Renaissance Latin Texts of Ireland |
||
←Previous (De rebus in Hibernia gestis) | Next (Psalmi, litaniae, et orationes)→ |
QVAM densis & ingloriis (beneuole Lector) Hiberniæ fama tenebris sit oppleta, vel hinc perfacilè intelligitur, quòd cu(m) Laurentius Surius, spectatissimi ordinis spectatissimus monachus, Christianæq(ue) vetustatis inuestigator acerrimus, omnes fere omnium gentiu(m) illustriores Diuos, eorumq(ue) anteactas visas, diligentissimâ peruestigatione conquisitas, diuersis voluminibus sit complexus: vnus tamen S(anctus) Patricius, cuius opera Deus opt. max. salutare Euangelij lumen Hibernis tam olim porrexit, in coaceruato hoc Sanctorum coetu, si non prorsus silentio præteritur, saltem adtactus deseritur. Quod si huius prætermissionis rationem subiici volucris, quis aliud esse caussæ reperiet, quàm inueteratam illam ignobilitatis fuliginem, quæ nimis diu Hibernicam nationem infuscauit. Nec enim Laurentius Surius, scriptor sanè qua(m) maximè industrius, vllius indilige(n)tiæ culpâ p.10 tenetur, in cuius manus si nostraru(m) reru(m) aduersaria peruenissent, non minore industriâ, D(ivi) Patricij uita(m) literis celebrasset, quàm Fursei, Caidoci, Kiliani, Malachiæ, Galli, Laure(n)tij, Columbani, Brigidæ, Dimpnæq(ue) memoria(m) monumentis suis, cura & vigiliis elaboratis, consecrarat. Nec veri quide(m) simile mihi videtur, Surium, præsertim tam insaturabile(m) librorum helluone(m), non lectitauisse studiosè opusculu(m), de vita S(ancti) Patricij inscriptum, quod vulgò nomine venerabilis Bedæ circu(m)fertur. Atq(ue) istud tamen ipsum libris suis, in co(m)mune collatus, Surius co(m)prehendi non sine caussâ minimè voluit. Permulta enim cum anili futilitate coniuncta, & nonnulla à veritate Euangelicâ omnino aliena hoc subdititio opere coæuos nostros scriptores, hactenus viderim, sua(m) curam atq(ue) opera(m) in huius rei pertractatione(m) conferentem, par esse existimaui, nonnihil huic negotio te(m)poris impertire, & co(m)memorabilem sanctissimi atq(ue) integerrimi Pontificis memoria(m) (quæ iam nunc etia(m) domi, ob reticentia(m) posterorum, canescere incipit) posteritati, quibus rebus passum, quamprimum relinquere. Veru(m) enimuerò aliqua hîc proponu(n)tur dumeta, quæ me à suscepto itinere retardare videantur. Viuunt enim nonnulli in hac co(m)muniump.11 temporu(m) caligine, qui omnia humani ingenij tarditate, non diuinitatis potestate metientes, maiore(m) rebus fide(m) non adiungunt, quàm quas mundanis viribus confici posse credunt: apud quos in more positum est, cachinnos commouere, si qua de re fortè audiant, quæ in eorum sensus, perfidiæ aggeribus obrutos oppletosq(ue), velocius no(n) intret: ob eamq(ue) caussam omnia miracula, à religiosissimis historicis memoriæ posteriatiq(ue) prodita, tanquam fictas fabulas, ex triuio, nullo certo auctore, abreptas, & superstitionis coeno perlitas, despicatui ducu(n)t. Alij rursus, mirabiliter morosi, statuunt, Diuorum famam celebrare nihil aliud esse, quàm Numinis laudes verbus extenuare: & ideo idcircò cælestium ciuium præconia vel fastidiosè agnoscu(n)t, vel insolenter adspernantur. Sed vt quendam interiectum inter hos medium teneremus cursum, mihi commodum visum esset, in huius libelli quasi propilæo, satis facere posteriorum austeritati, & stupiditatem refellere superiorum, nisi me non fugisset, à multis doctissimis multa doctissima de his controversiis fuisse iamdudum disputata. Quoties Sanctorum laudibus studium nostru(m) dedicamus, toties Christi beneficia, in Cælites collata, grato animo prosequimur. Nu(m) igitur aliquid de Numinis maiestatep.12 est ademtum, si quidquam ad beatorum memoriam sit additum? An vitem lædis, dum palmitem laudas? Ioan. 15, 1.Nihil quidem certè minus: co(n)traq(ue) diuinam gloriam magis efferimus, cùm Dei amicos exquisitißimis verbis extollimus. Act. 20, 35.Nam cùm ipse seruator dixerit, beatius esse magis dare, quàm accipere, ex eo planè perspicitur, quanta in donatâ gratiâ sit maiestas, cùm in acceptâ tanta consistat dignitas? Quando rex Assuerus Mardochæum Iudæum eximiis honoribus decorari imperabat, quæ eum tanta teneret amentia, vt crederet, nouo hoc beneficentiæ genere suam vel maiestate(m) lædi, vel auctoritatem adstigi, vel laudem minui, vel existimationem oppugnari, vel dignitatem violari: quinetiam gloriam sua(m) ex hac regali ac munifica liberalitate magis efflorescere rectißimè putauit: Esther 6, 9.ideoq(ue) ipse Amon, quem vnum ex intimus consiliariis rex habuit, seuerum ab Assuero mandatum accepit, Mardochæum torquatum, in equu(m) sublatum, glorioseq(ue) triumphantem antecedere, atque hoc eclogium magnâ & canorâ voce vicatim promulgare: Sic honorabitur, quem cunq(ue) voluerit rex honorare. Apocalyp. 22, 5.Ad eundem modum (vt cum minimus maxima co(n)feram) nihil de Numinis amplitudine Christiani detrahunt, qui Diuos, in cælis perenniterp.13 regnantes, debitis laudibus in cælu(m) efferunt: co(n)tranq(ue) hoc præconio orationem terminare merito atq(ue) optimo iure possunt:Esther 6, 10, 11.Hoc honore condignus est, que(m) rex voluerit honorare. In re tam clarâ & illustri nemo hæsitat, qui aliquem cælestis dignitatus gustatum habet. Sed qui in humiles & contemtas terrenarum rerum sordes omnes suas cogitationes seruiliter abiicit, haud quamquam sanè mirandum est, si interna illa mentis acies, graui mole obtusa, hebescat, vsque eò, vt altiùs euolare, ac aliquam cælestis claritatis speciem ante oculos, mundana lippitudine cæcatos, proponere prorsus nullo modo valeat: imò verò ex sua indignitate Dei filios terræ filius fingit. Quid enim? Túne (cùm sis misellus homunculus, plumbeo quodam peccatorum pressu humistratus) eorum laudes omnium gentium linguis atq(ue) literis celebrari indignaberis, qui in angelorum coetu ac numero repositi Luc. 20, 36.cum angelis exæquantur? Qui ad coenam nuptiarum agni vocatiApocal. 19, 11. sunt? Qui Ioan. 17, 24.Christi claritatem vident? Qui Apoc. 3, 2.cum eo in throno suo sedent? Qui Matth. 15, 28. 1. Cor. 6, 3 Iudic. 14.eius adsessores in extremo iudicio erunt? QuosIoan. 12, 26. 1. Reg. 2, 30. cælestis pater honore co(n)plectitur? QuorumMatth. 26, 13. benefacta celebrari ad memoria(m) posteri te(m)poris sempiternam Sanctorum Dominus conceptis verbis præcepit? Quid arrogantius? p.14 Discussâ igitur hac caligine, obtutum nostrum, pro mortalis conditione vitæ, in illo immortali sple(n)dore figamus, laudemusq(ue) viros gloriosos, & parentes nostros in generatione sua. Eccles. 44, 1 Ita August. alia tracta(n)s loquitur Serm. 25. de verbis Domini. Non enim timemus in hac re ne offendamus Dei iustitiam, cùm patronam teneamus eius sententiam: qui etiam domesticos suos præmio inexplicabili remunerat, atq(ue) Maiestate suâ, humanum captum longißimis interuallis tra(n)sgredientè, per omnem æternitatem beat. 1. Cor. 2, 9.Siquidem oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis adsce(n)dit, quæ præparauit Deus iis, qui diligunt illum. Iam verò Diuorum miracula ad imperitæ plebeculæ ludibrium ponere, non dubito, quin ipsis pueris videatur esse puerile. Quid enimIoa(n). 15, 5. Sancti, sine Christo, possunt facere? DæmoniaMarc. 6, 13. & 16, 17. Luc. 10, 17. Act. 2, 6, 7, 8. eiiciant; linguis loqua(n)tur nouis, serpentes tollant; pallio4. Reg. 2, 8, 14. aquarum diuortia faciant; oleum4. Reg. 4. 2 noua accretione coagmentent & amplificent; claudisAct. 3, 6. & 14, 9. gradiendi vim impertia(n)t; morbos per Act. 19.12sudaria depellant; EtiamAct. 5, 15. vmbrâ ægritudines abstergant; eos4. Reg. 4, 35. & 13, 2. Act. 9, 41, & 10, 10. qui è vitâ excesserunt; ad vitam reuocent; cælum3. Reg. 17, 1 Iaco. 5, 17, 18. ne pluat, claudant; clausum3. Reg. 18, 41. vt pluat, aperiant; Solis vmbra(m) 4. Reg. 20, 11.in horologio retrorsum decem gradibus reducant; SolemIos. 10.12 præcipitante(m) sistant; Lunæ accessum retardent, ad extremumIoan. 14, 12. opera quæ Christusp.15 facit, & ipsi faciant, & maiora horum faciant. Quid tum inde? Num propriâ virtute? Nihil tam vanum. An in Christi nomine? apprimè veru(m). Nec enim solius Petri, sed Sanctorum omnium hæc oratio est: Act. 3, 12.Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? Quibus testimoniis perspicuum efficitur, Diuos esseriuulos, ab ipso capite Christo arceßitos & ductos, eorumq(ue) miracula ad ipsum auctorem Deum refere(n)da esse, qui estPsal. 67, 36. mirabilis in sanctis suis. Si quis1. Cor. 11, 16. autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neq(ue) Ecclesia Dei, Psal. 44, 11. 2. Cor. 11, 2quæ Sponsi sui documentis instituta, illiusIsa. 42, 8. gloriam alteri non dat, sed DominumPsal. 150, 1. in Sanctus eius laudat. Verùm de hiis in præsenti satis. Quare me ad meum munus, pensumq(ue) reuocabo. 2. Machab. 2, 33.Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsâ autem historiâ succingi.
