuinæ, inuisibili efficentia probans adesse præsentiam. 34 Erant in veteri testamento panes propositionis: Verùm illi cùm fuerint veteris testamenti, finem ia(m) acceperunt. In nouo verò testamento panis es, Christe, cælestis, & calix salutaris, qui & animam & corpus sanctificant. 35 Tantùm enim interest inter propositionis panes, & tuum, Domine, corpus, quantum inter vmbram & corpora, inter imagine(m) & veritatem, inter exemplaria futurorum, & ea ipsa, quæ per exemplaria præfigurabantur. 36 Te igitur, Domine Iesu, dicente, nisi manducaueritis carnem filij hominis, & biberitis eius sanguinem. non habebitis vitam in p.58 vobis: sic tu(a)e sacræ mensæ communicare debemus, vt nihil prorsus de veritate corporis tui & sanguinis ambigamus. hoc enim ore sumitur, quod fide creditur: & frustra ab illis, Amen, respondetur, à quibus contra id, quod accipitur, disputatur. 37 Multi tamen olim audientes ex discipulis tuis, dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? 38 Si tui, Christe, discipuli durum habuerunt istum sermonem, quid inimici? 39 Acceperunt illud stultè, carnaliter acceperunt, & putauerunt, quòd præcissurus esses particulas quasdam de corpore tuo, & daturus illis, & dixerunt: Durus est hic sermo. 40 Durus est hic sermo: durus est, sed duris; hoc est, incredibilis est, sed incredulis. 41 At verò, Christe, Dei Sapientia, verbis sacramento congruentibus pascens animam, p.59 non curasti insipientiam nauseantem. 42 Eat itaque incredulus retro cum suis similibus, qui dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eu(m) audire? Nos autem te (Domine Iesu) mediatorem Dei & hominum, carnem tuam nobis ma(n)ducandam, bibendumque sanguinem da(n)tem, fideli corde atque ore suscipimus: quamuis horribilius videatur, humanam carnem manducare, quam perimere, & humanum sanguine(m) potare, quàm fundere. 43 Sed cùm tu, Domine, dicas, nisi manducaueritis carnem meam, & biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis: ab huius sacrificij sanguine in alimentum sumendo no(n) solùm nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur, qui volu(n)t habere vitam: in quo sacrificio vera fit remissio peccatoru(m). 44 Quod quidam, quia no(n) credeba(n)t, nec poterant intelligere, p.60 abierunt retro: quia horrendum eis & nefarium videbatur, vesci carne humana: existimantes, hoc eo modo dici, vt carnem, Domine, tuam vel elixam, vel assam, sectamque me(m)bratim edere docerentur, cùm tuæ person(a)e caro, si in frustra partiretur, non omni humano generi posset sufficere, qua semel consumpta, videretur interijsse religio, cui nequaquam vlterius victima superesset. Sed in cogitationibus huiusmodi caro & sa(n)guis non prodest quicquam: quia sicut tuipse, Christe, exposuisti, verba h(a)ec spiritus & vita sunt. 45 Intellectus itaque spiritualis credente(m) saluu(m) facit Vbi autem dicitur: Quomodo est? no(n) intelligitur. Vbi verò non intelligitur, tenebræ ignorantiæ sunt. 46 Dixisti, Domine, olim Iudæis: Hoc vos scandalizat? putatis, quia de hoc corpore meo, quod videtis, partes facturus sum, & membra mea concisurus, p.61 & vobis daturus? Quid si ergo videritis Filiu(m) hominis ascendentem vbi erat prius? Certè qui integer ascendere potuisti, consumi non potuisti. Ergo & de corpore & de sanguine tuo dedisti nobis salubrem refectionem, & tam magnam breuiter soluisti de tua integritate quæstionem. 47 Cùm igitur carnalis sensus ad intellectum tant(a)e profunditatis non penetrat, nisi fides accedat: 48 (Non enim tam pauper es, Domine, vt ea ta(n)tùm facias, qu(a)e imbecillitate rationum mearum comprehe(n)di possint) exclamo cum patre pueri: 49 Credo Domine, adiuua incredulitatem meam: dico cum Apostolis. 50 adauge nobis fidem: interrogo cum Petro 51 Apostolorum tuorum primo: 52 Domine ad quem ibimus? Verba vitæ æternæ habes. 53 Vitam enim æternam habes in ministratione corporis & sanguinis tui. Et nos credimus & cognouimus: credimus p.62 enim, vt cognosceremus: Na(m) si prius cognoscere, & deinde credere vellemus, nec cognoscere, nec credere valeremus. Quid credimus & quid cognouimus? Quia tu es Christus filius Dei viui: id est, quia ipsa vita æterna tu es, & non das in carne & sanguine, nisi quod es. 54 Mihi igitur conuiuium, Christe, sis gaudium, Christe, sis: cogitatio, Christe, sis quies, Christe, sis, qui viuis & regnas per omnia sæcula sæculorum. Amen.

FERIA SECVNDA.

Fidem in sola Catholica Ecclesia esse salutarem: misera(m) esse hæreticorum cæcitatem.

SOLILOQVIVM SECVNDVM

1 QVAM terribilis est locus iste? Non est hic aliud, nisi p.63 domus Dei, & porta cÅ“li. 2 Domus Dei, quæ est Ecclesia Dei viui, columna & firmamentum veritatis: 3 Sola enim catholic Ecclesia est, quæ verum cultu(m) retinet. Hic est fo(n)s veritatis, hoc est domiciliu(m) fidei, hoc est te(m)plu(m) Dei quò si quis no(n) intrauerit, vel à quo si quis exierit, à spe vitæ ac salutis æternæ alienus est. Neminem sibi oportet, pertinaci concertatione bla(n)diri. Agitur enim de vita & salute. Cui nisi cautè ac diligenter co(n)sulatur, amissa & extincta erit. 4 Ecclesia catholica vna est mater, fæcu(n)ditatis successibus copiosa. Illius f(a)etu nascimur, illius lacte nutrimur. Spiritu eius animamur. H(a)ec nos Deo seruat, h(a)ec filios regno, quos generauit, assignat. Quisquis ab Ecclesia segregatus, adulter(a)e iungitur, à promissis Ecclesi(a)e separatur. Habere iam no(n) potest Deu(m) patrem, qui Ecclesia(m) non habet matrem. 5 H(a)ec Ecclesia nos inuitat prius p.64 credere, quod nondum valeremus intueri, vt ipsa fide valentiores facti, quod credimus, intelligere mereamur: no(n) iam hominibus, sed ipso Deo intrinsecus mentem nostram firmante atque illuminante. 6 In hac ergo vna Ecclesiæ domo, Domine Iesu, Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, ederis, cui nullus co(m)municat, quem Israeltici nominis dignitas no(n) co(m)mendat. 7 Nullum itaque primum, nisi te Dominum sequens, apostolicæ sedi, id est, cathedræ Petri co(m)munione consocior: super illam petra(m) ædificatam Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum. Agnu(m) comederit, prophanus est. Si quis in arca Noe no(n) fuerit, peribit regnante diluuio. 8 In vna domo, id est, in vnitate Ecclesiæ iubemur carnes Agni assumere. Diuers(a)e igitur h(a)ereticorum peruersitates non in vna illu(m) comedunt domo. Et ideo sicut in diluuio non saluatus est, nisi qui intra p.65 arcam Noe fuit inuentus: ita diuers(a)e fidei homines extra Ecclesiæ donium non habentes te, Agnum Dei, qui tollis peccata mundi, salui esse non possunt. 9 Etenim vniuersa flumina in deserto huius sæculi benedicuntur vsque hodie à Petro: & ipse est exitus aquarum in sitim, ita vt qui exierit foras ab Ecclesia Petri, siti pereat. 10 In quibus ergo ignoranti(a)e tenebris infideles iacent, vt nec auditu discant, vel lectione cognoscant, quod in Ecclesiâ Dei in omnium ore ta(m) consonum est, vt nec ab infantium linguis veritas corporis & sanguinis tui, domine Iesu, inter communis sacramenta fidei teneatur? Quia in illa mystica distributione spiritualis alimoniæ hoc impartitur, hoc sumitur, vt accipientes virtutem cælestis cibi, in tuam, Christe, carnem, qui caro nostra es, transeamus. 11 Est autem Eucharistia sacrame(n)tum spei, quo hoc in tempore consociatur p.66 Ecclesia, quamdiu bibitur, quod de tuo, Christe, latere manauit. 12 Voue(n)tur omnia, quæ tibi, Domine Deus, offeruntur, maximè hæc sancti altaris oblatio: quo sacramento prædicatur nostrum aliud votum maximu(m), quo nos vouimus in te, Christe, esse mansuros, vtique in compage corporis tui. Cuius rei sacramentum est, quòd vnus panis, vnum corpus multi sumus, omnes qui de vno pane participamus. 13 Panis iste communis, in tuam, Christe, carnem & sanguinem mutatus procurat vitam & incrementum corporibus: ideoque ex consueto rerum effectu fidei nostr(a)e adiuta infirmitas, sensibili argumento edocta est, visibilibus sacramentis inesse vitæ ætern(a)e effectum: & non tam corporali, quàm spirituali transitione tibi, Domine, nos vniri. Ipse enim es panis & caro & sanguis, ide(m) cibus & substantia, & vita factus es Ecclesiæ p.67 qua(m) corpus tuum appellas, da(n)s ei participatione(m) spiritus. 14 Null(a)e quidem sunt maiores diuitiæ, nulli thesauri, nulli honores, nulla huius mundi maior substantia quam catholica fides, quæ peccatores homines saluat, cæcos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat, fideles iustificat, p(a)enitentes reparat, iustos augmentat, martyres coronat, clericos ordinat, sacerdotes consecrat, regnis cælestibus pr(a)eparat, & in æterna hæreditate cu(m) Angelis sa(n)ctis co(m)municat. Quisquis ille est, & qualiscu(n)q(ue) ille est, Christianus non est, qui in tua, Christe, Ecclesia non est. Sola quippe est, per quam sacrificium libe(n)ter accipias, sola quæ pro errantibus fiducialiter intercedat. Vnde etia(m) de agni hostia præcepisti, dicens: 15 In vna domo comedetis, nec offeretis de carnibus eius foras: In vna na(m)q(ue) domo agnus comeditur, quia in vna catholica Ecclesia vera Rede(m)ptoris p.68 hostia immolatur. De cuius carnibus diuina iussio efferri foras prohibet, qui dari sanctum canibus vetat. Sola est, in qua opus bonum fructuosè peragitur, vnde mercedem denarij no(n) nisi qui intra vineam laboraueru(n)t, acceperunt. 16 Ecclesia quidem totu(m) possidet, quod à te, Christe, viro suo accepit in dote: qu(a)ecunq(ue) congregatio cuiuslibet h(a)eresis in angulis sedet, concubina est, non matrona. 17 Vnum enim esse altare in Ecclesia, & vnam fidem, & vnum baptisma, Apostolus docet: quod h(a)eretici deserentes, multa sibi altaria fabricanti sunt, non ad placandum Deum, sed in delictorum multitudinem. Propterea leges Dei accipere no(n) merentur, cum eas, quas acceperant ante contempserint. Et si quid dixerint de Scripturis, nequaquam diuinis verbis, sed ethnicorum sensibus comparandu(m) est. Isti multas immolant hostias, & comedunt carnes earum: vnam p.69 tuam, Christe, hostiam desere(n)tes, nec comedentes tuam carne(m), cuius caro cibus credentiu(m) est. Quicquid fecerint, sacrificioru(m) ordinem ritumque simulantes, siue dederint eleemosynam, siue pudicitiam repromittant, siue humilitatem simulent, fictisque blanditijs simplices quosq(ue) decipiant: nihil, Domine, de huiusmodi sacrificijs suscipies. 18 Omnis verò h(a)ereticus nascitur in Ecclesia, sed de Ecclesia proijcitur, & contendit, & pugnat co(n)tra parentem. Sed vt infert Ieremias, non comedent & non bibent, subauditur corpus & sanguinem tuum, Saluator mu(n)di. 19 Fides itaque catholica oblatrantium h(a)ereticorum spernit errores, qui mundanæ sapientiæ vanitate decepti, à veritatis Euangelio recesserunt. 20 H(a)ec dicuntur, vt amemus vnitatem, & timeamus separationem. Nihil enim sic debet formidare Christianus, quàm separari à p.70 c(a)eleste(m) s. carnem tua(m). 27 Introduc me, Rex, in cellaria tua: 28 vbi bona libamina, vbi boni odores, vbi mella suauia, vbi fructus diuersi, vbi epulæ vari(a)e, vbi plurimis epulis tuu(m) prandiu(m) condiatur: 29 Vbi vitulus saginatus in corpore & sanguine tuo, offertur patri, & pascit totam domu(m). 30 Etenim tuis, Christe, carnibus pascimur, & cruore potamur. 31 In hoc igitur Ecclesi(a)e sanctæ sacrificio nulla sit macula, sed pura simplicitas, & innocentia vitæ, in vna catholic(a)e Ecclesi(a)e domo, à fidelibus de Ægypto egredientibus, transito mari rubro, Iotis tuo, Christe, sanguine, affectibus, offeratur. 32 Admiranda sanè Ecclesi(a)e mysteria, admirabile sacrariu(m). Ex paradiso fons scaturijt, à quo se(n)sibiles fluuij emanarent. A me(n)sâ, D(omi)ne, tuâ, prodijt fo(n)s, qui fluuios spirituales diffu(n)dit. Hic fo(n)s lucis, diffu(n)de(n)s radios veritatis, huic supern(a)e astiteru(n)t virtutes, fluctuum eius pulchritudinem p.72 inspicie(n)tes. 33 Tollatur itaq(ue) hoc Sacramentum de Ecclesia, & quid erit in mundo, nisi error et infidelitas? Et populus Christianus erit, quasi grex porcoru(m) dispersus, & idoloatri(a)e deditus; sicut expresse patet in cæteris infidelibus. Sed per hoc stat Ecclesia, roboratur fides, viret vel viget cristiana religio, & diuinus cultus. Vnde, Domine, dixisti. 34 Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, vsque ad co(n)su(m)matione(m) s(a)eculi. 35 Dignare igitur, Domine Iesu, in hoc loco pascuæ me collocare: 36 vbi caro in tua veritate sumitur, vbi sa(n)guistuus in veritate bibitur, vbi su(m)mis ima iunguntur, vbi adest præsentia sanctorum angelorum vbi tu es sacerdos & sacrificium mirabiliter & ineffabiliter constitutus. 37 Hæc est fides vera, veniens de sanâ doctrinâ: hæc est certè fides catholica & orthodoxa, quam me, Domine Iesu, docuisti in sinu matris Ecclesiæ, p.73 gratia tua. 38 Quisquis autem ille est, & qualiscumque est, christianus non est, qui in tua, Christe, ecclesia non est. 39 Non enim agnoscis nomen tuum, vbi non agnoscis doctrinam tuam. 40 Tibi gloria in s(a)ecula s(a)eculoru(m). Amen.

FERIA TERTIA

Ex diuina omnipotentia veritas Sanctæ Eucharistiæ declaratur.

SOLILOQVIVM TERTIVM.

1 DIXISTI, Domine Iesu Christe, facilius esse, camelum per foramen acus transire, quàm diuitem intrare in regnu(m) cælorum. Anditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes: Quis ergo poterit saluus esse? Aspiciens autem, dixisti illis: Apud homines hoc impossibile p.74 est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. Pari enim modo efficere posses, vt diues saluus fieret, & vt camelus per foramen acus transiret. 2 Siquidem omnipotens manus tua, semper vna & eadem, creauit in cælo angelos, & in terra vermiculos, non superior in illis, non inferior in istis. Sicut enim nulla alia manus angelum, ita nulla posset creare vermiculum: sicut nulla cælum, ita nulla posset vllum capillum album posset facere aut nigrum. Sed omnipotens manus tua; cui omnia pari modo sunt possibilia. Nec enim possibilius est tibi, creare vermiculum, quàm angelum: nec impossibilius extendere cælum, quàm folium: nec leuius formare capillum, quàm corpus: nec difficilius fundare terram super aquam, quàm aquas super terram: sed omnia, p.75 quæcunque volumi, recisti, sicut in cælo & in terra, in mari, in omnibus abyssis. 3 Oportet igitur eos, qui tuam, Domine Iesu, diuinam virtutem ac potestatem, signorum miraculo, perceperunt, sermonem tuum libenter suscipere, & si qua difficilia videantur, eorum solutionem quærere. non contra facere. Quomodo potest hic carnem suam nobis dare? Quod de te (Iesu Christe, Deo vero de Deo vero) non sine magna impietate, increduli conclamant: nec in mentem venit, nihil esse impossibile apud Deum. Nam cum animales sint, vt ait Paulus, spiritualia intelligere non possunt. Sed fatuitas quædam tam magnu(m) mysteriu(m) illis videtur Concede igitur mihi, Domine, magnu(m) ab horu(m) peccatis, profectum facere, firma(m) fide(m) mysterijs adhibere, & nunqua(m) in ta(m) sublimibus rebus, illud Quomodo, aut cogitare, p.78 aut proferre. Iudaicum enim hoc verbum est, & extremi iudicij causa. Ideo Nicodemus etiam cùm diceret. Quomodo hæc fieri possunt? meritò à te, Domine, audiuit: Tu es magister in Israel, & hæc ignoras? Non igitur quæro, Quomodo, sed operis tui viam atque scientiam tibi soli co(n)cedo. Quomodo enim summis cruciatibus digni non erunt, qui te, rerum omnium Opificem Deum ita contemnunt, vt, Quomodo, in operibus tuis dicere audeant? Quem totius sapienti(a)e largitorem esse non ignorant; quem omnia posse Scriptura nos docuit. 4 Quomodo, dicit aliquis, manducatur caro Domini, & bibitur sanguis Domini? Quis contra talem clausit, vt hoc nesciat. Velatum est. Sed si voluerit, erit reuelatum. Accedat ad professionem, & soluit quæstionem. Quod enim, Domine, dixisti, iam fideles nouerunt. p.77 5 De totius mundi, operibus legitur: Quia ipse dixit, & facta su(n)t: ipse mandauit, & creata sunt. Sermo ergo tuus, Domine, qui potuit ex nihilo facere, quod no(n) erat: non potest; ea quæ sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est nouas rebus dare, quàm mutare naturas. 6 Vt igitur ad nutum præcipientis Domini, repente ex nihilo subtiterant excelsa c(a)elorum; profunda fluctuu(m); vasta terrarum: ita parem potentiam, in spiritualibus sacramentis, verbis tua, Domine, virtus pr(a)ebet, & rei seruit effectus. 7 Si dixisti, Domine, fiat lux, & facta est: fiat firmamentum & factum est: Si verbo tuo c(a)eli firmati sunt, & spiritu oris tui omnis virtus eorum: si cælum & terra, aqua ite(m) & ignis & aer, & omne eorum ornamentum tuo verbo co(n)letum & absolutum est, atque hoc etiam nobilissimum animal, quod homo nuncupatur: Si tute p.78 ipse, Deus Verbum, postequa(m) ita voluntas tua tulit, homo factus es, atque ex puris & immaculatis sanctæ ac semper Virginis sanguinibus carne(m) tibi ipsi sine semine co(n)didisti: quid tande(m) afferri potest, quin ex pane corpus tuum, ex vino & aqua sanguine(m) tuum efficere queas? Dixisti antiquitus: producat terra herbam virentem, atque etiamnu(m), orto imbre, fÅ“tus suos producit, diuino tuo præcepto impulsa ac roborata. Dixisti, Domine, Hoc est corpus meu(m), & hic est sanguis meus, & hoc facite in mea(m) commemoratione(m), atq(ue) omnipote(n)ti tuo præcepto, donec ipse venias, hoc efficitur: ac pluuia huic nouæ segeti per consecrationem existit sancti Spiritus vis obu(m)brans. Quin ne hoc quoque alienum fuerit, quòd que(m)admodum naturaliter panis, per cibum; & vinum & aqua, per potum, in comedentis ac bibentis corpus & sanguinem immutantur, p.79 corpusque alterum fiunt, atque à priori ipsius corpore diuersum: sic propositionis panis ac vinum & aqua, per sancti Spiritus inuocatione(m) & aduentum, mirabili modo, in tuum, Christe, corpus & sanguinem vertuntur, nec sunt duo, sed vnum & idem. 8 Ad cognoscendum itaq(ue) & percipie(n)dum sacrificium Dominici corporis, ipsa me roboret potentia consecratoris: & qui olim, Domine, latuisti pr(a)efiguratus in manna, sis mihi nunc manifestatus in gratia. 9 panis enim iste, quem discipulis porrigebas, non effigie, sed natura mutatus, omnipotentia tui verbi factus est caro & sicut in tua, Christe, persona humanitas videbatur, & latebat diuinitas, ita in sacramento visibili ineffabiliter diuina se infudit essentia, vt esset religioni circa sacramenta deuotio, & ad veritatem, cuius p.80 corpus & sanguis sacramenta sunt, sincerior pateret accessus, vsque ad participationem spiritus. 10 Tu itaque, naturarum Creator & Domine, producis de terra panem: & de pane rursus (quia potes & promisisti) efficis proprium corpus: & de aqua vinum, de vino tuum facis sanguinem. 11 Quare si te, Dominum Deum, omnia posse credo, hoc consequitur, vt credam, nec humanis disputationibus discernere curiosus insistam, si creaturas, quas de nihilo potuisti creare, has ipsas multo magis valeas in excellentioris natur(a)e dignitatem conuertere, & in tui corporis substantiam transfundere. Multo magis dico: non quòd infirmioris potentiæ in rebus creandis, quàm immutandis fuisses: sed humanæ rationi vsuale, non diuin(a)e rationi comparabile. Ideo fides præ omnibus bonis summum meritum est. Hæc me inducatad credendum, p.81 me consecrantis potentia roboret ad sumendum. 12 Aquam olim in vinum, Domine, conuertisti in Cana Galilææ: quod habet quandam cum sanguine proprietatem: & te parum dignum existimabimus, cui credamus, quòd vinum in sanguine(m) transmutaueris? Ad eas nuptias, quibus corpora copulantur, vocatus, præter opinionem omnium, hoc fecisti miraculum: & non multo magis sic te corpus & sanguinem tuum frue(n)da nobis donasse, persuasum firmiter habebimus, vt ea cum omni certitudine tanquam corpus tuum & sanguinem sumamus? 13 Quocirca, Domine, Corporis & Sanguinis tui venerabile Sacramentum, tantum formidabile est ad loquendum, quantum non terrenum, sed cæleste mysterium, non humanæ (a)estimationi comparabile, sed admirabile; non disputandum, sed metuendum. In quo quidem p.82 mysterio 14 si ratio quæritur, no(n) erit mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare. Demus, te Deum, aliquid posse, quod nos fateamur iuuestigare no(n) posse: in talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis. 15 Verè quide(m) magnus es, Domine, & magna mirabilia tua verè, qui dedisti nobis ma(n)ducare corpus tuu(m), in quo ta(n)ta perpessus es, & sanguine(m) bibere. Quapropter 16 no(n) dubitet quisqua(m) primarias creaturas (pane(m) scilicet & vinum) nutu tuæ diuin(a)e potentiæ, præsentia summ(a)e maiestatis, in tui, Domine Christe, corporis transire posse naturam, cùm ipsum hominem videat, artificio c(a)elestis misericordiæ, tuum corpus effectum. Sicut autem quicunque ad fidem Christiana(m) venie(n)s, ante verba baptismi, adhuc in vinculo est veteris debiti, his verò memoratis, mox exuitur omni fece peccati: ita quando benedicendæ verbis cælestibus p.83 creaturæ sacris altaribus imponuntur, antequam inuocatione tui nominis consecrantur, substantia illic est panis & vini: post verba autem, corpus tuum, & sanguis tuus est, Domine Iesu Christe. Quid autem mirum est, si ea, qu(a)e verbo potuisti creare, verbo possis creata conuertere? Immò iam minoris videtur esse miraculi , si id quod de nihilo agnosceris co(n)didisse, ia(m) conditu(m) in melius valeas co(m)mutare. Requirat aliquis, quid tibi possit esse difficile, cui facile fuit homine(m) de limi materia figurare imagine(m) etia(m) tu(a)e diuinitatis induere: cui promptu(m) est, eu(m) rursu(m) reuocare de inferis, restituere de perditione, reparare de puluere, de terra in cælum leuare, de homine angelum facere, corpus humanum conforme corpori tuæ claritatis reddere, figmentum tuum in regni consortio sublimare, vt qui corpus nostræ fragilitatis assumpseras, p.84 nos in corpus tuæ immortalitatis assumas. Ad quam gloriosam resurrectionem pijs nos operibus præparare digneris, qui viuis & regnas in sæcula sæculorum, Amen.

FERIA QVARTA.

Ex Redemptoris nostri voluntate, humilitate, misericordia, & summo erga genus humanum amore, veritas S. Eucharistiæ declaratur.

SOLILOQVIVM QVARTVM.

1 QVAM magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti time(n)tibus te? 2 Verè tu es manna absconditu(m), 3 Angeloru(m) esca nutriens populum tuum, & paratum panem de c(a)elo præstans nobis sine labore, omne delectamentum in se habentem, & omnis saporis suauitatem. p.85 Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendit: in eos, inquam filios, 4 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, 5 Qualem charitatem dedit nobis pater, vt filij Dei nominemur & fimus. 6 Id autem quod generat, ei quod generatur alimentum præbere, consentaneum est. 7 Quemadmodum atuem mulier filium sanguine ac lacte suo alit: sic tu, Domine Iesu, filios quos genuisti sanguine tuo semper alis. 8 Nemo quidem talem escam daret, nisi misericors & miserator Dominus. 9 Proinde qua(n)tâ Eucharisti(a)e mysterium misericordiâ plenum sit, initiati solummodo noueru(n)t. 10 Dice(n)do vero Eucharistia(m), omnem benignitatis tuæ, Domine Iesu, thesaurum aperio, & magna illa munera commemoro: etenim cum calice inenarabilia p.86 beneficia tua, & quæcunque consecuti sumus, adimus. 11 Vnde autem, Domine commendasti corpus & sanguinem tuum? Vnde nisi de humilitate tua? nisi enim esses humilis, nec manducareris, nec bibereris. Respiciam altitudinem tuam. In principio erat Verbu(m). Ecce qualis es cibus sempiternus. Sed manducant angeli, ma(n)ducant supern(a)e virtutes, manducant & saginantur, & integrum manet, quod eos satiat & lætificat. Quis autem homo posset ad illum cibum ascendere? Quia ergo ad te illum panem, homo non poterat asce(n)dere, dignatus es, ipse panis, descendere ad hominem: & hoc cum ineffabili pietate factu(m) est, vt tu mensa angelorum, latescere, & ad paruulos peruenires. 12 Vnde enim cibus in lac conuertitur, nisi per carne(m) traijciatur? Nam mater hoc facit. p.87 Quod manducat mater, hoc manducat infans. Sed, quia minus idoneus est infans, qui pane vescatur, ipsu(m) pane(m) mater incarnat: & per humilitatem mamill(a)e & lactis succum, de ipso pane pascit infantem. Quomodo ergo de ipso pane pauisti nos, Sapientia Dei? Quia Verbum caro factum es, & habitasti in nobis. 13 At verò totus eras apud patrem, quando venisti in virginem: impleuisti illa(m), nec recessifti ab illo. Venisti in carne(m), vt te homines ma(n)ducare(n)t: & manebas integer apud Patre(m), vt angelos pasceres. 14 Ergo, vt pane(m) a(n)geloru(m) ma(n)ducaret homo, tu, qui es D(omi)n(e)s angeloru(m) factus es homo. 15 No(n) vacat etiam à mysterio, quòd beata virgo Maria, relicta patria, ciuitate & domo, te Filium suu(m) in Bethlehe(m) parere venit. Bethlehe(m) enim domus panis interpretatur: Tu verò, D(omi)ne, de te ipso loqueris dice(n)s, Ego su(m) panis viuens, qui de cÅ“lo p.88 descendi: dignu(m) ergo fuit, vt tu, panis viuus, in domo panis nascereris, cuius natiuitas fuit causa, vt sic vocaretur. Neque enim ideo in ea natus es, quia sic vocabatur, sed ideo ipsa sic vocata est, quia in ea oriebaris. 16 Nam futurum profectò erat, vt tu in Bethlehem per materia(m) carnis appareres, qui electorum mentes interna satietate reficeres. Ad hæc, natus in Bethlehem 17 in pr(a)esepi dignatus es poni, vt esses piorum cibaria iumentorum. 18 Materiam ergo de nostra mortalitate suscepisti, vt de tua imortalitate collata mori possit vita pro mortuis. Et quia corpus assumptum ablaturus eras ab oculis nostris, & sideribus illaturus, necessarium erat, vt nobis sacramentum corporis & sanguinis tui consecrares, vt coleretur iugiter per mysterium, quod semel offerebatur in pretium: vt quia quotidiana & indesessa p.89 currebat pro hominum salute redemptio, perpetua etiam esset redemptionis oblatio, & perennis illa victima viueret in memoria, & praesens semper esset in gratia. 19 Necessarium igitur est; mysteriorum discere miraculum, quod tandem sit, & quare sit datum, & qu(a)e rei vtilitas. Vnum corpus sumus, & membra ex tua, Christe, carne, & ex ossibus tuis. Vt itaq(ue) non tantùm per charitatem hoc fiamus, verùm vt ipsa re in tuam misceamur carnem, hoc per escam efficitur, quam largitus es nobis, volens oftendere desiderium, quod erga nos habes. Propterea temetipsu(m) nobis immicuisti, vt vnum quid efficiamur, tamquam corpus capiti coaptatum: ardenter enim amantium hoc est. 20Vnicuique itaque fidelium temetipsu(m) per mysterium commisces; & quos genuisti, per temetipsum enutris, nec alteri tradis, hoc nobis rursum p.90 persuadens, quòd carnem nostram assumpsisti. Ne torpeamus igitur tanta digni charitate, & honore putati. 21 Quapropter te, Domine Iesu, caput nostrum, & charitatem, quam nobis exhibuisti, mente reuoluamus. Nam parentes quidem alijs sæpe filios tradunt alendos, tu atuem no(n) ita: sed carnibus tuis alis, & teipsum nobis apponis, nos omnes generosos esse volens, & bonas nobis prætendens de futuris expectationes: quippe qui nobis hîc teipsum tradis, multo magis in futuro. Voluisti frater esse noster, carnem pro nobis & sa(n)guinem assumpsisti. Nobis vicissim ipsam carnem & sanguine(m), per quæ cognatus noster factus es, tradis. 22 Nec enim satis fuit, hominem fieri, colaphis cædi, & crucifigi, verùm & teipsu(m) nobis co(m)misces, & no(n) fide tantu(m), veru(m) & ipsa re nos tuu(m) efficis corpus. Quis pastor oues proprio pascit cruore? p.91 Et quid dico, pastor? Matres multae sunt, quæ post partus dolores, filios suos tradu(n)t nutricibus. Hoc autem tu, Domine, non es passus, sed nos proprio sa(n)guine pascis, & per omnia nos tibi coagmentas. 23 Sicut enim homo, seruos emens, aurum erogat, & rursum eos ornare volens, id auro facit: sic sanguine, Iesu Christe, nos emisti, & ornasti sa(n)guine. Iure igitur 24 espastor bonus, qui anima ponis pro ouibus tuis. 25 Fecisti, quod monuisti, ostendisti, quod iussisti. Bonus pastor pro ouibus tuis animam tuam posuisti, vt in sacramento nostro corpus tuum & sanguinem verteros, & oues, quas redimeres, carnis tuæ alimento satiares. 26Bonus pastor, qui animam tua(m) das pro ouibus tuis. Anima(m) pro illis; carne(m) illis. Illam in pretium, istam in cibu(m). Res mira: Tu ipse pastor, ipse pascua es, ipse redemptio. 27 Ipse conuiua & conuiuium, p.92 ipse comedens, & qui comederis. 28 Bonus minister, qui carnem tuam in cibum, sanguinem in portum, animam ministrasti in pretium. 29 Vt autem non solùm per dilectionem, sed reipsa in tuam carnem conuertamur, per cibum id efficitur, quem nobis largitus es. Cum enim tuum in nos amorem indicare velles, per corpus tuum te nobis commiscuisti, & in vnum nobiscum redegisti, vt corpus cum capite vniretur. Hoc enim amantium maximè est. Hoc Iob significauit de seruis, à quibus maximè amabatur, qui suum amorem prae se ferentes, diceba(n)t: Quis daret nobis, vt eius carnibus impleremur? Quod tu, Domine Iesu, fecisti, vt maiori nos charitate astringeres, & vt tuum in nos ostenderes desiderium, no(n) te tantum videri permittens desiderantibus, sed & tangi, & manducari, & dentes carni tuæ infigi, & desiderio tui omnes p.93 impleri. 30 At verò vnde hoc nobis, pijssime Iesu, vt nos vermiculi se præsentem habere mereamur pr(a)e minibus, præ oculis, qui totus & integer sedes ad dexteram patris? Qui etiam vnius hor(a)e momento ab ortu solis vsque ad occasum, ab aquilone vsque ad austrum præstò es omnibus, vnus in multis, idem in diuersis locis. Vnde hoc, inquam? Certè no(n) dubito, quòd non ex merito nostro, sed ex voluntate tua, & dulcedinis tuæ beneplacito. Parasti enim in dulcedine tua pauperi Deus. Pauper est genus humanum, cui bonum istud cælitus indultum est. 31 Elias in cælum ascendens nihil aliud quàm melotem Eliseo discipulo reliquit. Sed tu, Domine, ascendens tuam nobis carnem dimisisti. Sed Elias quidem exutus: tu vero, carnem nobis reliquisti, & ipsam habens ascendisti. 32 Tuam itaque carnem dedisti nobis, vt ea p.94 saturaremur, quo nos in plurimum tui amorem allexisti. 33 Nihil enim maius, charius, dulcius & vtilius nobis relinquere poteras, quàm teipsum. 34 Quia igitur sic, Domine voluisti, vt caro tua & sanguis esset hoc mysterium: in nullo dubitemus, si te Deum credimus: sed vera fide habeamus in animo, quod hæc est, illa tua caro, quæ oblata est pro mundi vitâ. 35 Non igitur decidamus, neque lamentemur neque temporum difficultatem timeamus. Qui enim sanguinem tuum pro omnibus effundere non recusasti, & carnem tuam & rursus ipsum sanguinem nobis communicasti, nihil pro salute nostra recusabis. Hac igitur spe fidentes, te continuè rogemus, & precibus, & supplicationibus vacemus, & reliquæ virtutis cum omni diligentia cura(m) habeamus, & vt instans fugiamus periculu(m), & futura assequamur bona, quibus p.95 nos omnes, 36 oues pascuæ tuæ, dignos censeri contingat, gratia & benignitate tua, Domine Iesu Christe, tecum gloria Patri & sancto Spiritui in s(a)ecula s(a)eculorum. Amen.