p.17Nascitur Patricius anno Salutis 361.ANNO, ex quo humani generis liberator in lucem est editus, trece(n)tesimo sexagesimo primo, Calphurnius, vel Calphurinus, vir cu(m) primis honestus & honoratus, ex Conchessâ, foeminâ probatissimâ, suscepit filium, qui cum salutari aquâ tingeretur, Suchar, vel Socher, post à S(ancto) Germano, Magonius, postremo à C(a)elestino primo, summo Pontifice, Patricius erat nominatus. Est autem natus Patricius in maritimo Britanniæ territorio, quod antiquitas Taburniam, vel Eiburniam appellauit. Nonnulli verò adfirmant eius natale municipium Emptor dictum. Hîc, qui ambitione aliqua de Patricij laudibus laboraret, multa ad generis sple(n)dore(m) in mediu(m) posset producere. Patricij mater D. Martius soror.Eius siquidem mater soror erat Martini Turone(n)sis Episcopi, cuius admirabilis sanctitas, quasi lux quædam,
p.18extinctis reliquis, totam iam olim Galliam illustrauit. Dignus auunculus nepote, dignus nepos auunculo. Patricius adhuc pusio literarum magistro operam dedit, in his studiis quibus puerilis ætatula informari solet Britannici & Hibernici vates Patricij ad? in Hiberniam praedicunt.Per id temporis cùm Britannia tum Hibernia variis ariolis referta erat: qui natalitiis stellis, pecudu(m) extis, & fortuito sortitu edocti, oracula fundere, futura prædicere. Atque hac inueteratâ insulsitate ita vtranque gentem infatuaru(n)t, vt nescio quâ religione simplices idiotas aniliter & superstitiosè obstrinxerint. Inter alia isti lo(n)gè antè denunciarunt, fore hominem Britanniâ oriundum, qui exercitum inuictum ex bellicosissimis militibus conduceret, qui Hibernorum insula(m) victoriis suis illustraret, qui bellatorum ferocitatem comprimeret, omnemq(ue) resistentibus triumphum eriperet. Britannici fatidici, imò verò omnes vetulæ huius herois in Hiberniam aduentum præcognoscere, hanc vaticinationem cottidianis sermonibus vsurpare. Hîc verò Hiberni furere, & bacchari, quoties Britannus aliquis eorum aures fastidioso hoc oraculo obtundebat. Quin & Hibernici vates nihil à Britannicis magnopere dissentire. Futurum enim auguraba(n)tur Britannum,
p.19qui in Hiberniam cu(m) suo ligno aduentaret, cuius mensa in Oriente poneretur, quæ diuinis cantilenis personaret, cuius ministri, Fiat, responderent. Hunc fore qui Hibernos domaret, fana dirueret, patrios deos & penates è tota insula exterminater, ad summam, illius doctrinam nullo vnquam exitu co(n)cludednam. Isti verò augures, tanquam talpæ, tetris tenebris obscurati, quid effutiebant, prorsus ignorare. Daemon veterator callidus.Est enim Dæmon veterator callidus, suosq(ue) sectatores infidelitatis nocte obcæcatos, nominum ambiguitate ludificare præclarè nouit. Nam fatidici nihil minus somniabant quàm de vno homunculo: contraq(ue) illum maximum fore regem diuinabant, qui multo magnoq(ue) comitatu seipsum stiparet, qui cum inge(n)ti exercitu Hiberniam inuaderet, atque omnium belloru(m) victor esset. Ceterùm diuinitatis prouidentia notauit & designauit ad hanc lauream Patricium nostrum. Is enim cum ligno venit, qui nihil sapiebat nisi Christum, & hunc crucifixum. Regium etia(m) & præpotens erat, Christi vexillum sufferre, dæmonis furore(m) ab hominibus auertere, perfidiæ caliginem discutere, Christianam Rempub(licam) componere, seruatoris gloria(m) propagare, no(n) corpora laniare
p.20armis, sed corda Euangelij dulcitudine demulcere. Hoc igitur effatum victoriæ, peruagatum vsque ad vltimos vtriusque insulæ fines, imposuit Hibernis de die in diem solicitudinem atque onus: quare, populo conuocato, post longas ac difficiles deliberationes, vnâ animorum conspiratione constituunt bellum adparare, & Britannos si non armis deuincere, saltem repentinis incursionibus, tanquam sempiternos hostes, vexare. Fatorum futilitas.Hoc enim modo fatorum auctoritatem & fide(m) imminuere credebant. Magna hæc fuit inopia consilij. Nam si omnia fataliter eueniant, vt plæriq(ue) infideles statuunt, quid tam fatuu(m), quàm fatis occurrere & obsistere, vel gigantum more cum diis immortalibus bellum gerere? Nec enim humanis neruulis potest impediri, quod anticipatâ fatorum necessitate est constitutu(m). Hiberni Britannos inuadunt.Hiberni tamen omnem conatum in Britannorum pernicie(m) parant, & cum exercitu collectitio ex piratis aliisq(ue) conductis hominibus conflato, naues conscendunt, in maritimas Britanniæ oras impetum faciunt, agros vastant, villulas inflammant & multorum sanguinem, summâ intemperantiâ helluantur. Aliqui verò omnem humanitatem non exuunt, sed victoriam
p.21quoquo modo temperant. Captiuos in Hiberniam ducunt.Siquide(m) aliquam multos ingenuos pueros & adolescentulos partim dedititios, partim captiuos ex Britanniâ abripiunt. Capitur ab Hibernis Patricius anno aetatis 16.In horum numeru(m) Patricius, iam tum ephoebus, peruenit. Post huius prædæ sectionem venalitij Archipiratæ Patricium Hibernico Dynast(a)e vendiderunt. Porcoru(m) gregi praeficitur.Plagiarius seruum de lapide emtum porcorum gregi præfecit. Homo adolescens in hoc fortunæ flexu constitutus, coepit has molestiarum moles temperatè ferre, omnemque libertatis suæ spem in Christi bonitate collocare. Sex annos in seruitute viuit.Sexennium hanc seruitute(m) Patricius seruiuit. Quo spatio magnas & acerbas miserias exhausit. Etsi enim tyra(n)nus adolescentem, propter suauissimos atque optimos mores diligentiam nauitatemque vnice dilexit, tamen barbara illa ac perfida viuendi licentia, & futiles adulterinæ religionis ceremoniæ nauseam Christiano captiuo dederunt. Nam licet ipse ab officio non discederet, sed tanquam bonus Lot inter malos ciues castè sancteque viueret, tame(n) intimis sensibus angebatur, tantam hominum multitudine(m) infidelitatis tenebris circumfundi, atque ad inferos poenas in perpetuum luere. Quocirca co(n)tinuis precibus nume(n) obsecrabat, vt gentem
p.22hanc ab illâ perfidiæ nassâ, quâ eam humani generis hostis iam diu irretita(m) tenuit, expediret, eumque ex hac sordidâ seruitute in pristinam libertatem vindicaret, quo facilius & felicius ad Hibernorum salutem omnes liberti curæ, vigiliæ cogitationesq(ue) elaborarent. Hîc Deus petitoris ærumnas miserari, eiusq(ue) precibus & optatis occurrere voluit. Angelus dormienti Patricio adparet, & libertatem promittit.Nam dum certo quodam tempore arctior Patricium somnus tenet, iuuenis, admirabili dignitate fulgens, ei multa de nocte adparet, qui illius animum molestius leuat, dormienti benignè promittens, Deum opt(imum) max(imum) eius votis no(n) defuturu(m) Patricius, somno solutus, animum ab angoribus abduxit, sibique maximam spem ex Angeli co(n)solatione comparauit. Thesaurum in agro Patricius reperit.Non ita multò pòst, du(m) porci, quorum custos erat, terra(m) nasis effodiunt, vnus ex grege glebam amouet, quæ non mediocrem auri vim opacare videbatur. Hunc vbi thesaurum captiuus conspexit, statim ei persuasissimum fuit, congiarium illud ex diuino ærario cælitus ad eu(m) fuisse missum. Paucis interpositis diebus peropportunum tempus nactus, sermonem cum Hibernico Dynasta instituit, & quasdam verborum ambages interponens hominis mentem sagacius