FERIA QUINTA.

Ex ipsius Redemptoris nostri verbis veritas sacrosanctæ Eucharistiæ ostenditur.

SOLILOQUIUM QUINTUM

1 DIxisti, Domine Iesu, nisi manducaueritis carnem fidij hominis, & biberitis eius sa(n)guine, non habebitis vitam in vobis. 2 Quis alius hoc diceret de vita, quam ipsa vita? Erit autem illi homini mors non vita, qui mendacem putauerit vitam: Dixisti, Domine, 3 Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Non dixisti, caro, quam ego dabo, figuram p.96 carnis meæ gerit, sed caro mea est. Transmutatur autem inenarrabilibus verbis, per mysticam benedictionem, & habitationem Spiritus sancti, in tuam, Christe, carnem. 4 Similiter dicens, Hoc est corpus meum, ostendis, quòd ipsum tuum corpus est panis, qui sanctificatur in altari, & non respondens figura. Non enim dixisti, Hoc est figura, sed hoc est corpus meum. Ineffabili enim operatione transformatur, etiamsi nobis videatur panis. 5 Vera, vnica & perfecta hostia, fide æstimanda, non specie; nec exterioris cense(n)da visu hominis, sed interioris affectu. Vnde meritò tua, Domine cælestis confirmat auctoritas, quia caro tua verè est cibus, & sanguis tuus verè est potus. Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor es muneris, ipse es etiam testis veritatis. Nam tu, inuisibilis sacerdos, visibiles creaturas p.97 in substantiam corporis & sanguinis, verbo tuo, secreta potestate conuertis, ita dicens: Accipite & edite, Hoc est enim corpus meum: & sanctificatione repetita: recipite & bibite, hic est sanguis meus. 6 Quod enim est in calice, id est, quod à tuo latere fluxit, & illius sumus participes. 7 Ergo credamus vbique tibi Deo, nec repugnemus tibi, etiam si se(n)sui, & cogitationi nostr(a)e absurdu(m) esse videatur, quod dicis: superet & sensum & rationem nostram sermo tuus: quod in omnibus, & præcipuè in mysterijs, faciamus; non illa, quæ ante nos iacent, solummodo aspicientes, sed verba quoq(ue) tua tenentes. Nam verbis tuis defraudari non possumus, sensus vero noster deceptu facillimus est: illa falsa esse non possunt, hic s(a)epius atque s(a)epius fallitur. Quoniam ergo ipse dixisti: Hoc est corpus meum: nulla teneamur ambiguitate, sed p.98 credamus, & oculis intellectus id perficiamus. 8 Si enim tibi Deo non credimus, cui credimus? Omnia enim, quæ credimus, vel visu credimus, vel auditu. Visus s(a)epe fallitur, auditus in fide est. 9 Nihil ergo sensibile nobis, Christe, tradidisti, sed res quidem sensibiles, omnes autem intelligibiles. Itidem & in baptismate, per rem nempe sensibilem, aquam, donum co(n)fertur: intelligibile quod perficitur, generatio & renouatio. Si enim incorporeus essem, nuda & incorporea mihi dedisses ipsa dona. Sed quoniam anima corpori conserta est, in sensibilibus intelligibilia mihi præbes. 10 Dicis, Hoc est corpus meum. Ante benedictionem cælestium alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur. Dixisti sanguinem tuum. Ante consecratione(m) aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur. Et nos dicimus, Ame(n). Hoc est p.99 est: Veru(m). Quod os loquitur, mes interna fateatur. 11 Cum enim de pane pronuntiaueris, ac dixeris, Hoc est corpus meu(m); quis audebit deinceps ambigere? Et cum ta(m) asseueranter dixeris, Hic est sanguis meus: quis vnquam dubitauerit, vt dicat non esse tuum sanguinem? 12 Anne hoc veritas non est? Contingat planè his verum non esse, qui te, Christu(m) Iesu(m), veru(m) esse Deu(m) nega(n)t. 13 Tu, qui es veritas, dixisti, Hoc est corpus meu(m): & ideo veru(m) est o(m)nino, quod dixisti: Quod ergo panis fuerat, cu(m) accepisti, corpus tuu(m) erat, cu(m) dedisti. 14 Credamus igitur cui credim(us). Nescit me(n)daciu(m) veritas. 15Ferebaris itaq(ue) Domine, in manibus tuis, qua(n)do co(m)mendans ipsum corpus tuu(m), dixisti, Hoc est corpus meu(m). Ferebas illud corpus in manibus tuis. Ipsa est tua humilitas, D(omi)ne, ipsa multu(m) co(m)me(n)datur hominib(us). 16 No(n) itaq(ue) panis & vinum tui corporis figura sunt (absit enim hoc) p.100 verum ipsummet tuum corpus, diuinitate affectu(m): quippe cùm ipse dixeris; Hoc est, non corporis signu(m), sed corpus: nec sanguinis signu(m), sed sanguis 17 Etenim hoc accipiu(n)t fideles in pane, quod pepe(n)dit in cruce, & hoc accipiunt in calice, quod est effusum de tuo, Christe, latere. 18 Quapropter licet figura panis & vini hic sit, omnino nihil aliud, qua(m) tua, Domine, caro & sanguis post consecrationem credenda sunt. Vnde tu, qui es ipsa veritas ad discipulos: Hæc, inquit, caro mea est, pro mundi vita. Et vt mirabilius loquar, non alia planè, quàm quæ nata est de Maria, & passa in cruce, & resurrexit de sepulchro. 19 Non igitur dubito, an hoc verum sit, te manifestè dicente: Hoc est corpus meum: sed potius tua suscipio verba in fide. Cùm enim sis veritas, non mentiris. Nostris etia(m) quodammodo vniris corporibus, per sacram tuam carne & p.101 pretiosum sanguinem, quæ accipimus in benedictione viuificatiua, in pane & vino. Ne enim horreremus carnem & sanguine(m), apposita sacris altaribus: co(n)descendens, Domine, nostris fragilitatibus, influis oblatis vim vit(a)e, conuertens ea in veritatem propriæ carnis, vt corpus vitæ, quasi quoddam semen viuificatiuum, inueniatur in nobis: vnde subdisti: hoc facite in meam commemorationem. 20 Panis porrò & vinum ob eam causam adhibentur, quia tibi, Domine, nota & explorata est humana imbecillitas, quippe quæ vt plurimum ea, quæ vsu & consuetudine trita sunt, grauiter ferat, & aduersetur. Quo sit, vt pro ea, qua vti soles, indulgentia, per ea, quæ natur(a)e vsitata ac familiaria sunt, ea qu(a)e naturam superant, efficias. Et quemadmodum tu ipse, Domine, quoniam in hominum more positum est, vt aqua lauentur, & oleo vnga(n)tur, p.102 idcirco in baptismo gratia(m) Spiritus cum oleo & aqua copulasti, fecistique illud lauacrum regenerationis: eode(m) modo, quoniam ita fert hominum vsus atque consuetudo, vt pane(m) edant, vinumque & aquam bibant, idcirco diuinitatem tuam cum ipsis coniunxisti, eaque corpus & sanguinem tuum fecisti, vt per vsitata naturæque consentanea, ad ea quæ supra naturam sunt, assurgamus. 21 Postquam itaque typicum pascha fuerat impletu(m), & agni carnes cum Apostolis comederas: assumes panem, qui co(n)fortat cor hominis, & ad verum pasch(a)e transgrederis sacramentum, vt quomodo in præfiguratione eius Melchisedech, summi Dei sacerdos, panem & vinum offerens fecerat, tu quoque veritatem tui corporis & sa(n)guinis repræsentares. 22 Nos itaque audiamus panem, quem, Christe, fregisti, dedistique discipulis tuis esse corpus tuum, teipso p.103 dicente ad eos: Accipite & comedite, hoc est corpus meum: & calicem illum esse, de quo iterum locutus es: Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus noui testamenti, qui pro multis effundetur. Iste est calix, de quo in propheta legimus: calicem salutaris accipiam: & alibi: Calix tuus inebrians, quàm præclarus est. 23 Si ergo panis, qui de cælo descendit, corpus, Domine, tuum est: & vinum, quod discipulis dedisti: sanguis tuus est noui testamenti, quod discipulis dedisti sanguis tuus est noui testamenti, qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum; Iudaicas fabulas repellamus & ascendamus tecum c(a)enaculum magnum, stratum atque mundatum: & accipiamus à te sursum calice(m) noui testamenti, ibique tecum pascha celebrantes, à te inebriemur vino sobrietatis; in sæcula sæculorum. Ame(n).

p.104

FERIA SEXTA.

Christus quotidie, per noui testamenti sacerdotes, panem & vinum aquâ mixtum, in corpus & sanguinem suum immutat proprijs suis verbis, & Spiritus sancti operatione.

SOLILOQVIVM SEXTVM.

VOluisti, Domine, beneficia tua permanere apud nos; voluisti animas nostras pretioso sanguine tuo semper sanctificari per imaginem propriæ passionis; & ideo discipulis fidelibus mandasti, quos primos Ecclesiæ tu(a)e co(n)stituisti sacerdotes, vt indesinenter ista vitæ ætern(a)e mysteria exercerent, quæ necesse est à cunctis sacerdotibus per singulas totius orbis ecclesias celebrari, vsquequo iterum de cælis aduenias, quò & ipsi sacerdotes, & p.105 omnes pariter fidelium populi exemplar passionis tuæ ante oculos habentes quotidie, & gerentes in manibus, ore etiam sumentes, ac pectore redemptionis nostr(a)e indelebili memoria teneamus, & contra venena diaboli dulcem medicinam sempiterni tutaminis consequamur.2 Etenim nunc, Domine, tuo verbo significatum panem in tuum corpus credo immutari: 3 Non sunt humanæ virtutis h(a)ec opera: quæ tunc, Domine, in illa vltima c(a)ena, confecisti, tu ipse nunc quoque operaris, ipse perficis, ministrorum sacerdotes ordinem tenent, qui verò sa(n)ctificat & transmutat, tu ipse es. H(a)ec enim illa, non alia mensa est; hæc nullâ re minor, quàm illa est. Non enim, tu Domine, illam; hanc homo quispiam facit: sed vtramque tu ipse. 4 Sacerdotis ore verba proferuntur, & tua diuina virtute consecrantur & gratia. Dixisti. Hoc est corpus p.106 meum. Hoc verbo proposita consecrantur. Et sicut illa vox, qu(a)e dixit: Crescite & multiplicamini, & replete terram; semel quidem dictum est, sed omni tempore sentit effectum, ad generationem operante natura ita & vox illa semel quidem dicta est, sed per omnes mensas Ecclesiæ vsque ad hodiernam diem, & vsque ad tuum, Christe, aduentium pr(a)estat sacrificio firmitate(m). 5 Ergo nihil amplius illa mensa postmodum habuit. Etenim hodie tu ipse es, qui omnia operaris & tradis, quemadmodum tunc. 6 Tu, qui es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech, panem & vinum virtute ineffabili in tui corporis & sanguinis substantiam conuertis. Sicut enim tunc, in vltima cæna, & viuebas & loquebaris, & tamen à discipulis comedebaris & bibebaris: ita & modo integer & incorruptus manes, & à fidelibus tuis in p.107 panis & vini sacramento, quotidie biberis & manducaris. Nisi enim panis & vinum in tuam carnem & sanguinem verterentur, numqua(m) ipse corporaliter manducareris & bibereris: Mutantur enim ista in illa, comeduntur & bibuntur illa in istis: quod qualiter fiat, tu solus nosti, qui omnia potes, & omnia nosti. Dixisti enim tunc per te, dicis & modò per tuos ministros: Hoc est corpus meum. Et tanta est verbi virtus & efficacia, vt statim fiat, quod dicitur. Similiter autem dum dicis; Hic est sanguis meus noui testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hic, inquis, sanguis meus, qui fundendus est: non alius iste, & alius ille, sed vnus idemque & iste & ille. Cras igitur fundetur ex meo latere, que(m) vos modò bibitis, & videtis in calice. Que(m)admodu(m) aute(m), quicquid, Domine Iesu Christe, fecisti, id sa(n)cti p.108 Spiritus opera fecisti: eodem modo nunc quoque Spiritus operatio ea, quæ naturam superant, efficit, quæque nisi sola fide capi atque intelligi nequeu(n)t. Quo ta(n)de(m) modo mihi fiet istud? aiebat sancta Virgo, quoniam virum non cognosco. Respondet archangelus Gabriel: Spiritus santus superuenient in te, & virtus Altissimi obumbrabit tibi. Aliquis nunc quoque qu(a)erit: Quomodo panis corpus tuum, Domine, & vinum cum aqua coniunctum sanguis tuus fiat? Illi item respondeo, Spiritus sa(n)ctus superuenit, eaque efficit, quæ orationis facultate(m) ac mentis intelligentiam excedunt. 8 Auctor sacramentorum quis est, nisi tu Domine Iesu? De cælo ista sacramenta venerunt, consilium enim omne de c(a)elo est. Aliquis forte dicit: meus panis est vsitatus. Sed panis iste panis est ante verba sacramentoru(m) vbi accesserit consecratio, de pane p.109 fit caro tua, Christe. Quomodo potest, qui panis est, corpus esse, Domine, tuum? Consecratione. Consecratio igitur quibus verbis est, & cuius sermonibus? Tuis, Domine Iesu. Nam reliqua omnia qu(a)e dicuntur, laus Deo desertur, oratione petitur pro populo, pro regibus, pro cæteris: vbi venitur, vt conficiatur venerabile sacrame(n)tum; iam non suis sermonibus sacerdos, sed vtitur sermonibus tuis, Christe. Ergo tuus, Christe, sermo hoc conficit sacramentum. Quis sermo tuus? Nempe is, quo facta sunt omnia. Iussisti, Domine, & factum est cælum. Iussisti, Domine, & facta sunt maria. Iussisti, Domine, & omnis creatura generata est. Videamus ergo, quàm operatorius fit sermo tuus, Christe? Si ergo tanta vis est in tuo, Domine, sermone, vt incipere(n)t, esse, quæ non erant: quanto magis p.110 operatorius est, vt sint, quæ erant, & in aliud commutentur? Cælum no(n) erat, mare non erat, terra non erat. Sed audio dicentem: Ipse dixit, & facta sunt, ipse mandauit & creata sunt. Ergo non erat tuum, Christe, corpus ante consecrationem dico, quod iam est corpus tuum. Ipse dixisti, & factum est, ipse ma(n)dasti, & creatum est. 9 Caro igitur, quam tu, Verbum Dei patris, assumpsisti in vtero virginali, in vnitate tuæ personæ, & panis, qui consecratur in Ecclesia, vnum tuu(m), Christe, corpus sunt. Sicut enim illa caro corpus tuum est, ita iste panis tra(n)sit in corpus tuum, nec sunt duo corpora, sed vnum corpus. Diuinitatis enim plenitudo, quæ fuit in illo, replet & istum panem, & tua (Verbum Patris) diuinitas, quæ implet cælum & terram, & omnia quæ in eis sunt, replet p.111 tuum corpus, quod à multis sacerdotibus, per vniuersum orbem, sanctificatur, & facit tuum corpus vnum esse. 10 Hæc est verè cumulata gratia, h(a)ec est verè superexcelle(n)s gloria, sacerdotem, te, Domine Iesu, Deum suum tenere, & alijs dando porrigere: 11 etiam corporis tui salutarem hostiam pro peccatoribus offerre. 12 Nullis angelorum, nullis spiritibus supernis, sed hominibus, nec tamen omnibus, sed sacerdotibus tantùm, mandata est tanti sacramenti celebratio in altari, quod tu, Domine, fecisti, in c(a)ena paschali. 13 Qui verò non manducat carnem, Domine Christe, tuam, nec bibit tuum sanguinem, non habebit vitam æternam: quæ per nullius alterius, quàm sanctis efficiuntur manibus sacerdotum. 4 Qui Apostolico gradui succedentes, tuum, Christe, p.112 corpus sacro ore conficiunt. 15 Atque in primis oportet Episcopu(m) esse sine crimine, tantaru(m)que virtutum, vt semper moretur in sanctis, & paratus sit victimas offerre pro populo, sequester Dei, carnes sacro ore conficiens 16 Hæc enim pars ministerij, Christianorum præcipua salus est. 17 Hæc namq(ue) singulariter victima ab (a)eterno interitu animam saluat: quæ tuam, Christe, mortem per mysterium reparat: qui licet, resurgens à mortuis iam non moreris, & mors tibi vltra non dominabitur, tamen in temetipso immortaliter atque incorruptibiliter viuens, pro nobis iteru(m) in hoc mysterio sacræ oblationis immolaris. Tuum, Domine, corpus ibi sumitur: tua caro in populi salutem partitur; tuus sanguis iam non in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pe(n)semus, p.113 quale sit pro nobis hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem tuam, vnigenite Fili Dei, semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora, ad sacerdotis vocem cælos aperiri, in illo tuo, Christe, mysterio, angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena cælestibus iungi, vnum quoque ex visibilibus atque inuisibilibus fieri. 18 Non enim dubito, assistere angelum; qua(n)do tu, Christe, assistis, quando, Christe, immolaris. 19 Cum itaque sacerdotem video offerente(m), non sacerdotem esse puto hoc facientem, sed tuam, Domine, manum inuisibiliter exte(n)tam. 20 Quos igitur radios solares non deberet excedere manus illa, quæ tuam, Christe, carnem pertractat, os quod igne impletur spirituali, lingua, quæ cruentatur hoc admirabili sanguine. Omnis itaque plebs magnificet p.114 te, Domine Iesu Christe, qui dedisti talem potestatem hominibus, 21 tuis, Christe, ministris, & dispensatoribus mysteriorum Dei: 22 cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.