p.23odorari coepit, an scilicet licitum esset, à seruitute redimi. Auro reperto scripsum e seruitute redimit.Herus toto capite annuit, modò numerato illi satisfacere posset. Perpaucis hîc verbis vltro citroq(ue) habitis, Patricius depactus est cum eo, nullamq(ue) interponens moram aurum persoluit, & tyranni dominatu liberatus reditum in patria(m) maturare incipit. Quare proripuit se quàm celerrimè potuit ex Dynastæ ditione. Na(m) hominis voluntatem flexibilem esse optimè sciuit, qui licet pecuniâ captus aliquam seruitutis intercapedinem concederet, versimile tamen fore, tyrannum, ingenium suum ad omne(m) dolum & falsitatem versantem, fidem labefactaturum; ideoque satius esse iudicauit, discessionis celeritate libertati suæ co(n)sulere, quàm itineris tarditate callidi ac versuti hominis religionem experiri. Atque hæc opinio libertum non fefellit. Commodùm enim biduo adfuit, cùm Dynasta, propter serui sui abitum, magnum animo ceperit dolorem: Patricium fraudulentum herus persequitur sed frustra.equo igitur aduectus Patricium omni vi atque incitatione est persequutus. Verùm operam homo fraudulentes & mendax perdidit. Nam Patricius post manumissionem, cum minimi dilatione temporis ex asperrimis barbaræ crudelitatis periculis prudens
p.24& prouidus euolauit. Quin etia(m) pecuniam, quam à seruo accepit, non vsque adeò huic auaro vsui fuisse, nonnulli veterum rerum pronuntiatores literis mandarunt, quia pactionem, quam repromisit, rescindere nimis inique voluit.
Percurrenti mihi hoc in loco, & perquam diligenter seriem ordinemque euentorum contemplanti nonnulla occurrunt, quæ certe silentio no(n) debe(n)t præteriti. Primum, Deu(m) ex improborum flagitiis multu(m) emolumenti, admirabili suâ prouide(n)tiâ. elicere Mali dum bonis obesse student, prodesse solent.vt etiam in his ipsis rebus, quibus mali bonis obesse, omni cogitatione, cupiunt, bonis prodesse perinuiti soleant. Tum deinde, Numen seruis suis, etiam cum tempestas offertur formidolosissimi temporis, semper præsto esse; & quanquam eorum petitiones in opportunum tempus differt, tamen procrastinationis tarditatem auxilij certitudine adfluenter compe(n)sat. Profuit multis Patricij captiuitas.Et item illud considerandu(m) est, Deum istam temporis diuturnitatem, quâ Patricius seruitute premebatur, ad multorum co(m)modum salutariter inclinasse. Na(m) si primo mense, quo captiuus in Hiberniam venerat, libertatem recuperasset, tantas, opinor, vigilias & curas in Hibernorum salute ac incolumitate
p.25non defixisset. Patricius itaque (vt institutu(m) ordinem prosequamur) in maritimo opidulo, Beri, nominato tota paschali celebritate commoratus, tempus non inaniter consumsit. Patricius hospite(m) ad Christi fidem conuertit.Egit enim cum hospite, qui iam tum infidelis erat, de Christianâ fide; quem non perpugnace(m) in disputando habuit, quoties cum discipulo sermones doctor contulit. 1. Cor. 3, 7.Na(m) qui incrementum dat Deus, aditum cælesti gratiæ in auditoris me(n)te patefecit. Quare ex tenebricoso perfidiæ gurgustio emergens, in Christianorum numero non ita multò pòst per salutarem vndam fuit repositus. Huic filius natus erat, Bionnus dictus, egregiâ dignitate præcellens puerulus. Eius amore hospitus filiolus ardet.Is, simulac Patriciu(m) conspexit, in eius collu(m) inuasit, multasq(ue) horas in eo suauiando consumsit. Parentibus, qui pueri morositatem probè nouerant, h(a)ec inusitata beneuolentia mira(n)da accidit, quòd primo adspectu in noui diuersoris familiaritatem instrasset, eamq(ue) gratiam non inuitanti concessisset, quam aliis inuita(n)tibus hactenus denegarat. Nam si eum Patricius oculis, auribus, complexu non teneret, plangore & lamentatione complebat domum. Patricius pueri gratiam magis ac magis colligere. Ille vero Patricium germanissimum suu(m) parentem,
p.26Hiberniæ rege(m), magni Dei præconem, dæmonum exagitatore(m), honorificentissimis verbis nominare. Atque hæc eclogia adstantium risum maximè mouerunt: Psalm. 8, 3.Verùm puer illa omnia eius instinctu co(n)citatus fudit, qui ex ore infantium & lactentium laude(m) suam perficere nouit. Du(m) hæc in diuersorio aguntur, aura transmissioni in Brita(n)niam non inopportuna adflare incipit, atq(ue) hoc ipso tempore oneraria nauis in portus ore vectores exspectat. Quod vbi Patricius intellexit, moram atque impedimentum nauigationi inferre noluit. Patricius in Britanniam nauigare parat.Rhedam igitur conscendens, hospiti suo, cum totâ familiâ plurimis verbis plurimam salutem dixit: Que(m) vbi Bionnus discendentem aduertit, patrem, patre(m) semel atque iterum contenta voce inclamat: me tibi, inquit, socium adscribas, à tuo latere non discedam, domi hîc non sordescam. Bionnus puer post Benignus dictus, se comitem Patricio adiungit.Hîc naturalis pater, interdu(m) orare, quandoq(ue) etiam minaciter terrere. At puer nec blanditiis allici, nec minis compelli potuit, vt à Patricij sodalitate se disiu(n)geret. Vbi Christi seruus adeò virilem constantiam in puerili leuitate perspexit, admirans dixit: Verè c(a)elestis pater huius pueri nomen in æternæ vitæ palimsesto inscripsit: ascendat ergo currum: eum mihi
p.27filium adoptabo, & illius amorem, vt par est, amabo. Quanquam autem parens filiolu(m) in deliciis singulariter habuit, suam tamen voluntatem ad diuinam aggregauit, puerumq(ue) in cisium coniectum Patricij tutelæ, egregiâ animi alacritate, commendauit. Hic, paucis interpositis mensibus, aquis salutaribus expiatus Benignus nominabatur. Benignus progressu temporu(m) vir sanctus euasit.Qui institutus educatione doctrinaq(ue) Christianâ, quam plurimis hominib(us) (vbi (a)etate processit) & vitæ puritate, & optimaru(m) artium studiis non modò extremis atque alienis locis, sed domi etiam saluti fuit. Cum igitur omnes vectores (redeo ad re(m)) plenissimis velis mare tra(n)sissent, & certas siluestres ac incultas Britanniæ partes errantes peragrassent, pagani, quibus se comite Patricius pr(a)ebuerat, inediâ, qua(m) biduum tulerant, debilitati (quandoquidem in vastâ solitudine nullu(m) cibum, quo famem pellere(n)t, Pagani ob famem impatientes.vel precio vel precario maledictis poterant) diuinitatem perfidis maledictis coeperant figere; atque Patricio nimis iracunde ac valde intemperanter vt probrum obiecera(n)t, illius Deum, quem hactenus tam magnificis verbis in cælu(m) extulit, fautoribus suis in asperis rebus auxilium non ferre. Nam, inquit, si talis forte Deus exsistat, consequens est, vt