SABBATO.

Dominum Iesum Christu(m) in sacrosancto Eucharisticæ sacrame(n)to verè, realiter & substantialiter præsentem à fidelibus adorari.

SOLILOQVIVM SEPTIMVM.

1 CVm natus esses, Domine Iesu, in Bethelem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolyma(m) dicentes: Vbi est, qui natus est rex Iud(a)eorum? Vidimus enim stellam eius, & venimus adorare eum. Et intrantes domum inueuerunt te, puerum cum Maria matre tua, & procidentes adorauerunt te. 2 Tuum, Iesu Christe, p.115 corpus in præsepi reueriti sunt Magi, & longo itinere confecto, cum timore & tremore plurimo adorauerunt. Nos illos imitemur, qui cæloru(m) ciues sumus. Illi enim, cum præsepe & tugurium tantum, neque eorum quicquam, qu(a)e nos nunc intuemur, viderent, summa accesserunt reuerentia & horrore. Nos verò non in præsepi id, sed in altari (3 Quid est autem altare, nisi sedes corporis & sanguinis tui, Iesu Christe?) non muliere(m), quæ in vlnis teneat, sed sacerdotem præsente(m), & Spiritu(m) superabu(n)dè super proposito diffusu(m) sacrificio videmus. Nec simplex, vt illi, corp(oribus) intuemur, sed tua(m), Christe, potentiam. 4 Imitemur itaq(ue) deuotionem Magoru(m), & alacres & pro(m)pti ad pueri accurramus domu(m). Etsi rex, etsi populus, etsi tyra(n)nus huius velint cursu(m) itineris impedire, nequaqua(m) tamen acce(n)si, desiderij extinguamus ardore(m): quonia(m) & illi nisi vidisse(n)t p.116 te puerum, nec periculum, quod intentabatur à rege, vitassent. Nos itaque in Bethelem festini accurramus, & domum spiritualis panis ingrediamur. Et licet peccatores fimus, nihil nos ad te, Christe, Regem regum introire prohibebit, modò adoraturi atque honoraturi te, Dei Filium, & non quasi concultaturi adueniamus: modò vt honorem ipsum cum gaudio ac tremore offeramus: possunt enim vtraque hæc pariter co(n)uenire. 5 Hoc ergo felici spectaculo perfruamur. Nam si eum fide accesserimus, proculdubio videbimus te, Iesu Christe, in pr(a)esepi iacentem. Siquidem h(a)ec mensa vicem explet pr(a)esepis. Nam & hic tuum corpus ponitur, non quidem fascijs inuolutum, sicuti tunc, sed vndequaque Spiritu sancto conuestitum. Qui mysterijs initiati sunt, intelligunt, qu(a)e dicuntur. Ac Magi quidem nihil aliud, quàm adorauerunt: p.117 nos verò, si cu(m) pura accesserimus conscientia, permittitur, vt sumamus, & sumpto, domum abeamus. 6 Hæc est mensa ex qua spiritualium fons emanat bonorum, fons donorum c(a)elestium: de quo non aquam nobis, Christe, largiris, sed sanguinem viuu(m): qui quanquam ad mortis tu(a)e similitudinem sumitur, nobis tamen causa fit vit(a)e. 7 Edent enim pauperes & saturabuntur. Quomodo commendauit propheta pauperes? Edent pauperes, & saturabuntur. Quid edunt? Quod sciunt fideles. Quomodo saturabuntur? imitando passione(m) Domini sui, & non sine causa accipiendo pretium suum. Edent pauperes, & saturabuntur, & laudabunt Dominum, qui requirunt eum. Diuites quid? Etiam ipsi edent. Sed quomodo edunt? Manducauerunt & adorauerunt omnes diuites terræ. No(n) dixit, manducauerunt & saturati sunt; sed manducauerunt & p.118 adorauerunt. Adorauerunt quidem Deum sed humanitatem nolunt exhibere fraternam. Ma(n)ducant illi & adorant: manducant isti, & saturantur; tamen omnes manduca(n)t. Exigitur de manducante, quod manducat non prohibeatur manducare à dispensatore sed moneatur timere exactorem. 8 Non autem quicunq(ue) adorant qui plurimi su(n)t, tibi Domine Iesu accepti su(n)t; sed qui recta fide id faciunt qui pauci sunt: Idcirco multos esse vocatos, paucos verò electos, tu ipse testaris. 9 Iubet nos propheta adorare scabellu(m) pedum tuorum, Domine. Alio loco Scriptura dicit, C(a)elu(m) mihi sedes est, terra aute(m) scabellum pedu(m) meoru(m). Ergo terram nos iubet adorare quia dixit alio loco, quid sit scabellum pedum Dei. Et quomodo adorabimus terram, cùm dicat apertè Scriptura: Dominu(m) Deu(m) tuum adorabis, & hic dicit, adorate scabellu(m) pedu(m) eius? Expone(n)s p.119 aute(m) mihi, quid sit scabellu(m) pedum eius, dicit: Terra aute(m) scabellu(m) pedu(m) tuorum. Anceps sum: timeo adorare terram, ne da(m)nes me, Domine, qui fecisti c(a)elum & terra(m). Rursum timeo, non adorare scabellum pedu(m) Domini mei, quia Psalmus mihi dicit: adorate scabellum pedum eius. Qu(a)ero, quid sit scabellum pedum eius? & dicit mihi Scriptura terra scabellu(m) pedu(m) meoru(m). Fluctua(n)s conuerto me ad te. Domine Iesu, quia teipsum quæro hic & inuenio, quomodo sine impietate adoretur scabellu(m) pedum tuoru(m). Suscepsisti enim de terra terram, quia caro de terra est & de carne Mariæ carnem accepisti. Et quia in ipsa carne hic ambulasti & ipsa(m) carne(m) nobis ma(n)ducandam ad salutem dedisti, nemo autem illam carnem ma(n)ducat, nisi prius adorauerit: inuentum est, quemadmodum adoretur tale scabellum pedum p.120 tuorum, & non solùm non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. 10 Hanc tuam, Christe, carnem hodie in mysterijs adoramus, & quam Apostoli in terra adorauerunt. 11 Hanc adorabo & communicabo. 12 Hic no(n)nulli infideles desipiu(n)t, qui nos propter panem, & calicem, Christe Domine, Cererem & Liberum colere existimant. Nos autem (Domine tum omnia nosti) à Cerere & Libero, paganorum dijs, longè absumus, quamuis panis & calicis sacramentum nostro ritu amplectamur. 13 Hac fide ipsum Sacrame(n)tum, quasi diuinum quiddam adoramus: quasi viuum quiddam & rationabile alloquimur & rogamus. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis: quia, non quod videtur, sed quod verè est, nempe te, Iesum Christum, ibi esse credimus, 14 panem verum, alimentum vitæ, c(a)enam lucis, escam lætiti(a)e, p.121 incorruptionis dulcedinem vnde oritur notitia regni, arrha adoptionis filiorum, cælorum h(a)ereditas. 15 Seruiant itaque tibi, Christe Domine, populi, & adorent te tribus cum quibus 16 ego seruus tuus, & filius ancill(a)e tu(a)e. 17Adoro te deuotè latens deitas: Quæ sub his figuris verè latitas: Tibi se cor meu(m) totum subijcit,
Quia te co(n)templans totu(m) deficit.
Visus, gustus, tactus in te fallitur.
Sed auditu solo tutè creditur.
Credo quicquid dixit Dei Filius,
Nihil veritatis hoc verbo verius.
In cruce latebat sola deitas,
Sed hic latet simul & humanitas:
Ambo tame(n) credens atq(ue) co(n)site(n)s,
Peto, quod petiuit latro pænite(n)s.
Plagas, sicut Thomas, non intueor,
Deum tamen meum te co(n)fiteor.
Fac me tibi se(m)per magis credere,
In te spem habere, te diligere.
O memoriale mortis Domini,
Panis verus, vita(m) pr(a)eta(n)s homini, p.122 Præsta me(a)e menti de te viuere.
Et te illi semper dulce sapere.
Pie Pelicane Iesu Domine,
Me immu(n)du(m) mu(n)da tuo sa(n)guine,
Cuius vna stilla saluum facere
Totu(m) mu(n)du(m) posset omni scelere.
6Iesu, que(m) velatum nu(n)c aspicio,
Oro fiat istud, quod iam sitio:
Vt te reuelata cornens facie,
Visu sim beatus tuæ gloriæ.
Amen.

IV. Septem Exhortationes, in quibus orthodoxi patres declara(n)t, quali mentis præparatione sacrosancta Eucharistia sit sumenda.

IV. DOMINICA.

EXHORTATIO PRIMA.

1 SAltem ne prorsus infructuosi inueniamur, quotidie in (a)eterna illa bona respicimus, horribilemq(ue) diem considera(n)tes, desiderio bonoru(m), & timore p.123 supplicioru(m), ab omni via praua pedes nostros retrahamus. Sicut scriptum est. Cùm metu & tremore salutem nostra(m) operemur: Spiritu feruentes, spe gaudentes, in tribulatione patie(n)tes, orationi instantes, necessitatibus sanctorum communica(n)tes, hospitalitatem sectantes. In ecclesia estote assidui, nocturno, matutino, atq(ue) meridiano te(m)pore, viri pariter ac mulieres, diuites atq(ue) pauperes, serui ac liberi, seues & iuuenes ad diuina freque(n)tanda mysteria, studiosè co(n)currite Domino ex manuu(m) vestraru(m) laboribus offere(n)tes, in benedictionem domus, omniu(m)que, qui in domo sunt. Et state in multo timore atque tremore, cu(m) nemine tunc quidem co(n)gredie(n)tes. Sed sicut Angeli qui in cælis sunt, seruite Domino in timore, & exultate ei cu(m) tremore, lacryma(n)tes, suspira(n)tes, supplica(n)tes, inuoca(n)tes ex toto corde, & roga(n)tes ne quis diuinorum mysterioru(m) p.124 reperiatur indignus. Sed quemadmodum ait Apostolus Paulus: probet vnusquisque seipsum, ne sibi ipsi in iudicium fiat, & in augmentum peccati. Qui enim comederit & biberit indignè, iudicium sibi manducat & bibit, sicut scriptum est. Cælum & terra, & mare, & omnia quæ in eis sunt, tremunt, ac se inclinant: Tu autem impudenter accedis? Angeli mundi cum tremore ministrant, faciemque obtegentes non audent respicere: at tu immundus cums sis, & imp(a)enitens ac impudens non contremiscis? Hominibus quidem, te ritè Eucharistiam sumere, fidem facis: Sed cordium scrutatori quid dices? Declina igitur à malo, frater defle & ablue vas tuum, quod peccatis contaminasti, firmumque non amplius peccandi propositum habe, & sanaberis. Deus enim pænitentium Deus est. Et dum Sanctorum memorias celebratis, reminiscamini quoque p.125 imbecillorum & egentium, viduarum, orphanorum, peregrinorum, pauperum, mutilatorum, claudorum, atque cæcorum, sicut à Domino nobis pr(a)eceptum est. Et beatus eris, quoniam non habent, quod retribuant tibi: retribuetur autem in resurrectione iustorum. Festiuitas pulchra est & diuina, p(a)enitentia cum lacrymis. Festiuitas hæc est, quam Christus ipse concelebrat, factus pauper cum esset Deus: Festiuitates hasce dominicas honorare, studiosè contendire, celebrantes eas, non panegyricè, sed diuinè; non mu(n)danè, sed spiritualiter; non instar gentilium, sed Christianorum. Quare non comessationibus & ebrietatibus dediti simus. Neque ob cibum & escam opus Dei dissoluas, aut insatiabilis ventris gratia, circa coquinam occupatus, iniuriam diuino mysterio inferas. Nescius enim es, an aliud videre promereberis.2p.126 Quocirca vnusq(ue) consideret conscientiam sua(m), & qua(n)do se aliquo crimine vulneratu(m) esse cognouerit, prius orationibus, ieiunijs, vel eleemosvnis studeat mundare co(n)scientia(m) sua(m), & sic Eucharistiam præsumat accipere. Si enim agnoscens reatum suum, ipse se à diuino altari subtraxerit, citò ad indulgentiam diuinæ misericordiæ peruenient. Quia sicut qui se exaltat, humiliabitur; ita è contrario, qui se humiliat, exaltabitur. 3 Si autem non decet, ad sacras vllas functiones quempiam accedere, nisi sanctè: certè, quo magis sanctitas, & diuinitas c(a)elestis huius sacramenti viro Christiano comperta est, eo diligentius cauere ille debet, ne absque magna reuerentia & sanctitate ad id percipiendum accedat, præsertim cum illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus? Qui manducat p.127 & bibit indignè, iudicium sibi manducat & bibit, non dirudicans corpus Domini. Quare communicare volenti reuocandum est in memoriam eius præceptum: probet seipsum homo. Ecclesiastica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, vt nullus sibi conscius mortalius peccati, quantumuis sibi contritus videatur, absque præmissa sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat, quod à Chrisitianis omnibus, etiam ab ijs sacerdotibus, quibus ex officio iucubuerit, hæc sancta Synodus perpetuò seruandum esse decreuit, modò non desit illis copia confessoris. Quod si necessitate cogente, sacerdos absque præuia confessione celebrauerit, quàm-primum confiteatur. Quoad vsum autem, rectè & sapienter patres nostri tres rationes p.128 hoc sacramentum accipiendi distinxerunt. Quosdam enim docuerunt, Sacramentaliter dumtaxat id fumere, vt peccatores alios tantum spiritualiter, illos nimirum, qui voto propositum illum cælestem panem edentes, fide viua, quæ per dilectionem operatur, fructum eius & vtilitatem sentiunt; tertios porro sacramentaliter simul & spiritualiter; hi autem sunt, vt vestem nuptialem induti ad diuinam hanc mensam accedunt: gratia Domini nostri Iesu Christi, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

FERIA SECVNDA.