p.28aut facultas voluntati, aut voluntas facultati desit. Hoc si dederis, est impius; illud si concesseris, est ridiculus. Quin enim magis impiu(m) esse potest, quam seruis suis (in quoru(m) numerum te adscribis) in ta(n)tis angustiis opitulari nolle? Aut quid magis ridiculu(m) & eneruatum est censendum, quàm adferere, penes illum esse omnem omnium rerum potestatem, cui non est integrum, in asperis temporibus, adleuamenti quidquam famulis suis, in extremum discrimen adductis, adhibere? Eorum blasphemis Patricius occurrit.Patricius sceleratissimis perfidorum vocibus irritatus respondit, hunc, quem ille colebat Deum, esse re vera Deum, hoc est talem, qui cæleste auxilium à suis famulis frustra implorari nunquam permittit: quorum vitæ (vt aliarum rerum omniu(m)) non solùm est defensor, sed etiam co(n)seruator. Eius esse proprium munus, dare salute(m), liberare periculis, qui nisi plenus esset clementiæ, mansuetudinis, patientiæ, non dubium fore, quin terræ hiatus eos, inexpiabile scelus anhelantes, deuorarer, aut crispisulcans aliquod fulmen vita(m) illis repentinò eriperet: Deum tamen ita improborum sceleribus conniuere vt pr(a)esentis nequitiæ poenas in diem, numini notum, sceleratis incertum, seuerus vindex reseruet. De
p.29cuius item potestate non esse dubitandum, cuius verbo totius machinæ fabrica fuit co(n)stituta; voluntatem etiam infinitis laudibus prosequendam, qui bonitate sua cuncta suste(n)tat, qui adflictos excitat, fessos recreat, miseros tutatur, postremò qui omnibus, eius fidem implora(n)tibus, adiutricem manum perbenignè porrigit: Paganorum dij ridiculi.contraq(ue) illorum deos futiles ac ementitos esse, truncos etiam, quos fabrûm industria edolauit, omnes simili stupiditate imbutos, qui in exciso stipite aliquam salutis spem collocarent: ad extremum illos iniquos esse reru(m) æstimatores, qui hoc in eius Deo desiderabant, in quo ipsorum dij iustissimè reprehendi possunt. Na(m) si quid (inquit) habeant adiumenti, fustuarium merentur, qui opitulari eis recusant, qui istos eosdem deos colere, precari, venerariq(ue) consuescunt. Quod si minimè valeant, cum maximè velint, vobis in his difficultatibus auxiliari, quousque tandem aliquam specul(a)e particulam in illis ponetis, de quorum viribus longo interuallo desperatis? Hîc homines audacissimi, cum ipsorum caussam hoc molesto ac difficili argume(n)to premi animaduertissent, capitibus demissis, obmutueru(n)t. Deo pro impiis pagnis, vir sanctus preces fundit.Patricius verò, sensim incedens, illos anteire est
p.30passus, humiq(ue) stratus prece & obsecratione supplici Nume(n) exorauit, vt famam sua(m), perditorum famem depellendo, amplificaret: "quorum (inquit) fateor scelera perpetuo digna sunt supplicio, pr(a)esenti indigna subsidio. Verùm illis tua misericordia hanc gratiam concedat, qua(m) concedat, qua(m) eis tua iustitia meritissimo negare posset." Improborum dicta factis refelle. Sic enim fortasse eueniet, vt eos tum infidelitatis pigeat, tu(m) horribilis blasphemiæ pudeat. Hîc cum religiosus flagitator nonnihil spatij in acerrima meditatione posuisset, insolitam sibi celeritatem susceperat, atque antegressos viatores, subito gaudio cumulatus, erat persequutus. Eius preces exaudiuntur.Dum iter simul ad quandam siluam conuertunt, ecce tibi grex porcorum, inter quos nullus erat gracilitate strigosior, peregrinatoribus occurrit. Atque ad hoc pabulu(m) plus additamenti accedit. Nam conspiciunt in cauis, ac geniculatis arborum partibus apum examina, in quibus faui, siluestri melle farti, redunda(n)t. Pagani, cibi desiderio æstuantes, vi & impressione porcos mactant. Pagani Dei benignitati nimis ingrati.Ta(n)tùm autem abfuit, vt hoc beneficium, diuinitus in eos, sanctissimi adolesce(n)tis precibus, collatum, isti agnoscerent, vt totum illud idolis pessimâ mente acceptu(m) ferent:
p.31quibus, religionis scilicet caussâ, hostias immolabat. His rebus de more peractis, auidi epulones carne & melle sese ingurgitant. Verùm Patricius, licet s(a)epius inuitatus, compransor sedere renuit: partim quòd totum illud dæmonibus litaretur; partim vt Domini nostri effatu(m) & veru(m) confirmaret, non in solo pane viuere homine(m), sed in omni verbo, Matth. 4, 4.quod procedit de ore Dei. Pelagiani haeresis circa annum Salutis 394.Per hos dies capitalis quædum hæresis, de Christi gratiâ difficillime sentiens, multorum animos tabificâ peste infecit. Huius erroris antesignanus fuit Pelagius, diuinæ gratiæ acerrimus aduersarius. Docuit enim, humanu(m) arbitrium, etiam cælesti gratia nudatu(m), sufficere ad (a)eternam felicitatem comparandum. 1. Cor. 4, 7. 2. Cor. 3, 5. Ephes. 2, 8. Quanquam verò D(ivus) Paulus omnes huius controuersiæ latebras intima disputatione fuit perscrutatus, ipsaq(ue) prima bonoru(m) cogitata diuinæ grati(a)e adscribe(n)da esse, pronu(n)tiatis solis luce clarioribus demo(n)strauit, tame(n) Pelagius ac eius adseclæ satius esse censueru(n)t, Apostoli mentem ad priuatos sensus proiectâ audaciâ detorquere, quàm priuatos sensus ad illius me(n)tem Christianâ humilitate adplicare. Verùm perfidis & profligatis hisce hominibus sese opposuit S(anctus) Augustinus, diuinæ gratiæ,
p.32cùm à D(ivo) Paulo discesseris, & venator sagacissimus, & propugnator acerrimus. In libris de praedest. Sanct. De Natura & grat. De spiritu & litera, De gratia & libero arbitr. multisq. aliis locis.Quorum errores cùm ex multoru(m) mentibus stirpitus euelleret, vera & palmaris sente(n)tia, Catholicorum consensu firmata, alterâ illâ sibilis explosâ, in Ecclesiâ principatum tenuit, & ad summam diuinæ gratiæ gloria(m) floruit. Vince(n)t. Illiren. Beda Hist. Angl. lib. 1. cap. 10, & 17.Pelagij tamen fautores, quorum principes era(n)t Cælestius, Iulianus de Campaniâ, & Agricola, de humanis viribus, diuino auxilio orbatis, balbutientes, simplicium mentes falsis opinionibus imbuere toto animo & omni studio laborarunt. Britanni Catholici Gallorum Episcoporum opem implorant.Catholici verò Britannici hoc malum domi longius serpere intellige(n)tes, literas ad finitimos Galliæ Episcopos dant, à quibus enixè contendunt, nobiles ac in argumentando exercitatos Theologos in Britanniam adlegare, qui co(n)tra id, quod Pelagiani adserunt, accuratè & exquisitè disputent, ne quid Catholica fides detrime(n)ti, diuturno silentio, capiat. Galli fratribus Catholicis recta & honesta petentibus, minimè desunt: S. Germanus & S. Lupus in Britannia(m) nauigant. Beda lib. 1. Angl. Hist. cap. 17. Pelagianos ad disputandum prouocant. Siquidem S(anctum) Germanum, Episcopu(m) Antisiodorensem, & S(anctum) Lupum, Trecassæ Episcopum (par Theologorum literatissimum) in Britanniam quàm primùm mittunt. Hîc Catholicæ fidei propugnatores concertatorium