EXHORTATIO SECVNDA.

CVm fidei oculus in corde cuiuspiam clarè ac liquidè, lucis instar effulserit; purè quoque ac sincerè Dei Agnum contemplatur, p.129 qui pro nobis occisus ac immolatus est, donauitq(ue) nobis corpus suum sanctum & immaculatum, vt iugiter eo vescamur: sitque ipsius nobis participatio in remissionem peccatorum. Hunc fidei oculum qui possidet, manifestè ac lucidè intuetur Dominum: & certa plenissimaque fide sanctissimum Agni inimaculati, vnigeniti Filij cælestis patris corpus manducat, ac sanguinem bibit, haudquaquam curiosè diuinam sanctamque fidem perscruta(n)s. Nam fides Dei est, quæ in nobis operatur, & futura prospectat: fidesq(ue) semper appellatur, & non curiositas. Credis, charissime, vnigenito Filio Christo Iesu, quòd pro te super terram sit natus in carne: quid ergo inscrutabilia scrutaris, ac imperuestigabilia vestigas? Si enim ista curiosè rimaris, non iam fidelis nuncupaberis, sed curiosus. Esto itaque fidelis atque innoce(n)s. Participa p.130 immaculatum corpus, & sanguinem Domini tui fide plenissima: certus quòd Agnum ipsum integrè comedas. Ignis immortalis sunt mysteria Christi: caue ea temere scruteris, ne in ipsorum participatione co(m)buraris. Abraham patriarcha cælestibus angelis terrenos cibos apposuit, illique eos comederunt. Ingens sanè miraculum est, cernere Spiritus incorporeos, in terra carnium cibos manducantes. Sed hoc profectò omnem mentem, omnemq(ue) sermonè, quod nobis fecit vnigenitus Filius Christus, Saluator noster. Igne(m) quippe & spiritu(m) ma(n)duca(n)dum atq(ue) bibendu(m) præstitit nobis, carne vestitis; corpus videlicet suu(m), ac sanguine(m). Ego sanè, fratres, cùm Christi Sacrame(n)ta intellectu meo non percipiam, ad vlteriora progredi non audeo, neque arcana illa, sacratissimaq(ue) mysteria rursus p.131 attingere: neq(ue) verò (si de ijs proteruè loqui voluero) Dei sacramenta comprehendere potero: verùm imprudens, atque temerarius ero, & cum aere inanibus irritisque conatibus lucta(n)s; siquidem aerem ob tenuitatem suam prorsus tenere nequeo. Illa etenim sancta & veneranda atque tremenda mysteria cunctas ingenij mei vires superant. Potius ergo celebrabo ac glorificabo Deum & Patrem, quòd per vnigenitum ac dilectu(m) Filium suum, me indignum, corde simplici in se credentem saluare dignatus est: quippe qui semper illicitas huiusmodi curiositates, omnemque præsumptione(m) Deo displice(n)te(m), fugi, odi, ac detestatus su(m). 2 Estote autem, fratres, prudentes, & vigilate in orationibus. Ante omnia autem mutua(m) in vobismetipsis charitate(m) continua(m) habentes, quia charitas operit multitudine(m) peccatoru(m). Na(m) si linguis hominum loquar, p.132 & angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum veluti æs sonans, aut cymbalum tinniens: Et si habuero prophetiam, & nouerim mysteria omnia, & omnem scientiam: & si habuero omnem fidem ita vt montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. 4 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque pr(a)eputium: sed fides, quæ per charitatem operatur. 5 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus mortua est. 6 Quanta igitur est charitas, quæ si desit frustra habentur cætera; si adfit, recta habentur omnia. 7 Columna hæc est omnium virtutum. Nullus in ea reperitur dolor mortis. Iustitiam & fortitudinem, patientiam ac pacem edocet: domus Dei est, eam serua. 8 Balthei ergo vice, accingere perfecta in Deum charitate, atque in proximum: hæc enim te p.133 absque vllo impedimento currere faciet. Nam qui Baltheo accinctus est, omnia facilè, & absque vllo impedimento transiliet: quanto autem magis, qui se diuina charitate præcinxit, cuncta inge(n)ti fælicitate superabit? Charitas enim omnia tolerat, omnia sustinet. Ideo plenitudo legis est charitas. 9 Iustus ergo homo ad imaginem Dei est, si propter imitandam diuin(a)e conuersationis similitudinem, mundum hunc Dei cognitione contemnat, voluptatesque terrenas. Verbi perceptione despiciat, quo alimur in vitam: vnde & corpus Christi edimus, vt vitæ æternæ possimus esse participes. 10 Cogitemus ergo ad quales nuptias (in quibus nos ipsi, si bene agimus, spons(a)e erimus) consideremus ad qualem sponsum, vel ad quale conuiuium inuitati sumus. Inuitati enim sumus ad mensam, vbi non inuenitur cibus hominum, p.134 sed panis ponitur angelorum. Et ideo videamus, ne forte intus in anima, vbi deberemus bonorum operu(m) margaritis ornari, ibi appareamus vitiorum pannis veteribus inuoluti. Et qua(n)do eos, qui boni su(n)t in oculis Dei castitas reddet candidos, tu(n)c eos, qui mali su(n)t, reddet luxuria sordidatos. Et ideo ante plures dies non solùm ab infelici concubinarum consortio, sed etia(m) à proprijs vxoribus abstinete, ab omni iracundia vos alienos efficite: peccata pr(a)eterita per eleemosynam & pænitentia(m) redimantur. Contra nullum hominem odiu(m) in corde teneatur: quod solebat vanitas per gulam perdere, incipiat iustitia per misericordia(m) pauperibus erogare: quod luxuria vel gula dissipauit in mundo, pietas reponat in cælo: gratia Domini nostri Iesu-Christi, cui honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

p.135

FERIA TERTIA.

EXHORTATIO TERTIA.

1 ROgo & moneo vos, fratres charissimi, vt quantum possumus, cum Dei adiutorio laboremus, vt cu(m) sincera & pura conscientia & mundo corde, & casto corpore ad altare Domini possimus accedere, & corpus & sanguinem eius non ad iudicium, sed ad remedium animæ nostr(a)e mereamur accipere. In Christi enim corpore vita nostra consistit, sicut & ipse dixit: Nisi manducaueritis carnem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, no(n) habebitis vitam in vobis Mutet ergo vitam, qui vult accipere vitam. Nam si no(n) mutet vita(m), ad iudicum accipiet vita(m): & magis ex ipsa corru(m)pitur, quam sanetur; magis occiditur, quàm viuisicetur. Sic enim dicit p.136 Apostolus: Qui manducat corpus Domini, & bibit sanguinem eius indignè, iudicium sibi ma(n)ducat & bibit. Certè si te rex terrenus ad suam mensam inuitaret, qualibus vestimentis studeres ornatius incedere, quàm nouis, quàm nitidis, quàm sple(n)didis? Quorum nec vetustas, nec vilitas, nec aliqua fÅ“ditas oculos inuitantis offenderet. Tali ergo studio contende, vt diuersis virtutum ornamentis anima tua composita, simplicitatis gemmis, & sobrietatis floribus adornata, ad mensam Regis (a)eterni cum secura conscientia procedat, castitate nitida, charitate splendida, eleemosynis candida. Christus enim Dominus si te ita compositum nouerit, ipse per se venire, & animam tuam non solum visitare, sed etiam requiescere, & in perpetuum in illa dignabitur habitare: sicut scriptum est & inhabitabo in illis, & inambulabo. p.137 Et iterum, ecce sto ad ostium & pulso: & si quis surrexerit & aperuerit mihi, intrabo ad illum, & c(a)enabo cum illo, & ille mecum. Quàm fælix est illa anima, quæ vitam suam ita, Deo iuuante, studuerit gubernare, vt Christum hospitem & habitatorem mereatur accipere. 2 Ille quidem bonus Christianus est, qui vt securius communicet, ante plures dies castitatem cum propria vxore custodit, vt sincera & secura conscientia ad altare Domini, casto corpore; & mundo corde pr(a)esumat accedere. Et ideo quantum possimus, cum Dei adiutorio laboremus, vt nomen Christianorum non sit falsum in nobis; nec in nobis Christi sacramenta patia(n)tur iniuriam, sed semper opera Christiana & cogitemus in corde, & impleamus in opere. 3 Ebrietatem etiam, fratres dilectissimi, ante omnia fugite; iracundi(a)e; quasi bestiæ crudelissimæ, p.138 repugnate, odium, veluti venenum mortiferum, de corde vestro repellite: & tanta sit in vobis charitas, vt non solum vsque ad amicos, sed etiam vsque ad ipsos perueniat inimicos, vt securè possitis dicere, in oratione dominica; Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Nam qui se scit, vnum hominem odio habere, nescio, si ad altare Dei securus possit accedere: cùm pr(a)ecipuè beatus Ioannes Euangelista terribiliter clamet, & dicat: Qui fratrem suum odit, homicida est. Iam vestrum est iudicare, vtrum homicida, antequam p(a)enitentiam agat, præsumere debet, Eucharistiam accipere. 4 Mens igitur communicantis sine affectu peccandi sit. Nam habentem adhuc voluntatem peccandi, grauari magis dico Eucharisti(a)e perceptione, qua(m) purificari. 5 Multi diligunt p.139 peccata sua, & multi confitentur peccata sua. Qui confitetur peccata sua, & accusat peccata sua, iam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua; & si tu accuses, coniungeris Deo. Quasi du(a)e res sunt homo, & peccator. Quod audis, homo, Deus fecit: quod audis; peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, vt Deus saluet, quod fecit: oportet, vt oderis in te opus tuum, vt ames in te opus Dei. Cum autem c(o)eperit tibi displicere, quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operu(m) maloru(m). Co(n)sequens aute(m) est, vt quos à vulneru(m) dolore Christus sanat, eos alimonijs spiritualibus à ieiunio liberet. Itaque nemo accipit cibum Christi, nisi fuerit ante sanatus: & illi qui voca(n)tur ad cæna(m), prius vocando sanantur. Si claudus fuit, gradiendi facultatem, p.140 vt veniret, accepit. Si lumine priuatus oculorum, domum vtique Domini, nisi refusa luce, intrare non poterit. Vbique igitur mysterij ordo seruatur, vt prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuatur, postea alimonia me(n)sæ c(a)elestis exuberet. 7 Quotquot autem Christi corporis efficimur participes: quotquot eius gustamus sanguinem, recolamus, quia illius corpus est & sanguis, qui supra c(a)elos residet, qui ab Angelis suppliciter adoratur, illius, inquam, qui proximè consistit immortali Dei potentiæ. Huius delibamus sanguine(m). Cui honor & gloria in s(a)ecula sæculorum. Amen.

FERIA QVARTA.

EXHORTATIO QVARTA.

MVltos video Domini corporis participationem temere p.141 sumentes, vt à casu & co(n)suetudine potius & lege, quàm cogitatu & mente. Si superueniet sanct(a)e tempus quadragesimæ, qualiscunque sit aliquis, mysteria sumit: si superuenerit Epiphaniarum dies: licet te(m)pus Aduentus, vel Epiphania, vel Quadregesima dignos accedere non faciat, sed anim(a)e sinceritas & puritas. Cum hac igitur semper accede, sine hac nunquam. Ait enim, quotiescunque hoc feceritis, mortem Domini annunciabitis: hoc est, facietis commemorationem salutis vestr(a)e, beneficij mei. Cogita, qui sacrificij veteris participes erant, quanta vtebantur continentia; quid non faciebant, quid non agebant, semper expiabantur. Tu verò petens sacrificium, quod horrent Angeli, temporum circulis rem definis. Et quomodo Christi assistes tribunali, scelestis manibus, & labijs ipsum corpus impetens? p.142 Et fætente quide(m) ore tuo regem osculari non eligeres; Regem verò c(a)eli fætente anima deoscularis? Factum hoc, est contumelia. Dic mihi, immundisne manibus ad sacrificium eligeres accedere? Non, vt ipse puto: sed nec omnino malles accedere, quàm manibus illotis. Ita in paruo es tam reuerens, sordidam autem habens animam, accedis, & audes tangere? Quid verò nunc cernis vasa, altaris tantum vndique tersa, sic refulgentia? His nobis animas oportet esse puriores, his sanctiores, & splendidiores. Quare verò tandem? Quonia(m) illa propter nos talia fiunt. Illa non eius, qui inest, partem capiunt, nec sentiunt: nos autem certè. Sed nunc sordido quide(m) vti vase non eligeres, anima verò nunc sordida accedis. 2 Si offers, inquit Dominus, munus tuu(m) ad altare & ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersu(m) p.143 te relinque ibi munus tuu(m) ante altare, & vade prius reconciliari fratri tuo: & tu(n)c veniens offeres mun(dum) tuu(m). 3 Si munera nostra absque pace offerre non possumus, quanto magis & Christi corpus accipere? Qua co(n)scientia ad Eucharistiam Christi accedam, & respondebo, Amen, cùm de charitate dubitem porrigentis? Nemo ergo inter sacras epulas Iudæ osculum porrigat. 4 Dum enim sacramenta violantur, ipse, cuius sunt sacramenta, violatur. Polluimus autem panem, id est, corpus Christi, quando indignè accedimus ad altare, & sordidi mundum sanguine(m) bibimus.5 Nullus ergo Iudas hanc mensam petat, nullus Simon. Hi namque duo propter auaritiam perieru(n)t. Hoc igitur barathrum fugiamus.6 Rogo vos, fratres, diligenter attendite: si ad mensam cuiusquam potentis hominis nemo pr(a)esumit cu(m) vestib(us) co(n)scissis, & inquinatis accedere, qua(n)to p.144 magis à co(n)uiuio æterni Regis, id est, ab altari Domini debet se vnusquisque inuidi(a)e vel odij veneno percussus, iracundiæ furore repletus cum reuerentia & humilitate subtrahere, propter illud, quod scriptum est: vade prius reconciliari fratri tuo, & tunc venie(n)s offeres munus tuu(m). Non puto esse aliquem homine(m), qui in arca sua, vbi pretiosas vestes habet repositas, acquiescat aut carbonem viuum, aut qualemcunque scintilam includere. Quare hoc fratres? Quia timet, ne comburantur vestimenta, quibus in festiuitate induitur. Rogo vos, fratres, qui in arca sua non valet scintilla(m) ignis includere, quare in anima sua flammam iracundiæ non timet accendere? 7 præsertim cum conuiuium Domini vnitas sit corporis Christi, non solum in sacramento altaris, sed etiam in vinculo pacis.8 Et ideo in Ecclesia pax primo annuntiatur, p.145 vt ostendat, se cum omnibus [word unclear] pacificum, qui corpori communicatus est Christi.9 Accede ergo ad Christum munera offere(n)s, non qualia Magi deferebant illi, sed multo religiosiora. Obtulerunt illi aurum, offer tu temperantiam ac virtutem. Obtulerunt illi thus, offer tu puras preces, qu(a)e sunt odoramenta spiritualia. Obtulerunt illi myrrham offer tu modestiam, & cor submissum cum eleemosyna. Quod si hisce cum muneribus accesseris multa cum fiducia particeps eris huius sacræ mensæ.10 Gustate itaque & videte, quòd Christus est Dominus. Num hoc corporeo palato, vt istud diiudicetis, vobis præcipitur? Nequaquam: sed potius fide certa, & omnis dubitationis experti. Gustantes enim non panem aut vinum vt gustent iubentur: sed quod sub specie est, corpus & sanguinem Christi. Non igitur à communione vos præcidatis, p.146 neque propter inquinamentum peccati, sacris hisce, spiritualibusque mysterijs vos ipsos priuetis. Deus autem pacis perfectè vos sanctificet, vt integrum corpus vestrum & animum, in aduentu Domini nostri Iesu Christi conseruetur. Cui gloria, honor, & potentia, Patri & Spiritui sancto in sæcula sæculorum. Amen.

FERIA QVINTA.

EXHORTATIO QVINTA.

1 QVICVNQVE manducauerit panem vel biberit calicem Domini indignè, reus erit corporis & sanguinis Domini.2 Id est peccatum & maculam contrahet sibi. Quare? Quia ad bonum malè accedit. Probet autem seipsum p.147 homo, & sic de pane illo edat, & de calice bibat. Ac si diceret: vnusquisque consideret vitam suam, & emundet cor suum ab omni malitia, vt dignè possit accedere ad tam magnum sacramentum. Quicunque enim corpus & sanguinem Domini manducat & bibit indignè, iudicium sibi manducat & bibit, scilicet causam suæ damnationis. Vnde etiam beatus Isidorus ait: qui in Ecclesia sceleratè viuunt, & communicare non desinunt, putantes se, tali communione, à peccatis posse mundari; sciant hi tales ad emundationem sibi non proficere, dicente Propheta:3 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Nunquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Qui ergo corpus Christi vult accipere, prius studeat p.148 in Christi fide & dilectione manere. Hinc est, quod ait Dominus in Euangelio4 Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, in me manet & ego in eo.5 Hoc est autem manducare illam escam, & illum bibere potum, in Christo manere, & illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, & in quo non manet Christus, procul dubio non manducat spiritualiter eius carnem, nec bibit eius sanguinem, licet carnaliter & visibiliter premat dentibus sacramenta corporis & sanguinis Christi; sed magis tantæ rei sacramentu(m) ad iudicium sibi manducat & bibit, qui immundus præsumit, ad Christi sacramenta accedere, qui alius non dignè sumit, nisi qui mundus est de quibus dicitur.6 Beati mu(n)do corde, quoniam ipsi Deum videbunt.7p.149 Inuitauit Dominus seruos, & pr(a)eparauit eis cibum seipsum. Quis audeat manducare Dominum suum? Et tamen ait: Qui manducat me, viuit propter me. Quando Christus manducatur, vita ma(n)ducatur. Nec occiditur, vt manducetur, sed mortuos viuificat. Quando manducatur, reficit, sed non deficit. Non ergo timeamus, fratres, manducare istum panem, ne forte finiamus illum; & postea, quòd ma(n)ducemus, non inueniamus. Ma(n)ducetur Christus: viuit manducatus, quia resurrexit occisus. At verò priusquam Christus manducetur8 ascendat homo aduersum se tribunal mentis suæ: existimet illud, quòd oportet nos exhiberi ante tribunal Christi, vt illud recipiat vnusquisque, quod per corpus gessit, siue bonum, siue malum: constituat se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat. Nam minatur hoc Deus peccatori dicens; p.150 arguam te, & statuam ante faciem tuam. Atque ita constituto in corde iudicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex timor. Inde quidam sanguis animi confitentis per lacrymas profluat. Postremò ab ipsa mente talis sententia proferatur, vt se indignum homo iudicet participatione corporis & sanguinis Domini, vt qui separari à regno cælorum timet per vltimam sententiam summi Iudicis, per ecclesiasticam disciplinam à sacramento cælestis panis interim separetur. Versetur ante oculos imago futuri iudicij: vt cùm alij accedunt ad altare Dei, quo ipse non accedit, cogitet, quàm fit contremiscenda illa p(a)ena, qua percipientibus alijs vitam æternam, alij in mortem pr(a)ecipitantur æternam. Ad hoc enim altare, quod nunc in Ecclesia est in terra positum, terrenis p.151 oculis expositum, ad mysteriorum diuinorum signacula ministranda, multi etiam scelerati possunt accedere: quonia(m) Deus commendat in hoc tempore patientiam suam, vt in futuro exerceat seueritatem suam.9 Quocirca contemptum solum non vult cibus ille, sicut ma(n)na fastidium. Inde enim & Apostolus indignè dicit acceptum ab eis, qui hoc non discernebant à cæteris cibis, veneratione singulariter debita. Continuo quippe, cùm dixisset: iudicium sibi manducat & bibit: addidit, vt diceret: No(n) diiudicans corpus Domini.10 Dic quæso: tantorum bonorum causa, & quæ vita(m) exhibet me(n)sa, iudicium sit? Minimè propter eius naturam, sed propter accedentis voluntatem. Quemadmodum enim præsentia eius, quæ magna illa & arcana nobis bona affert, nisi id accipiatur, magis damnat: ita & mysteria p.152 maioris punitionis pr(a)ebent viatica his, qui indignè co(m)municant. Et quomodo iudicium sibi manducat inquiens: non diiudicans corpus Domini? Hoc est, non inuestigans, non considerans, vt oportet magnitudinem propositorum, non reputans muneris magnitudinem: si enim didiceris diligenter, qui sit propositus, & qui cui seipsum exhibet, nullius alterius indigebis ratione, sed hoc tibi ad omnem sobrietatem sufficiet, nisi sis ignauissimus.11 Bonus itaque, diiudicans corpus Domini, accipit sacramentum & rem sacramenti: malus verò, qui manducat indignè, iudicium sibi ma(n)ducat & bibit: non probans se prius, nec diiudicans corpus Domini. Ergo quid manducat peccator? Quid bibit? Non vtique carnem & sanguinem spiritualiter ad sua(m) salutem, sed iudicium ad suam damnationem. Ille, qui cum p.153 Iuda traditore corpus Domini accipit, cum Iuda condemnatur: qui cum Petro & cæteris fidelibus deuotè ac fideliter illud sumit, sine dubio cum Petro & c(a)eteris Apostolis in corpore Christi sa(n)ctificatur.12 Quapropter si vitam (a)eterna(m) consequi volumus, si largitorem immortalitatis habere in nobis desideramus, ad recipie(n)da(m) benedictionem libenter concurramus, caueamusque ne, loco laquei damnosam religiosam diabolus nobis prætendat. Rectè (inquit) dicis. Scriptum tamen esse non ignoramus Iudicium sibi comedere & bibere illum, qui de pane comedit, & de calice bibit indignè. Ego igitur probo meipsum, & indignum inuenio. Quando igitur, quicunque tu es, qui ista dicis, dignus eris? Quando Christo teipsum offeres? Nam si peccando indignus es, & peccare non desinis (Quis enim delicta intelligit? secundum p.154 Psalmistam) expers omnino eris viuificæ huius sanctificationis. Quare pias, quæso, cogitationes suscipias, studiosè sanctèque viuas, & benedictionem participes: quæ (mihi crede) non mortem solùm, verumetiam omnes morbos depellit.13 Quocirca non vacat imbecillitatem accusare: sola nos negligentia facit indignos. Qui verò corda compungit, qui compunctionis dat spiritum, corda nostra compungat; gratia Domini nostri Iesu Christi, cui honor & gloria in s(a)ecula s(a)eculorum. Amen.

FERIA SEXTA.

EXHORTATIO SEXTA.

AD vnitatem nos inducit sacrificium illud formidandum & admirabile, quod iubet p.155 nobis, vt concordia & charitate maxima ad se accedamus, & aquil(a)e in hac vita facti ad ipsum cÅ“lum euolemus, vel potius supra cælum. Vbi enim cadauer, inquit, illic & aquil(a)e. Cadauer Domini corpus propter mortem: nisi enim ille cecidisset, nos non resurrexissemus. Aquilas autem appellat, vt ostendat, ad alta eum oportere contendere, qui ad hoc corpus accedit, & nihil cum terra debere ei esse commune, neque ad inferiora trahi & repere, sed ad superiora semper volare, & in solem iustitiæ intueri, mentisque oculum acutissimum habere. Aquilarum enim, non graculorum h(a)ec mensa est. Et tunc occurrent è cælis descendenti, qui nunc merito fruuntur: quemadmodum qui indignè, vltima patientur. Nam si regem quis non inconsideratè acciperet: quid dico regem? p.156 immò ne regium quidem vestimentum immu(n)dis manibus ta(n)geret, quamuis in solo loco solus esset. Atq(ue) nihil aliud id vestimentum est, quàm vermium filum. Quod si tincturam admiraris, etiam ipsa mortui piscis sanguis est. Verùm id nemo immundis manibus tractare auderet. Quod si hominis vestem nemo temere attingeret, quo pacto omnium Domini corpus purum & immaculatum, quod diuin(a)e illius naturæ particeps est; propter quod & sumus & viuimus, propter quod portæ inferi fractæ sunt, & cælorum apertæ, tanta cu(m) ignominia accipiemus? Nolimus, obsecro, nolimus impudentes nos ipsos interimere, sed cum honore & munditia omni ad Deum accedamus. Et quando id propositu(m) videris, dic tecum: Propter hoc corpus non amplius terra & cinis ego sum: non amplius captiuus, sed liber: propter hoc, cælu(m) p.157 & ea quæ in ipso bona sunt, me accepturu(m) spero. Propterea immortalem vitam, angelorum sedem, Christi consuetudine(m). Hoc corpus affixum, verberatum, morte victum non est. Hoc corpus sol crucifixu(m) videns, radios auertit. Propter hoc velum templi scissum est, & petræ, & terra vniuersa tremuit. Hoc idem corpus cruentatum, lancea vulneratum fontes sanguinis & aqu(a)e, vniuerso orbi salutares scaturiuit. Vis & aliunde vires eius intelligere? Interroga, quæ sanguinis fluxum passa est, quæ non Iesum, sed eius fimbriam dumtaxat tetigit. Interroga mare, quod dorso suo id pertulit. Interroga ipsum diabolum, & dicito: vnde insanabile vulnus accepisti? Vnde vires amisisti? Vnde captus es? A quo detineris? A quo fugis? Nihil aliud quam à corpore, respondebit, crucifixo; per quod p.158 stimulum suum confregit, per quod caput contriuit, per quod principatus & potestates eius coercit(a)e sunt. Spolians, inquit, principatus & potestates traduxit, confidenter palam triumphans de illis semetipso. Interroga mortem, & dicas: Vnde perijt stimulus tuus? Vnde dissoluta est victoria tua? Vnde incisi sunt nerui tui? & pueris & puellis ridicula facta es, quæ & tyrannis & iustis omnibus antehac eras formidolosa: & Corpus hoc horum omnium causam esse profitebitur. Quod cùm crucifixum est, tum mortui suscitati sunt. Tum carcer illi & æreæ portæ fractæ sunt, & mortui surrexerunt, & omnes inferi ianitores fugati sunt.2 In Domini autem passione arcanum mysterium consummatum est. Exiuit enim sanguis & aqua. Non ex casu & simpliciter hi fontes scaturierunt, sed quoniam ex ambobus p.159 Ecclesia constituta est. Sciunt hoc initiati, per aquam enim regenerati, sanguine & carne nutriti. Hinc mysteria ortum habent: vt quoties ad admirandum calicem accedis, tamquam ab ipso latere hauriens accedas.3 Igitur accedat nemo cum nausea, nemo resolutus, omnes accensi, omnes seruentes & excitati. Nam si Iud(a)ei stantes, & calceamenta in pedibus habentes, & baculos manibus gestantes, agnum cum festinatione comedeba(n)t: te multo magis oportet esse solertem. Nam illi quide(m) in te Palestina era(n)t prodituri, & propterea viatoru(m) figura(m) hebebant: tu verò debes in cÅ“lum migrare. Quapropter in omnibus oportet te vigilare: nec enim parua pæna proponitur indignè sumentibus. Co(n)sidera, quantu(m) aduersum proditore(m) indignaris, co(n)tra illos qui Christum crucifixeru(n)t itaq(ue) considera, ne tu quoq(ue) sis reus p.160 corporis & sanguinis Christi. Illi sanctissimum corpus occiderunt: tu verò polluta suscipis anima, post tot beneficia. Nec enim satis fuit, hominem fieri, colaphis cædi, & crucifigi, verùm & semetipsum nobis commiscet, & non fide tantùm, verùm & ipsa re nos suum efficit corpus. Cogita, quali sis insignitus honore, quali mensa fruaris. Quod angeli vide(n)tes horrescunt, neque liberè audent intueri propter emicantem inde sple(n)dorem, hoc nos pascimur, huic nos vnimur, & facti sumus vnum Christi corpus & vna caro.4 Manifestum est itaque, viuere eos, qui Christi corpus attingunt.5 Christi autem corpus (a)equaliter accipimus, vna est in mysterijs significatio Domini & serui, nobilis & ignobilis, regis & militis: quanquam pro accipientium meritis diuersum fiat, quod vnum est. Qui enim indignè manducauerit, & biberit, p.161 reus erit violati corporis & sanguinis Christi.6 Quemadmodum in cruce, qui transfixeru(n)t, non vt biberent, transfixerunt sed vt effunderent: îta qui indignè communicat, nullum inde fructum consequitur.7 Debemus itaque attendere, quid sit iudicium eius, qui indignè edit & bibit. Nam si qui fratrem quoque per cibum contristat, à charitate excidit, sine qua magna quoque charismata, & iustificationes quoque operantia nihil prosunt: quid de eo dicendum est, qui otiosè & inutiliter edere audet corpus, & bibere sanguinem Domini nostri Iesu Christi: & hac ratione plus aliquanto contristat & infestat Spiritum sanctum, dum sine socia charitate vescitur? Iudicemus itaq(ue) hoc, ne nobis ipsis viuamus, sed ei, qui pro nobis est mortuus, & resurrexit, Christo Iesu Domino nostro edamus & bibamus. Oportet igitur p.162 accedentem ad corpus ac sanguinem Domini, ad rememorationem eius, qui pro nobis est mortuus & resurrexit, non solùm purum esse à quouis inquiname(n)to carnis & spiritus, ne ad iudicium edat & bibat: sed & euidenter ostendere & exprimere memoriam eius, qui pro nobis mortuus est, & resurrexit, in eo, quod & mortificatus est peccato, mundo, ac sibi ipsi: & viuit Deo, in Christo Iesu Domino nostro.8 Accedamus ergo ad Christum, & illuminemur, non quomodo ad eum accesserunt Iud(a)ei, vt tenebrarentur. Accesserunt ad illum, vt crucifigerent: nos ad eum accedamus, vt corpus & sanguinem eius accipiamus. Illi de crucifixo tenebrati sunt: nos manducando crucifixum & bibendo illuminamur. Vnde accedemus? Fide sectando, corde inhiando, charitate currendo. Pedes tui charitas tua est. Duos p.163 pedes habeto, noli esse claudus. Qui sunt duo pedes? Duo præcepta dilectionis, Dei & proximi.9 Cùm autem reuerendo altari cælestibus cibis satiandus accedis, sacrum Dei tui corpus & sanguinem respice, honora, mirare, mente continge, cordis manu suscipe, & maximè haustu interiori assume.10 Tunc fragilitatem nostram consideramus: quid aliud dicit vnusquisque nostrùm, nisi (Domine) non sum dignus vt intres sub tectu(m) meum. Non sum dignus, vt corpus & sanguinem tuum suscipiam in ore meo.11 Cogitantes itaque gradus vestros, serua(n)tes & professionem vestram accedite ad carnem Domini. Qui se scit aliter esse, non accedat.12 Cum multa itaque compunctione, & cum multa modestia, denique cum ea, qu(a)e nobis congruit pietate, sacrosanctum hoc sacrificium attingamus: quo Dei erga nos beneuole(n)tia(m) nobis p.164 conciliemus, ac perpurgatis animis ita demum sempiterna bona consequi possimus: gratia Domini nostri Iesu Christi, cui gloria & honor in sæcula sæculorum. Amen.