p.33bellu(m) hæreticis indicere. Pelagiani verbis certamen adpetere, reipsa disputationem omnem diffugere, non insolitâ hæreticis timiditate. Haeretici dum sola declama(n)t, imperitae plebecula fortes videntur: dum disputant cum doctu, indocti inueniuntur.Etsi enim, dum soli sublatè ampleque declamarent, insipie(n)tium oculis, verborum præstigiis, tenebras offundebant (siquidem est perfacile non aduersantem superare: nihilq(ue) exsistit ita improbabile, quod non nugatoria sophistæ loquacitate fiat verisimile) tamen cùm in aciem dimicationemq(ue) veniendum esset, vbi aliud videretur orationis pigmentis aduersario repugnare, aliud rationis mome(n)tis aduersarium expugnare, volebant quasi pugnando tergiuersari. Catholici, acri & præsenti animo præditi, instare, vrgere, tubarum veluti sono hostes certame(n) procrastinantes ad pugnam prouocare. Pelagiani ad arma compulsi tandem aliquando magna cum difficultate (na(m) nihil inuito facile existimo) milites in propatulum locum congregant Germanus & Lupus certamen cum illis instituunt; argumenta neruosè vibrant; acriter concludunt; hostes diuerticula quærentes in Solem reuocant; debilitate(m) & abiectionem animoru(m) omnibus significantius manifestant; fucos, quibus hactenus idiotis imponebant, denudant; quidquid plausibile
p.34& populare hæretici proferunt, inauratum, non aureum esse demonstrant. Pelagiani succumbunt Catholicis. Conuitiis non argumentis Catholicos inuadunt. Pelagiani itaq(ue) hæsitatione tractuq(ue) verborum tempus consumunt; & quos argumentis verberare nequeunt, contumeliarum iaculis confodere incipiunt. At verò Catholici eorum conuitiis Christianâ patientiâ; ratiunculis, si quas adferunt, exquisitâ doctrinâ occurru(n)t. Hîc vbi auditores (inter quos multi aderant, qui sese in Pelagianas partes dabant) duces & doctores suos metu ac diffidentia fractos & debilitatos animaduertunt, in Catholicorum partem in singulos dies magis magisque inclinant. A quo tempore diuinæ gratiæ propugnatio & propagatio bene gratiosa apud illos permansit. Patricius S. Germano se adiungit.Cum igitur Gallorum Pontificum nomen in Britanniâ celebratum esset, Patricius noster omnibus quibus viis potuit, se in S(ancti) Germani familiaritate(m) insinuauit. Verùm difficile factu non fuit ad tam adfabilem viru(m) adspirare: qui sanctissimi auunculi lectissimum nepote in familiaritatem libentissimè recepit. Sed hoc in loco mihi discordare scriptores vide(n)tur. No(n)nulli enim commemorant, Patricium isto ipso tempore, se ad amicitiam Germani contulisse, & vndeuiginti annos cum sancto Pontifice studiis
p.35& exercitationibus coniunctum vixisse. Aliis verò placet, D(ivum) Martinu(m) Patricij auunculum, sancto Germano, quasi doctori, hunc suum nepote(m) tradidisse, in cuius sinu & co(m)plexu quadraginta annos vixit. Vide eius vita(m) in Surio tomo 4. die 31. Iulij lib. 2. cap. 35. Et Bedam hist. Angl. lib. 1. cap. 17. & 21. Plat. in vita Celestini primi num. 43. At existimo in hoc erratum, si ordines temporu(m) ritè explicentur, quoniam S(anctus) Germanus triginta solùm annos & 25. dies Pontificium honorem obtinebat. Deinde etiam si verum sit, quod à Platinâ memoriæ est proditum, S(anctum) Germanum auctoritate nutuque Celestini primi, Pontificis maximi, in Britanniam fuisse missum, siue primum, siue secundum adue(n)tum eius intelligamus Vide Suriuno vbi supra li. cap. 19. & sequent. & li. 2. cap. 1. & sequ.(bis enim ad Britannos S(anctus) Germanus nauigauit, primùm cum Lupo, postea cum Seuero Treuirorum Episcopo) hæc familiaritatis diuturnitas minus credibilis videtur. Vide Onuphr. in Chron. Rom. Pontif.Quandoquidem Celestinus primus octo solùm annos, cum quorundam mensium & dierum adiectione, Ecclesiæ gubernacula tenuit, qui hunc, quem in manibus habemus, Anno Domini 425. Patricius ad Hibernos a Celest. primo est missus.Patricium ad Hibernos legauerat, anno Salutis 425. cu(m) Celestinus biennium in Pontificatu vixisset. Quod ex diligenti temporum notatione facilè adparet. Quanquam autem est inter eos, qui memoriam antiquitatis colligunt, de numero annorum
p.36controuersia, consensu tamen vno co(n)centuque narrant, Patricium permultos annos S(ancti) Germani familiarissimu(m) fuisse. Quod ipsum in magnâ laude ponundu(m) duco. Nam si ille Romanus ex eo necessario effici voluit, Marcum filium, magnos in præceptionibus decretisq(ue) philosophiæ progressus habuisse, quòd annuo tantùm spatio Athenis Chrysippo opera(m) dederit; quanto magis Patricius, non modò eximiis artibus eruditus, sed vsu etiam ac sanctitate admirabilis exstitisse putandus est, quem S(anctus) Germanus, pr(a)esul spectatissimus, contubernij necessitudine secum habuit multos annos coniunctissimum; qui veræ philosophiæ nobilitate infinitos Chrysippos superauit: cuius castissima domus & Dioecesis omnium virtutum exemplis Atticorum scholis plurimùm præstiterunt. Multum interest cum bonis viuere.Magni quidem interest, cum perfectis hominibus planeque piis ætatem conterere, quorum exemplo adsuefacti qui erunt, ne cupientes quidem vix poterunt non bene viuere. Actor. 22, 3.Certè D(ivus) Paulus cum Iudæoru(m) animos, maleuolentiâ in illum suffusos, mitigare conaretur, quo maiorem doctrinæ suæ fidem faceret, secus pedes Gamaliel se eruditum iuxta veritatem paternæ legis, pala(m) profitebatur.
p.37Nam probè nouit vas electionis illud apud Iudæos multum ponderis habuisse, modò simultatem deposuissent, & integram caussam, ab aduersariis suis variis contumeliis extractam, æquabili rationis staterâ ponderassent. Sed iam vt ad id, vnde digressi sumus, reuertamur, Patricius, qui iam tum Magonius vocabatur, sanctissimi Pontificis familiaritatem ad multorum commodum progressu temporis conferebat. Patricius omni sedulit literis opera(m) dat.Nam se totum in literas interiores abdidit, & animum à mundi illecebris, vt antea semper, ad pietatis studium, inexhaustâ auiditate, transtulit. In Hibernorum salutem omni cura incumbis.Omnes interim cogitationes ac labores in primis ad Hibernorum salutem secundum suam direxit. Vix aliquod tempus illi vacabat, in quo Hibernoru(m) miseriæ ei ante oculos non obuersabantur. Illius industria per somnia incitatur.Neque solùm vigilans ad hanc cura(m) meditari solebat, sed somnians etiam videbatur literas per statore(m) ab Hibernis accipere, in quibus eum iterum atque iterum rogabant, iter ad eos celerrimè arripere, gregemq(ue) illius clientelæ commissum, præceptis institutisque Christianæ fidei imbuere. Atque eodem temporis articulo videbatur sibi videre infantes Hibernorum pueros partim quasi in maternis aluis mobiliter
p.38palpitantes, partim in cunis perqua(m) flebiliter vagientes, qui querimonias agere(n)t, & hæc in illius aures verba insusurrarent: Quousque tande(m) retardabis (Dei minister) in Hiberniam reditum? Quamdiu nos dæmonis immanitas illaqueatos tenebit? Quam ob caussam liberatem nostram adeò oscitanter procrastinas? Nihilne te dæmonium diritas, nihil perditoru(m) ærumnæ, nihil interitus tantarum animaru(m), nihil cottidiana infantium exspectatio, nihil desiderium Hibernorum omnium, nihil horum lamenta eiulatusque excitabunt? Nos in damnatorum pistrinum impingi non intelligis? Impatibile(m), quâ premimur, tyrannide(m) non cernis? O pater, ô Pastor, da te nobis, fer ope(m), ad nos propera: propera? imò verò velocissimè aduola. Nos ex dæmonis faucibus, Dei tui gratiâ fretus, eripe; vincula, quibus distringimur, conuelle. Hoc quasi ploratu Patricius subitò expergefactus diu multumque trementibus artubus in somnij meditatione hæsit. Neq(ue) enim sine Numinis instinctu tale quid dormientis mentem occupasse, facillimè sibi persuasit. His igitur calcaribus currens incitatur, ac stagta(n)s eius studiu(m), perinde ac si flammæ oleum instilletur, ardentius accenditur. Roma(m) contento