SABBATO.

EXHORTATIO SEPTIMA.

1COrpus ac sanguis Christi est ad anim(a)e & corporis nostri incolumitatem tendens, quod nec consummitur, nec corrumpitur, nec in secessum abit (auertat hoc Deus) verùm ad nostram substantiant & conuersationem tendit, atque omne incommodum propulsat, eamque vim habet, vt spurcitiem omnem abstergit. Si adulterinum aurum manciscatur per explorantem inflammationem purgat, ne in futuru(m) cum mundo condemnemur. Omnes enim morbos, immissasque p.165 calamitates purgat: que(m)admodum ait Apostolus: Si enim nosipsos diiudicaremus, non vtique iudicaremur. Cùm iudicamur autem, à Domino corripimur vt non cum hoc mundo damnemur. Atque hoc est, quod ait: Itaque qui percipit corpus & sanguinem Domini indignè, iudicium sibi manducat & bibit. Per illud porro purgati, corpori Domini, ipsiusque spiritui vnimur, ac Christi corpus efficimur.2 Singulis enim fidelibus per hoc mysterium Christus se coniungit: & quos peperit, non alijs nutriendos tradit, sed ipse studiosissimè alit, hac etiam re tibi persuadens, carnem illum tuam assumpsisse. Tanta igitur charitate atque honore affecti non torpeamus. Non videtis, quanta infantes animi alacritate mamillas arripiunt? Qua impressione papillis infigunt labia? Non minore cupiditate nos quoque ad ha(n)c me(n)sam, p.166 & ad huius calicis spiritualem accedamus papillam: immò verò maiore desiderio, quasi lactentes pueri, gratiam Spiritus sugamus; vnus sit nobis dolor, vna m(a)estitia, si hoc alimento spirituali priuamur. Nullus adsit hic Iudas, nullus auarus: non recipit huiusmodi homines h(a)ec mensa. Si quis discipulus est, læto animo accedat. Cùm discipulis, inquit, meis facio pascha. Nullus ergo inhumanus adeat, nullus crudelis, nullus immisericors, nullus impurus quouis modo.3 Quam multi enim de altari accipiunt, & moriuntur, & accipiendo moriuntur? Vnde dicit Apostolus: Iudicium sibi manducat & bibit. Nonne buccella dominica venenum fuit Iudæ? Et tamen accepit; & cùm accepit, in eum inimicus intrauit: non quia malum accepit: sed quia bonu(m) malus malè accepit.4 Etenim Christus traditorem p.167 suum tanta patientia pertulit, vt ei primam Eucharistiam co(n)sectam manibus suis, & ore suo commendatam, sicut cæteris Apostolis, traderet.5 Non enim proditor eiectus, sed ciborum factus est particeps, & mysteriorum socius.6 Videte ergo, fratres, panem c(a)elestem spiritualiter manducare, innocentiam ad altare portare. Peccata etsi sunt quotidiana, vel non sunt mortifera, antequam ad altare accedatis, attendite, quid dicatis: dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Si dimittis, dimettetur tibi: securus accede, panis est, non venenum. 7 panis nimirum, vitæ panis de cælo descendens, vt si quis ex ipso manducauerit, non moriatur.8 Quod si aliquis ad mysterium respiciens, dicat, cibum & potu(m) propriè Dominu(m) nominari, ne id quidem à germana p.168 significatione recesserit: verè enim caro ipsius est cibus, & sanguis verè est potus. Atque hac quidem significatione, omnibus, vt eius participes sint, facultas datur. Ipsa enim talis alimenti & potionis communicatio sit accipientium sine discrimine cibus & potus. Cum tamen Apostolus ita definiuerit: probet autem, inquit, seipsum quisquam, & sic de pane illo edat, & de sanguine bibat. Qui enim manducat & bibit indignè, iudicium sibi manducat & bibit. Hoc autem respiciens Euangelista, planè videtur eandem significationem confirmasse. Cùm mysticæ passionis tempore nobilis ille Senator (Ioseph ab Arimath(a)ea) immaculata mundaque sindone inuoluens Domini corpus in nouo & puro monumento posuit. Quamobrem & Apostoli præcepto, & Euangelistæ obseruatione admonemur, vt sacrosanctum p.169 Domini corpus, pura conscientia, suscipiamus. Quod si aliqua peccati macula infecta sit, eam aqua lacrymarum abluamus & expurgemus.9 Si in vas linteum, vel vas sordidum corpus Domini aliquis mittere non audet: quanto magis in corde polluto; quam immunditiam Deus super omnia execratur, & quæ sola iniuria est eius corpori. Nam & Ioseph iustus propterea sindone munda inuolutum in sepulchro nouo corpus Domini sepeliuit, præfigurans corpus Domini accepturos tam mundam mentem debere habere, quàm nouam.10 Nu(m) si stercus manibus haberes auderes appropinquare fimbriæ regis? Num vides panem? Num vinum? Num sicut reliqui cibi in secessum vadunt? absit. Ne sic cogites. Que(m)admodum enim si cera igni adhibita illi assimulatur, & nihil substanti(a)e reremanet, nihil superfluit: sic p.170 & hic puta mysteria consumi corporis substa(n)tia propter quod & accedentes ne putetis, quòd accipiatis diuinum corpus ex homine, sed ex ipsis Seraphim forcipe ignem, quem scilicet Isaias vidit, vos accipere. Reputate salutarem sanguinem, quasi è diuino & impolluto latere affluere, & ita approximantes labijs puris accipite.11 Qui enim hoc sacramentum per fidem dignè percipiunt, in peccatorum remissionem & vitam (a)eternam, animique & corporis præsidium eis cedit. Ijs contra, qui perfidè indignèque suscipiu(n)t in pÅ“na ac supplicium: haud secus videlicet, ac Domini mors credentibus quidem vita & incorruptio extitit ad sempiternæ beatitudinis oblectationem, incredulis autem, Dominiq(ue) carnificibus in pænam ac cruciatu(m) sempiternum. Ac proindè summo cum metu & pura conscientia, fideque haud quaqua(m) dubia p.171 accedamus: ac profecto sic nobis fiet, quemadmodum firmè & consta(n)ter credimus. Ipsum porro omni puritate colamus, & spirituali & corporea: siquidem duplex ipse est. Ardenti cupiditate ad eum adeamus, manibusque in crucis formam compositis, crucifixi corp(oris) suspiciamus, atq(ue) oculis & labijs & frontibus compositis, diuini carbonis participes efficiamur, vt ignis desiderij in nobis insiti, assumpta ea, qu(a)e ex carbone oritur, infla(m)matione peccata nostra exurat, ac pectora, nostra collustret: demusq(ue) opera(m), vt per diuini ignis perceptione(m), inardescamus, dijq(ue) efficiamur. Vidit quippe carbone(m) Isaias. Carbo porro no(n) simplex lignu(m) est, sed igni vnitu(m). Sic panis quoq(ue) co(m)munionis no(n) simplex panis est, sed diuinitati vnitus. Corpus aute(m), quod diuinitati vnitu est, no(n) vna natura est: sed vna quide(m) corporis, altera aute(m) diuinitatis cum ipso coniunctæ. p.172 Quo fit, vt vtrumque non vna natura fit, sed du(a)e.12 Quocirca absque confusione & dubio comede corpus & sanguinem bibe, si saltem vitæ desiderio teneris: neque sermonibus, qui de carne habentur fidem deneges, neque ob passiones offendaris. Constans esto, firmus, stabilis, & in nulla re propter aduersariorum sermonem fluctues.13 Hoc sciens, & pro certissimo habens, panem hunc, qui videtur à nobis, non esse panem, etiamsi gustus panem esse sentiat, sed esse corpus Christi. Et quia de hoc dixerat olim Dauid in Psalmo: Panis cor hominis confirmat, vt exhilaret faciem in oleo: confirma cor tuum, participans de hoc pane, vt spirituali & exhilara faciem tuam, quam vtinam reuelatam habeas, vt possis in pura conscientia gloriam Domini speculavi, transformatus à gloria in p.173 gloriam, in Christo Iesu Domino nostro; cui honor & gloria & potentia in sæcula sæculorum. Amen.

V. CERTA QVÆDAM SS. PATRVM DOCVMENTA, POST SVMPTAM EVcharistiam, perpendenda.

V. DOMINICA.

Ebrietas, cùm omni tempore, tum præipuè diebus festis, sumpta sacrosancta Eucharistia, fugienda: spiritualis ebrietas appetenda.

1PRius quàm sancta mysteria, arripias, ieiunas, vt aliquo modo dignus communicatione videaris: cùm autem acceperis, p.174 & oporteret in continentia perseuerare, omnia perdis. Quanquam æquum est, & ante & post communicationem ieiunare: oportet enim vtroque tempore continentem esse sed maximè post acceptum spiritum, vt dignus fias accipiendi postmodum, vt non indignus videaris, qui acceperis. Quid igitur? Ieiunare oportet post eius acceptionem? Non dico hoc, neque cogo; licet bonum sit, tamen no(n) compello, sed admoneo, ne in delicijs viuas ad saturitatem. Quod si nunquam in delicijs viuendum est, & hoc Paulus manifestauit, cùm dixit, quòd vidua, quæ in delicijs est viuens, mortua est, longè magis tunc morietur. Nam si mulieri deliciæ mors est, multo magis viro & si in alio tempore hoc perdit, multo magis post mysteriorum co(m)municatione(m). Tu aute(m) cu(m) panem vitæ accipias, opus mortis p.175 exequeris, neq(ue) horrescis. An ignoras, quot ex delicijs mala prouenia(n)t? Risus inte(m)pestiuus, verba immodesta, & plena exitij, scurrilitas, garrulitas infructuosa, & alia, quæ ne dice(n)da quide(m) sunt: & hoc facis, cùm ad Christi me(n)sam discubueris, in illa die, qua carne(m) eius lingua attingere dignatus es? Ne igitur h(a)ec fia(n)t, lingua(m), labia co(n)sidera, quo pacto vestibulu(m) Christi facta su(n)t, vt ingrediatur. Considera, quo tempore accedis, & cùm sensibile(m) mensam apponas, ad illam mensam, c(a)enam dominicam, ad discipulorum vigiliam, in illa sancta nocte, animum dirige. Nam si diligenter præsentia inquiremus, pr(a)esentia nox sunt potius. Vigilemus igitur cum Domino, compungamur cum discipulis. Orationum tempus est, non ebrietatis, & quidem semper, maximè autem in solemnitatibus. Solemnitas enim propterea instituta est, non p.176 vt turpiter vinamus; neque vt peccatis abundemus, sed præsentia tollamus. Quamobrem vos rogo, ne in nostrum hoc faciamus detrimentum. Educemus Christum, demus ei bibere, induamus; hæc illa digna sunt mensa. Audivisti hymnos sacros, vidisti nuptias spirituales, in regis mensa discubuisti impletus es Spiritu sancto, simul cu(m) Cherubim in choreis fuisti, socius factus es supernis potestatibus. Noli tantam lætitiam abijcere, noli thesaurum effundere, noli te ebrietati dedere, quæ anxietatis mater est, diaboli l(a)etitia innumera pariens mala. Hinc enim morti similis somnus hinc grauedo capitis, hinc morbi, & obliuio, & mortis imago. Præterea ne amico quidem vellem, vti ebrius obuiam fierem. Cùm autem Christum intus habeas, audes, qu(a)eso, tantum vini ingurgitare? 2 Vinum, inquit, Propheta lætificat cor hominis. p.177 Videtur dicere de spirituali vino, nam l(a)etificat cor hominis. Sed adhuc putatur de vino isto dici, quo ebrij, quasi læto corde, videntur apparere. Vtinam lætentur, & non rixentur. Dicis mihi: quid lætius ebrio? Immò quid insanius ebrio? quid plærumque iracundius? 3 Verùm quia ebrietas dominici calicis & sanguinis no(n) est talis, qualis ebrietas vini s(a)ecularis, cùm diceret Spiritus sa(n)ctus in Psalmo: Calix tuus inebrians, addidit, quàm peroptimus, quòd scilicet calix dominicus sic bibentes inebriat, vt sobrios faciat, & mentes ad spiritualem sapientiam dirigat, & à sapore isto s(a)eculari ad intellectum Dei vnusquisque resipiscat: & quemadmodum vino isto communi mens soluitur, & anima relaxatur; ita epoto sanguine Domini & poculo salutari, exponatur memoria veteris p.178 hominis, & siue obliuio co(n)uersationis pristinæ sæcularis, & m(a)estum pectus & triste, quod prius peccatis ange(n)tibus premebatur, diuinæ indulgentiæ lætitia resoluatur. 4 Non enim aliud agit participatio corporis & sanguinis Christi, quàm vt in id, quod sumimus, transeamus & in quo mortui & consepulti, & conresuscitati sumus, ipsum per omnia & spiritu & carne gestemus. 5 Cibus, inquit Dominus, sum grandium, cresce, & manducabis me. Nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutaberis in me. 6 Quocirca Dominus semper det nobis panem hu(n)c, 7 panem nostrum supersubtantialem det nobis hodie. 8 Nam panis vitæ Christus est, & panis hic omnium non est, sed noster est: & quando dicimus, Pater noster, quia intelligentium & crede(n)tium pater est; sic & panem nostrum vocamus, quia Christus, noster (qui corpus p.179 eius contingiumus) panis est. Hu(n)c panem dari nobis quotidie postulamus, ne que in Christo sumus, & Eucharistiam quotidie, ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti & non communicantes, à cælesti pane separemur. A quo malo & 9 ab omni opere malo liberet nos Dominus: & saluos faciat in regnum suum c(a)eleste, cui gloria in sæcula sæculorum Amen.

FERIA SECVNDA.

Corporis & mentis delicias multùm inter se distare.

HOc distare, fratres charissimi, inter delicias corporis & cordis solet: quòd corporales delici(a)e, cùm non habentur, graue desiderium in se accendunt: cùm verò habitæ edu(n)tur, p.180 comedentem protinus in fastidium per satietatem vertu(n)t. At contra spirituales deliciæ, cùm non habentur, in fastidio sunt; cùm verò habentur in desiderio: tantoque à comedente amplius esuriuntur, quanto ab esuriente amplius comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet: in istis appetitus vilis est, & experientia magis placet. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat: in istis autem appetitus saturitatem, & saturitas appetitum parit. Augent enim spirituales deliciæ desiderium in mente, dum satiant: quia qua(n)to magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur, quod auidius amentur: & idcirco non habitæ amari non possunt, quia earum sapor ignoratur. Quis enim amare valeat, quod ignorat? Proinde Psalmista nos admonet, dicens: Gustate & videte, quoniam suauis p.181 est Dominus: ac si apertè dicat: suauitatem eius non cognoscitis, si hanc minimè gustatis: sed cibum vitæ ex palato cordis tangite, vt probantes eius dulcedinem, amare valeatis. 2 Signatum est super nos lumen vultus Domini; quo lumine data est lætitia in corde nostro, ab illo tempore, quo accepimus frumentum in corpore, vinum in sanguine, oleum in chrismate. 3 Nam in specie panis dat nobis Christus corpus, & in specie vini dat nobis sanguinem: vt cum sumpseris, gustes corpus & sanguinem Christi, factus eiusdem corporis & sanguinis particeps. Sic enim efficimur Christiferi, hoc est, Christum in corporibus nostris ferentes, cùm corpus eius & sanguinem in membra nostra recipimus: sic secundum beatum Petrum, diuinæ natur(a)e consortes reddimur. 4 Qui manducat, inquit Dominus, p.182 carnem meam & bibit sanguinem meum, in me manet, & ego in illo. Sicut enim siquis liquefactæ cer(a)e aliam ceram infuderit, alteram cu(m) altera per totum misceat necesse est: sic qui carnem & sanguinem Domini recipit; cum ipso ita coniungitur, vt Christus in ipso, & ipse in Christo inueniatur. Simili quodam modo apud Matthæum comperies. Simile est, inquit, regnum cælorum sermento, quod acceptum abscondit mulier in farinæ satis tribus. Sicut parum (vt Paulus ait) fermenti totam massam fermentat, sic paruula benedictio totu(m) hominem in seipsum attrahit, & sua gratia replet: & hoc modo in nobis Christus manet, & nos in Christo. Sedat aute(m), cùm in nobis maneat Christus, s(a)euientem membrorum nostrorum legem pietatem corroborat, perturbationes animi extinguit, (a)egrotos curat, collisos redintegrat: & sicut p.183 pastor bonus, qui animam suam pro ouibus posuit, ab omni nos erigit casu. Est autem obseruandum 5 aliud esse, sequi Iesum, aliud tenere, aliud manducare. Sequi salubre consilium: tenere & amplecti, solemne gaudium: manducare, vita beata: quam nobis concedat panis viuus, qui de cælo descendit, Dominus noster, Iesus Christus: cui honor & gloria in s(a)ecula sæculorum, Amen.