p.39studio cursuq(ue) pergit: Romam contendit, ac Pontifici maximo se supplicem pro Hibernis praebet.Celestino Pontifici maximo pro Hibernorum salute se supplicem abiicit. Quàm grata verò hæc petitio Celestino fuerit, ex his quæ sequuntur facilè constabit. Nam paullo antè quàm Romam Patricius aduentasset, Pontifex maximus quorundam literis certior erat factus, multos in Britannia, aliisq(ue) territoriis finitima vicinitate coniunctis, Pelagiana hæresi deprauari, & veros ac germanos Christianos partim infidelium importunitate, partim hæreticoru(m) procacitate magis ac magis exagitari. Ex quo nuntio multorum iudicio maiorem animo dolore(m) cepit. Nihil enim sanctus Antistes antiquius habuit, quàm Britanniam ac finitima loca ab infidelitatis & hæreseos tenebris ad Euangelij luce(m) adducere. Totum itaque negotium principibus Romanæ Ecclesiæ Præsulibus diligentius & accuratius cogitandu(m) co(m)misit. Interfuit huic cætui Palladius, Archidiaconus omni tu(m) doctrin(a)e tum pietatis dignitate ornatissimus. Palladius ad Hibernos promittitur.Is itaque in Christi vineto operari non mediocri animi appetitione desiderans, seipsum huic negotio, re consultâ offerebat. Celestinus homini de sancto proposito susceptoq(ue) consilio mirificè gratulatur, eum Pontifice(m) creat, ad Scotos
p.40legatum mittit, magnaq(ue), cæremoniarum sollennitate sacram scripturam ac varia reliquiarum monumenta multis spectantibus peregrinanti adtribuit. Hibernic. reru(m) lib. 1 & in append. cap. 17. & 19. Hiberni Paladium ac socios in periculum adducunt. Paladius verò simul ac in aquilonari Hiberniæ plaga (siquide(m) Hibernia dicebatur id temporis Scotia, vt alibi notauimus) pedem ponit: barbari effrenatâ audaciâ contraueniunt, sanctumque Pontificem ac reliquos Romanos, quos sibi socios & adiutores adiunxit, in maximum periculum adducunt. In Scotiam Albanensem fugit.Paladius, re visâ, cum sodalibus, iusto metu perterritis, se in fugam dat, in finitimas Scotiæ Albanensis insulas iter confert, vbi Euangelium pr(a)edicando multorum animos a pristinâ perfidiæ cæcitate ad veritatis lumen traducit. Ad Britannos Scotos Paladius inuitatur.Non diu in illis partibus erat commoratus, cum eius nomen ad Brita(n)nos Scotos, pr(a)esertim Christianos fame celebritate peruenisset, quocum per crebras literas egerant, ab istis raris & angustis locis recedere, & eos inuisere, apud quos cum maiore securitate & non minore vtilitate suum munus præstare posset. Nihil fine Pontificis maximi auctoritate facit: qui Scotoru(m) rogatu ei in illis partibus euangelizandi auctoritatem concedit.Paladius ad illos vicissim literas dat, amoris ac caritatis plenas, in quibus se no(n) nolle respondet, modò summus Pontifex id ei negotij det, à cuius sanctitate mandatum habuit, de certis finibus
p.41peragrandis, extra quos egredi, ac Euangelij sementem facere iniussu eiusdem Pontificis non fas esse rescribit. Scoti his literis perlectis, Pontifici maximo supplices sunt, quem satis exorabilem inueniunt, propterea quòd tunc temporis Patricius Romæ, vt supra dixi, pro Hibernis intercessit; cui sanè diuina prouidentia integrum negotium reseruauit. Patricius in Hiberniam a Caelestino mittitur.Hunc igitur nostrum Celestinus pontificia dignitate ornat, honoris etia(m) caussâ Patriciu(m) appellat (ex quo te(m)pore Magonius vocari est desitus) partim Cur Patricius dictus.quòd priscis temporibus ordo Patriciorum magna(m) in Romanâ Repub(lica) dignitatem haberet, partim quòd Celestinus iam antè quasi quadam præsagitione diuinaret, hunc nouum legatum multorum ciuium patrem fore, 1. Cor. 4, 15.qui in Christo Iesu per Euangelium eos gigneret. Ad hoc nominis veriloquium respexit ille, quisquis fuit, vetulus scriptor:
Sonat Patricius iam pater ciuium,
ultorum ciuium & pater plebium,
abitus Hiberniensium & Glastencium
ortitus meritò tale vocabulum.
Patricius itaque omnibus rebus, quæ suscepto ac recepto huic negotio necessitariæ essent, adflue(n)ter instructus, iter ad Hiberniam
p.42habuit, ad qua(m) mare traiectus est,In Hiberniam resurgat anno 425. vel vt aliis placet 430. anno Salutis humanæ 425. De cuius aduentu cum ad incolas adlatum esset, magnus ex omni parte ad illum co(n)cursus fiebat. Etsi enim reperti sunt nonnulli sicarij, in quorum animis humani generis hostis tyrannicu(m) principatum occupauit, qui Præsulem ab Hibernicis finibus arcere sunt conati, tame(n) maior plebecul(a)e pars, ad eum alacris & læta confluxit,Bene ab incolis acceptus. quem non tanquam inquilinu(m) repellere, sed vt domesticum ac familiare(m) certatim suauiari coeperunt. Inerant in Patricio permulta inuitamenta, quibus Hibernorum beneuolentiam facillimè colligebat. Egregia fuit oris dignitas, verborum comitas mira, summa absque morositate grauitas, quæ sermonis suauitate, tanquam mellito succo, perspersa, non ta(m) timeri ab intuentibus, quàm amari consueuit. Ad hæc Hibernicè loquendo cuiuis Hiberno par erat: incolarum item venas iam inde ab adolescentiâ optime tenebat. Nam quid illorum voluntatem læderet, quid rursus coniunctionem conciliaret, longo imbutus vsu cognitum ac exploratum habuit. Verùm hamana erant ista. Princeps autem caussa conciliandi beneuolentiam fuit Deus opt(imus) max(imus) quiMatth. 3, 9. ex lapidibus suscitare filios Abraham potest,
p.43cuius singulari beneficio discipulorumLuc. 24, 32. corda sunt ardentia, dum illis scriptura(m) aperire dignatur. Venit etia(m) in tanto populi concursu Patricij salutandi ac visendi gratiâ, Albius Episcopus Hibernus; siue is exstiterit Palladij discipulus, siue antea in aliis orbis terrarum partibus nonnihil adtigerit doctrinæ Christianæ, pro certo non habeo. Domi etiam credibile est eum doctu(m) fuisse nostræ religionis præceptis. Vide legendam nouam Angl. in vita S. Patricij.Na(m) quibusdam placet, qui in antiquitate percipienda multo laboris posuerunt, D(ivum) Iacobum cùm occidentes mundi plagas peragrasset, in Hibernia(m) etiam nauigasse, & nonnullos insulæ habitatores fidei dotibus S(ancti) Apostoli prædicatione muneratos fuisse: cu(m)q(ue) posteri maioru(m) vestigiis insistere no(n) desistere(n)t, aliquos, tradunt, (a)etate Patricij repertos esse, qui impressam eiusde(m) doctrinæ orbita(m) consectabantur: qui tamen per totam illam continuatione(m) seriemq(ue) annoru(m), inter infideles, vt perpaucæ margaritæ inter multos vmbilicos sparsim delitescere solebant. Verè an secus, in nullam parte(m) disputo. Ast quantâ perfectione Christiani officij Patricius suum negotium in Hiberniâ transegerit, deinceps videtur explicandum.
p.44PATRICIVS igitur celeberrimâ populi gratulatione, vt antè scripsi, acceptus, stato quodam die co(n)cionem vidit maximam, suspensis atque occupatis animis exspectantem, quid noui tandem nouus hospes tantæ talique coronæ nunciaret. Auditorum itaque exspectationi pius præsul occurrens, huiuscemodi eis adhibuit orationem:Sancti Patricij ad Hibernos concio. "Si quis intraret in aliquod ergastulum, intolerabili pædore foetidum, in quo magnam frequentiam & multitudinem hominum offenderet, quorum corpora constricta essent vinculis, quoru(m) membra carnifices, omnem humanitatem abiicientes, continuis tormentis laniarent: credo ego, illius aduentum his miseris fore exspectatissimum, qui eos viâ & ratione doceret, quomodo possent, si modò vellent, à molesto & putido pædore ad odorum p.45 suauitates, à terris tenebris ad lumen Solis, à diuturnis vinculis ad nouam liberatatem, à grauibus poenis ad desiderara solatia, sine vlla retractatione, peruenire: Hoc cùm ita naturâ comparatum sit, vt certè est, non possum, non adduci in spem maximam, meum vobis aduentum pergratum fore, qui idem sanè nuncius sum, qui vobis captiuis optatum nuntium adfero, fontemque salutis aperio, qui vos è longâ seruitute in perpetuam libertatem, modò dicto audientes eritis, vindicabit. Quorsum, inquiet aliquis, ista? Captiui scilicet sumus, cùm liberi viuamus? In carcerem coniecti, qui longè lateque vagamur? Iacemus in tenebris, qui cæleste illud iubar apricantes conspicimus? Mira Patricius nuntias, non modò à nostrâ intelligentiâ disiuncta, sed etiam à consuetudine communis sensus abhorrentia. Bene narras. Atque hoc ipso is miser quàm maximè miserandus mihi videtur, qui non sentit, quantâ miseriâ implicatus viuat. Nam si quis esset in facinore manifesto deprehensus, iudicis sententiâ condemnatus, certusque dies constitueretur, quo poenas legibus & iudicio daturus sit, nisi ante definitum p.46 mortis tempus resipiscat, atque vt ignoscatur, poenitente deprecatione postulet: nonne illius casus vobis miserrimus videretur, si reus sibi persuaderet, se nunquam ad tale maleficium accessisse, extra omne periculum esse, qua inani confidentiâ elatus, admissum scelus agnoscere, iudicis misericordiam concitare, impunitatemque scelerum suorum adsequi pro derelicto habet: ad eundem modum nos omnes, qui vitam cu(m) maximis miseriis permista(m) viuimus, in hoc vno, tota mente omnique animi impetu, versari debemus, vt damna, quibus adificimur; seruitutem, qua vexamur; tyrannidem, qua opprimimur; intentis oculis intueamur; ne fortè, dum de securitate summa in periculis maximis, & de falsa felicitate in veris miseriis inaniter gloriamur, de omni gradu raptim deiecti, ad interitum ruamus subitum & sempiternum. Primùm itaque in nostras calamitates considerationem intendamus, tum deinde quâ ratione his miseriis leuari possimus, magnâ cum curâ & dilige(n)tiâ perscrutemur. Effector cæku & terræ molitorq(ue) Deus in primâ vniuersitatis structurâ hominem ad imaginem & similitudinem suam creauit. Atq(ue) in hunc communem nostrum p.47 parentem congessit Deus ornanenta, multitudine varia; bonitate diuina; stabilitate etia(m) firma, modò ipse Numinis volu(n)tati firmè & constanter paruisset. Eum etiam in Paradiso collocauit, id est, in nitidissimo viridissimoq(ue) campo, omni amoenitate perfuso. Cui voluptario loco nihil defuit, quod oblectaret, nihil adfuit, quod offenderet. Ceterùm no(n) ita diu tantæ voluptatis vsuram habuit. Nam, teterrimus hostis humani generis, dæmon, de cælo cum suo superbo sodalitio, ob superbiam, præcipitatus, parentis nostri felicitati maximè inuidebat. Vidit enim post sua(m) ruinam hominum genus in illius locum diuinâ electione, cooptari. Quocirca in hoc vnum omnem conatum parabat, vt aditum nobis ad cælitu(m) congressum vafre & malitiosè intercluderet. Cuius rei rationem hac astutiâ conatus est. Genes. 2, 15.Posuit Deus hominem in Paradisum voluptatis, vt operaretur & custodiret illum, præcepitque ei dicens: Ex omni ligno Paradisi comede, de ligno autem scientiæ boni & mali ne comedas: in quocunque enim die comederis ex eo, morte morieris. Hanc legem viuendi Deus homini dedit, quam vt primus parens perrumperet, sempiternus noster hostis omni studio eniti no(n) tardauit. p.48 In quo conatu victor euasit. Nam mulierem veterator callidus ludificauit, mulier maritum suum in fraudem induxit: quandoquidem ambo fructum prohibitum comederunt. Atque in hoc primo parente omnes peccauerunt: qui merito atque optimo iure reus mortis à Deo, iusto iudice, pronu(n)tiatus, se ac posteros, suos innatâ illâ dignitate spoliauit, nostrumque collu(m) in horribilem dæmonis laqueum miserabiliter inseruit. Fuit enim cum suâ vxore ex Paradiso eiectus, primis illis ornamentis atque deliciis orbatus, conscientiâ oppressus delicti sui, ex quo delicto, veluti ex impuro gurgite, omni humana scelera profluxerunt. Nam ante hunc lapsum Deus animæ partes ita ordinauit, vt appetitus rationi, quasi suæ legitimæ domin(a)e, moderandi & regendi sui potestate(m) tradiderit. Ast vbi homo à Numinis imperio defecit, omnia fuerunt in contrariam parte(m) versa. Nam appetitus, tanqua(m) intractatus & nouus equus, immoderatâ ferocitate, reiectis habenis, exsultans, rationi morigerari diutius noluit, imò verò in omni actione in ea(m) dominari furibunda bellatrix voluit. Iure id quidem. Nam indignus est, cui inferiora pareat qui superiori Deo obsequi recusat. Nec vero p.49 hoc tantùm interno bello ardebat homo, sed extrinsecus etiam rerum omnium confusio & perturbatio erat. Nam ipsæ bestiæ, cicures creatæ, in quibus ante peccatum naturalem habuit auctoritate(m) homo, post peccatum immansuetæ effectæ eundem indignari coeperunt. Imò verò quocunque illius oculi inciderunt, pericula sibi vndique proponi satis perspicuè intellexit. Mare vidit, at nantem fluctibus obruere potuit. Mo(n)tes itidem conspexit, qui mole suâ præcipitantem obtererent; campos co(n)culcauit, qui inexspectato & repentino hiatu ambulantem absorberent: aërem oculis creuit, qui tabificâ peste spirantem inficeret, & variis morborum cruciamentis nauseantem adflictaret; ignem adspexit, qui mortale ac patibile illud suum corpusculum aut flammis amburere, aut fumo posset suffocare: In solis radios aciem intendit, cuius accessu calore cremari, contraq(ue) discessu frigore conglaciari poterat. Quoties semente(m) faceret, toties in messe pro frumentis spinas, pro frugibus vepres, aliasq(ue) herbas inimicissimas frugibus colligebat. Post sarmentorum immissionem surculi vel pruina repressi pubescere non potuerunt, vel siti exusti exaruerunt. Atque ita aduersante & repugnante p.50 cæli satu terræque conceptu, eximios labores exiguus fructus compensauit. Quid de ipsis hominibus dicam, quoru(m) vnus alteri arma, vim, nece(m) intentabat? Quot bella suscepta? Quantæ pugn(a)e pugnatæ? Qu(a)e vulnera adflicta? Quot clades adlatæ? Quanta multitudo interfecta? Quot homicidia perpetrata? Atq(ue) ad hunc modu(m) dæmon in vniuerso terrarum orbe, tanquam in suo regno, tyrannidem furenter exercens, nullu(m) genus crudelitatis præteriit, sed vsq(ue) eò hominum mentes excæcauit, vt relicto veri Numinis cultu, nouos sibi deos fingerent, in quorum clientelam, quoties in aliquam difficultatem incurrebant, se co(n)ferrent. Hic Soli litare voluit; iste Lunæ superstitiosa sacrificatione se addixit; alius dei sui architectus idolo picto vel ficto diuinitatis honore(m), cæco animi impetu, tribuit. Singulis omnium quodcunque numen placebat, eligendi potestas fuit. Nam flocci facit Dæmon qualem quisq(ue) Deu(m) colat, dummodo veru(m) Deum respuat. Etenim quamdiu homines ex tam crassâ inscientiâ laborant, non possunt non sine oculis, non sine mente viuere, deprauatos motus in animis suis impressos & inustos habere, atq(ue) omni miseriâ ad extremum profligari. Ad extremum p.51 dico, quod sanè Extremum vobis, in ignoratione harum rerum versantibus, est prorsus incognitum. Nam si vt præsentis vitæ, ita nostrarum ærumnarum finis aliquis reperiri posset, nostræ miseriæ no(n) essent miseriæ nominandæ. Siquide(m) illud non est miseru(m), in quo reperitur aliquod extremu(m). Verum alius, pr(a)eter pr(a)esente(m), mundus exsistit, in quo Deus in impios & consceleratos poenas constituit, genere, absque controuersiâ, horribiles, varietate infinitas, acerbitate grauissimas, perpessu intolerandas, perennitate interminatas, quarum sola recordatione metu exhorrescens exalbesco, atque omnibus artubus contremisco. In hanc carnificina(m), omnibus ærumnis & miseriis cumulata(m), isti homines post mortem compellu(n)tur, qui hoc in mundo sceleribus sese adstringunt, atq(ue) dæmonistyrannidi mancipati viuu(n)t. Atque ad istum ipsum carcerem