FERIA TERTIA.

Post sumptam Eucharistiam, gratiæ Deo Opt(imo) Max(imo) pro tanto beneficio agendæ.

1EXultabo te, Deus meus rex, & benedicam nomini tuo in s(a)eculum & in sæculum s(a)eculi. Hic Psalmus est p.184 diligentissimè attendendus. Hic est enim, qui habet h(a)ec verba, quæ, qui sunt mysterijs initiati, assiduè concinunt: Oculi omnium in te sperant, Domine, & tu das escam illorum in tempore opportuno. Qui enim filius factus est, & mensa spirituali fruitur, meritò Patrem gloria & honore affecerit. Filius enim, inquit, glorificat Patrem, & seruus Dominum suu(m) timebit. Factus es filius, & me(n)sa spirituali frueris, comedens carnem & sanguinem eius, qui te regenerauit. Refer gratiam pro tanto beneficio, & eum qui hæc præbet gloria & honore affice: & verba legens, compone mentem ad ea quæ dicuntur, & cum dicis; Exaltabo te Deus meus, rex meus, ostende magnam familiaritatem & coniunctionem, vt de te etiam dicat Deus, sicut & de Abraham, Isaac & Iacob: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, & Deus p.185 Iacob.2 Agnosce itaque o Christiane, dignitatem tuam, & diuin(a)e co(n)sors factus naturæ, noli in veterem vilitatem degeneri conuersatione redire. Memento cuius capitis, cuius corporis fis membrum: nimirum Domini nostri Iesu Christi, 3 qui semetipsum nobis immiscuit, & corpus suum in nos contemperauit, vt vnum quid efficiamur, tamquam corpus capiti coaptatum: ardenter enim amantium hoc est.4 Sacramentum autem Dominici corporis sensum minuit in minimis, & in grauioribus peccatis tollit omnino consensum. Si quis vestrûm non tam sæpe modò, non tam acerbos sentit iracundi(a)e motus, inuidi(a)e, luxuriæ, aut c(a)eterorum huiusmodi; gratias agat Corpori & Sanguini Domini nostri, Iesu Christo.5 Apostoli cum Christo, hymno dicto, exierunt in montem Oliueti. Meritò enim post p.186 talem refectionem, hymnum dicunt, & in montem Oliueti ascendunt: quoniam qui Christi carne & sanguine reficiuntur, Deum laudare, & montem pacis ascendere digni sunt: gratia Domini nostri Iesu Christi, cui honor & gloria in sæcula s(a)eculorum. Amen.

FERIA QVARTA.

Non decet catholicum conuiuam, statim, post sumptam sacrosanctam Eucharistiam, ab Ecclesia discedere, atque sæcularibus nugis se immiscere.

1CHristus tibi carnem suam impertit: & tu ne verbis quide(m) ipsum remuneraris, nec pro accepto munere gratias agis. Verùm percepto quidem corporeo alimento, ac sublata mensa ad orationem te confers: spirituali p.187 autem, ac omni tam in oculorum sensum cadente, quàm ab oculis remota creatura, præstantiori cibo fruens, qui homo es, ac vilis natur(a)e, non perstas verbis & rebus gratias agens? Quid tandem afferri potest, quin h(a)ec extremo cruciatu digna sint? Hæc porro eò dico, non vt tumultuemini, & clamores excitetis: verùm vt eam, quam decet, modestiam præ vobis feratis. Mysteria enim dicuntur, & sunt. Vbi autem mysteria, altum quoque silentium sit, necesse est.2 Pr(a)eterea Christum in spirituali situm pr(a)esepio derelinquis, properas vero iacentem in scæna spectare meretricem. Hoc autem quibus tandem putamus dignum esse supplicijs? Responde, obsecro, si te quispiam introducere polliceretur ad regem, & ostenderet tibi illum vndique corruscantem, atque inter varios pompæ p.188 su(a)e ornatus sedentem, putasne theatrale spectaculum aulicæ præponere dignitati, cùm certè ne hinc quidem tibi aliquod co(m)modum quæreretur? At verò ex hac mensa spiritualium fons emanat bonorum, & hanc statim relinquens curris ad theatrum, vt natantes f(a)eminas, & sexum illum publicis oculis intuearis expositum vt, inquam istud aspicias, sedentem iuxta donorum cælestium fontem relinquis? Non aquam de hoc nobis fonte largitur, sed sanguinem viuum, qui quamquam ad mortis dominicæ testimonium sumitur, nobis tamen fit causa vitæ. Tu verò relinquis huius sanguinis fontem calicemque reuerendum, & ad diabolicu(m) illum fontem festinus accurris. 3 cùm tamen Christus tibi concedat, non tantum, se videre, verùm & manducare, & tangere, & intrate sumere.4 Quocirca tu, qui spiritum conuiuam suscepisti, p.189 considera, cùm sacras illas cænas Apostoli accipiebant, quid tum faciebant? Nonne in preces conuertebantur & hymnos? Nonne in sanctas vigilias? Nonne in longam illam doctrinam, & multæ plenam philosopiæ? Magna enim & admirabilia tunc eis narrabat & annuntiabat Iesus, cùm Iudas discederet vocatum, qui eum erant crucifixuri. Non audisti, quomodo tria millia simul communicantes semper vehementiores erant in orationibus & doctrina, non in ebrietatibus & commessationibus?5 Audiamus igitur, quali esca facti sumus digni: audiamus & horreamus: sanctis carnibus suis nos dedit impleri, semetipsum apposuit immolatum. Qu(a)enam igitur erit nobis excusatio, cùm talibus pasti talia peccemus. Iud(a)eis quidem annuatim propiorum monumenta beneficiorum solemnitates Deus allegauit, tibi p.190 verò per singulos dies per h(a)ec mysteria.6 Postquam itaque Domini fueris carne saturatus, eructes sermonem Domini, & dicas opera tua Regi. Cui honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

FERIA QVINTA.

Eleemosyna, præcipuè post sumptam sacrosanctam Eucharistiam, pauperibus eroganda.

1 AGnosce pauperem fratrem tuum, qui sanguinem gustati dominicum. Atque si eum antea ignorabas, mens(a)e tamen gratia eum te cognoscere oportet. Ignoras qui sis? qui fueris? Non cognoscis teipsum, quòd hoc paupere pecunijs, longè pauperior es beneficijs, cùm innumerorum plenus fis peccatorum? Verumtame(n) his omnibus te liberauit Deus, & tali te p.191 mensa dignum effecit.2 Fides itaque & charitas, in quibus omnium præceptorum doctrina concurrit, studiosius appetantur quibus singuli quique fidelium & sacrificium Deo efficiantur & templum. Instet fides sperare, quod credidit: instat charitas propitiare, quod diligit. Vtrumque amantis est, vtrumque credentis. Et cui intelligenti(a)e concessione subijcimur, eidem pietatis imitatione iungamur.3 Qui autem habuerit substantiam huius mundi, & vidit fratrem suum necessitate(m) habere & clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo?4 Caue igitur, ne omniu(m) crudelissimus fias, cu(m) tant(a)e me(n)sæ particeps fuisti, cùm omniu(m) ma(n)suetissimus, & angelis par esse debeas.5 Panem enim angelorum manducauit homo: id est; Verbum illud, vnde pascuntur angeli manducauit homo.6 Quænam igitur erit nobis p.192 excusatio, cum lupi fiamus Agnum comedentes cùm tamquam oues, pasti more leonum deripiamus? Hoc enim mysterium non à rapina tantùm, verùm ab omni vel tenui inimicitia purum esse penitus iubet. Est enim pacis mysteriu(m).7 Quisquis itaque Christi aut corpus edit, aut sanguinem bibit, agnoscere se debet, ne quid indignum ei faciat, cuius corpus effectus est.8 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confite(n)tium nomini eius. Beneficentiæ autem & communionis nolite obliuisci: talibus enim hostijs promeretur Deus.9 Vnusquisque prout destinauit in corde suo, non ex tristitia aut necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus: cui gloria & honor in sæcula sæculorum. Amen.

p.193

FERIA SEXTA.

Aduersarij nostri diaboli vires, post dignam sacrosanctæ Eucharistiæ sumptionim, frangi & debilitari.

1 REgem Dominum exercituum, inquit Isaias, vidi oculis meis. Et volauit ad me vnus de Seraphim, & in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari. Et tegigit os meu(m), & dixit, ecce tegigi hoc labia tua & auferetur iniquitas tua, & peccatum tuum mundabitur.2 Per hanc Isai(a)e prophetæ visionem declaratum est Christi mysterium sedentis in solio gloriæ, & esu suæ sanctæ carnis expiantis peccata impiorum hominu(m), toto orbe celebrantium sanctam & pari honore pr(a)edicatam Trinitatem, ob magnitudinem diuinorum donorum, cuius Trinitatis p.194 nomine baptizati, iustificati sunt adepti spem participationis c(a)elestium & (a)eternorum bonorum. Quem enim carbonem vidit propheta immundis suis labijs admoueri ad delictorum & peccatorum expiationem; is significationem habebat dominic(a)e carnis, purgantis ab omni impietate conscientiam eorum, qui eam comedunt.3 Venisti ergo, frater, ad cibum Christi, ad cibum corporis dominici, ad epulas sacramenti, ad illud poculum, quo fidelium inebriatur affectus, vt lætitiam induat de remissione peccati, curas sæculi huius, metum mortis, solicitudinesque deponat. Hac ergo ebrietate corpus non titubat, sed resurgit: animus non confunditur, sed consecratur.4 Cùm olim ianuas sanguine delibutas exterminator vidit, impetum facere non est ausus. Nunc autem diabolus cùm non p.195 corporis sanguinem foribus impositum, sed veritatis cruorem, cruorem, inquam, Christi fieri illius templi, fidelium ori aspersum viderit, an non multo magis sese reprimet?5 Cùm enim hospitium tuum aduersarius viderit occupatum c(a)elestis fulgore præsenti(a)e, intelligens locum tentamentis suis interclusum esse per Christum, fugiet & recedet; & tu mediam noctem sine vlla offensione transibis.6 Tanquam leones igitur ignem spirantes ab illa mensa recedamus, facti diabolo terribiles.7 Venit enim Christus, & alligauit diabolum. Sed dicet aliquis: Si alligatus est, quare adhuc tantum præualet? Verùm est (fratres charissimi) quia multùm præualet, sed tepidis & negligentibus, & Deum in veritate non timentibus dominatur. Alligatus est enim ta(n)qua(m) innexus canis catenis p.196 & neminem potest mordere, nisi eum, qui se illi mortifera securitate coniunxerit. Iam videte, fratres, quàm stultus est homo ille, quem canis, in catena positus mordet. Tu te illi per voluptates, & cupiditates sæculi noli coniungere, & ille ad te non pr(a)esumet accedere. Latrare potest, solicitare potest; mordere omnino non potest, nisi volentem. Non enim cogendo sed suadendo nocet, nec extorquet à nobis consensum, sed petit. Quocirca, fratres,8 Sobrij estote & vigilate, quia aduersarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens que(m) deuoret: Cui resistite fortes in fide!9 Resistite autem diabolo & fugiet à vobis.10 fugientes infidelitatem post tactum Christi, firmi & stabiles ab omni longè ambitione inueniamur. Atte(n)damus itaque (dilectissimi) talibus fruentes bonis: & cùm aliquid turpe dicere voluerimus, p.197 vel nos ab ira corripi viderimus, vel alio quopiam huiusmodi vitio, cogitemus, quibus facti sumus digni, & fit irrationabilium nobis motuum correctio, talis cogitatio. Quotquot igitur hui(us) participes corporis efficimur, quotquot sanguinem degustamus, cogitemus, quòd illum sursum sedentem, qui ab angelis adoratur incorruptibili vicinus virtuti, hunc degustamus. Hei mihi, quotquot ad salutem nobis viæ? Nos corpus suum effecit: nobis suum communicauit corpus: & horum nos nihil à malis auertit.12 Sanguis Abel clama(n)s de terra loquebatur vindictam: at Christi sanguis pacem, loquitur & reconcilitatione(m). Quin idem sanguis, quoniam à nobis bibitur, si modo digne bibatur, clamat in cordibus nostris verba pacifica, & solatij plena. Atque vt consideremus, hanc fore perpetuam amicitiam, reliquit nobis ede(n)dam carne(m) suam, p.198 reliquit bibendum sanguinem vt per eadem aleremur, per quæ sumus redempti. Hanc escam misericors & miserator Dominus dedit timentibus se: Escam, quæ non corrumpitur, panem, qui de c(a)elo descendit, quem nullis meritis dedit. Etenim pro impijs Christus mortuus est.13 Deus autem omnis gratiæ, qui vocauit me in (a)eternam suam gloriam, in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitq(ue) Ipse gloria & imperium in sæcula sæculorum. Amen.

SABBATO.

Cùm à reliquis peccatis, tum vel maximè à commissis, post sacræ Eucharistiæ sumptionem, abstinendum.

1QVi amat Christi carnem, non est amicus suæ carnis; p.199 & qui in eius sanguinem est affectus, mundus erit à sensibili sanguine. Caro enim verbi & sanguis, qui est in hac carne, non vnam habet gratiam, sed est suauis ijs, qui gustant; & appetendus ijs, qui desidera(n)t, & ijs, qui diligunt, amabilis. Verum2 sicut cibus, cùm fit nutritinus, si à crudo sumatur, omnia perdit & corrumpit, & fit morbi causa; ita scilicet & tremenda mysteria. Me(n)sa spirituali frueris, & mensa regia, & rursum luto corpus contaminas? Vngis unguento, & fætore rursus imples?3 Terra enim s(a)epe venientem super se bibens imbrem, & germinans herbam opportunam illis, à quibus colitur: accipit benedictionem à Deo. Proferens autem spinas ac tribulos, reproba est & maledicto proxima: cuius co(n)su(m)matio in co(n)bustione(m). 4Co(n)tigit enim eis illud veri prouerbij: Canis reuers(ibus) ad suu(m) vomitu(m) p.200 & sus lota in volutabro.5 Quo non oportet igitur puriorem tali fruentem sacrificio? Os, quod igni spirituali repletur, linguam qu(a)e tremendo nimis sanguine rubescit. Quapropter6 gratiam Dei recolens, qui de sacro calice bibit, amplius sitit: & ad Deum viuum erigens desideriu(m), ita singulari fame illo vno appetitu tenetur, vt deinceps fellea peccatorum horreat pocula, & omnis sapor delectamentorum carnalium sit ei, quasi rancidum radensque palatum, acutum mordacitatis acetum. Ad hæc inter sacra mysteria ad gratiaru(m) actiones conuertitur, & inclinato capite, munditia cordis adepta, se intelligens consu(m)matum, restitutus peccator sanctificata(m) Deo animam, quasi depositum custoditum fideliter reddit, & deinceps cu(m) Paulo gloriatur & lætatur dicens: viuo ia(m) non ego, viuit verò in me Christus. Hæc in Christi commemoratione retractantur p.201 à fidelibus, & def(a)ecatis animis carnis eius edulium non est horrori, sed honori, potuque sancti & sanctificantis sanguinis spiritus delectatur. 7 Deponentes igitur omnem malitiam, & omnem dolum, & simulationes, & inuidias, & omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: vt in eo crescatis in salutem: si tamen gustatis quàm dulcis est Dominus: cui gloria & honor in sæcula sæculorum. Amen.

FINIS.