primus noster parens, à Dei mandato in Paradiso discedens, se ac suos posteros perditè amandauit. De humanis miseriis perpauca exposui, de earundem remedio nonnulla audietis. Cùm in his miseris temporibus ac perditis moribus, quibus dæmon nos à profugio & portu æternæ beatitudinis exclusit, nostra salus extra modum p.52 adflicta fuisset. Deus opt(imus) max(imus) miseratione permotus, humanum genus, omnium scelerum colluuione turpificatum, diuturnâ hac calamitate leuare statuerat. Quamobrem filium suum in mundum misit, qui naturæ nostræ particeps effectus, omnisq(ue) peccati labeculæ expers, acerbitatem à nobis omnibus suo pretioso sanguine redemit. Infinitæ clementiæ euidentissimum signu(m). Quid etiam nobis aut dignitate maius, aut bonitate melius accidere potuit, quam tali ta(n)toq(ue) pretio ab interitu vindicari? Quæ sanè mysteria vt intelligenter à me dicantur, rogo, vt à vobis atte(n)te audia(n)tur. Dominus noster Iesus Christus, Dei filius, ex diuinissimâ virgine Mariâ, natus fuit inter Iud(a)eos Iudaeus. In quos cum innumerabilia beneficia contulisset, illius diuinâ liberalitate immoderate & ingrate abusi sunt. Adtribuit enim cæcis visum; surdis auditum; mutis linguam; claudis incessum; ægrotis salutem; mortuis vitam; &, quod caput est, poenitentibus veniam. Veruntamen Iudæi tam inusitatæ inauditæque gratiæ nimis ingrati, eum diris supplicis mactare student, que(m) omnibus officiis prosequi debent Christum itaq(ue) co(n)prehensum ad Caipham principem sacerdotu(m), ducunt. Quicquid autem p.53 malitia architectari, fraus fingere, inuidia machinari, vanitas potest excogitare; in nefario crimine, & fraude capitali, Christo, totius innocentiæ exemplo, impiè nefarieq(ue) imponunt. Coniuratos ite(m) testes perditi proditores, infirmati conscientiâ fraudu(m) suarum, subornant; quorum linguæ, mercede adstrictæ, ad calumniatorum nutum fictæ sunt & accomodatæ. Postea eum Pontio Pilato præfidi tradere, à quo iniquo iudice barbarè & iniquè tractatum, ad militum ludibrium positum, verberibus crudelissimè adfectu(m), inimici, furore incensi, in crucem tollere. Quo genere mortis nihil fuit cùm apud alias nationes, tum apud Iudæos, aut ad (a)estimatione(m) turpius, aut ad dolere(m) acerbius. Quanta(m) verò tormentorum vim præsidium salutis libertatisq(ue) nostræ id temporis pertulerit, nemo homo poterit animo complecti, multoq(ue) minus verbis explicare. In quam te cunq(ue) corporis particulam oculoru(m) co(n)iectu dares, nihil non cruentum, nihil no(n) ad viuum resecatum dispiceres. Caput cerneres spinea corona redimitum; manus ingentibus clauis perforatas, pedes pari diritate cruci suffixos; cor militari lanceâ transuerberatum; linguam siti torridam cutem verberibus distorta(m); varices plagarum p.54 multitudine tumidos ac turgidos; neruos ad summa(m) crudelitatem intentos; venas recentissimo cruore, instar stillicidij, redundantes. O terram illam beatissima(m), quæ diffluentem hunc sanguinem absorbere potuit. Iam verò quorsum ad internos doloru(m) aculeos orationem conuertam, quorum acerbitatem humani pectoris angustiæ capere nullo modo possunt, omnes omniu(m) gentiu(m) linguæ explicare nequeunt. Quis itaq(ue) tam ferus & ferreus esset, qui hoc lamentabile spectaculum, absq(ue) infinitâ vi lacrymaru(m) & doloru(m), oculis vsurparet? Quod vsq(ue) eo immane fuit, vt ipse Sol, ne Iud(a)eorum scelus videret, extraordinario contectus integumento, (nihil enim ex omni seculorum memoria tale fuit visum) se abdiderit, crassæque tenebræ, meridiano tempore, terram opacauerint. Vnde effectum est, vt Dominus noster, qui in ortu suo stellam effecerit lætantem, in suo etiam interitu solem habuerit moerentem. Nec verò superiora tantum illa moesto fuerunt & cu(n)turbato vultu, sed inferiora etiam suum pariter dolore(m) susceperunt. Quantus in cauernis mugitus? qualis in antris fremitus? Quam horribiles terræ motus? Quanta monumenta aperta? Quæ petræ scissæ? vt p.55 etiam ipsa saxa, domini sui tormentis mollita, languescerent, ad cuius poenas marmorea sceleratissimoru(m) Iudæorum corda obduruerunt. Quid multa? Nullus post homines natos & noros tantos vspiam cruciatus pertulit, vel perferre, pro communi conditione vitæ, prorsus vllo modo potuit: & tamen humanæ incolumitatis restaurator, nostram salute(m) sitienter appetens, crudelissimis his exemplis interimi voluit. Nam nisi ipse hæc tormenta subire voluisset, nullam ei vim inferre inimici potuissent. Hoc enim mortis genere subuenire hominu(m) saluti maximo co(n)silio Christus decreuit. Siquidem per lignum Dæmon victor de homine triu(m)phauit; per lignu(m) Dæmo(n) victus homini succubuit. Primus homo, relinquens & abiiciens obedientiam, nos è paradiso exturbauit; Philip. 2, 8.secundus homo factus obediens vsq(ue) ad mortem, mortem aute(m) crucis, nobis in cælum non modò aditum, sed etiam introitu(m) aperuit. Quid igitur ad hanc mansuetudinem addi potuit? Si amicus pro amico, aut æqualis pro æquali morte(m) oppeteret, næ ille quidem nimis agrestis & inhumanus esset, qui tanti benefici memoria(m) abiiceret, quiq(ue) singularem honorem tam singulari amico, etiam mortuo, non tribueret. p.56 Qualem igitur gratiam Iesu Christo habere poterimus, qui à nostrâ miseriâ oculos suos non deiecit, sed iustus pro iniquis, dominus pro captiuis, filius pro exsulibus, domesticus pro peregrinus, liber pro seruis, agnus pro lupis, amicus pro hostibus, Deus pro homulis, ex argilla & luto fictis, vitam profudit? Quâ plenissimâ hostiâ pro nobis satisfecit, & c(a)elestem patrem nobis placauit. Atque adeò tertiâ die à mortuis gloriosè resurgens, immortalitatem est consecutus; sedensq(ue) ad dexteram patris, seruos suos, è dæmonis faucibus ereptos, suauissimo suo adspectu in perpetuu(m) beat. Ad quam sedem vobis apertus est cursus, modò veterem caliginem ab animis vestris dispellere, fictis & commentitiis superstitionis fabulis renuntiare atque in Christi auctoritatem vos co(n)ferre volueritis, qui acerrimam vim teterrimæ belluæ debilitauit & fregit, nosq(ue), suo sanguine, maximis tormentis seruitutis atque interitus liberauit."
H(a)ec oratio, benignè & dilige(n)ter audia, multoru(m) animos magnoperè percussit, quos anteactæ vitæ pudere & tædere coepit; in quorum mentibus nouum adhuc motum concitauit hoc, de quo iam scribere instituo: Du(m) hanc oratione(m) in concione Patricius habuit p.57 hastile eius, in quod toto corpore incubuit,Miraculo doctrinam confirmat. in pede cuiusdam principis, qui turbæ interfuit, vel potius præfuit, inscius fixit: cumque in dicendo omni genere amplificationionis exarderet, baculi spiculo reguli pedem effodere. Existimauit vulneratus, præsulem, deditâ operâ, illius pedem perforasse, vt vel ex hoc stimulo coniecturam faceret, quam acerrima in cruce tormenta hominum liberator pertulerit. Nam in ea(m) religionis nostræ partem, magno orationis impetu, Antiste ferebatur. Hac item mente Dynastu fuit, oportere illos, quorum mentes ad Christianam religionem fingerentur, in aliqua corporis parte discruciari. Proinde vultu occultans sententiam, pede(m) de loco, ne transuersum quidem vnguem, dimouere voluit. Vt primùm Po(n)tifex errorem suum obstupefactus agnouit, Dynastæ virtutem admirans, quòd frontem saucius non contraxerit, se ei purgat, co(n)firmans hoc per imprudentia(m) contigisse. Suppliciter itaq(ue) Deum Pr(a)esul obsecrat, perfosso medicamentu(m) adhibere: cuius precibus supremus medicus locum non relinquens, plagam, nulla cicactrice obducta, apprimè optimè sanauit. Hoc miraculo ingens hominum multitudo incitata, Christianæ doctrinæ adsensum p.58 præbuit. Patricij in suo munere industria.Non languebat interea Patricij industria, sed noctes & dies Euangelij surculos ferere, solum, antea minimè subactum, salutariter arare. In quo labore mirum est quantum profecit. Quamplurimi enim in singulos dies, perfidiæ vepreculis exstirpatis, se ad bonam frugem receperunt. Du(m) hæc in Hiberniâ geruntur, animaru(m) prædator & direptor Dæmon, pristinam sua(m) vim magis ac magis infringi & debilitari Eua(n)gelij promulgatione perspiciens, nonnullos è suis ministris furiis agitat, eosq(ue) inuidiæ flamma in Patricium incendit. Magi Sancto se opponunt.In hoc numero habiti sunt magi, ac reliqui vani & futiles malefici, sociatâ consensione dissociatæ superstitionis constricti. Quod genus consceleratoru(m) vbi vbi viuit, præ reliquis mortalibus, de salutis statu deiectum, in omnem iniquitatem demersum viuit. Isti igitur curam & vigiliam præstant, quibus modis Præsulis consilia possint frangere, atque Christian(a)e fidei fautores ab huius doctrinæ studio deterrere. Teneri enim eorum rem aliter non posse, vident. Regni proceres adloquuntur.Quamobrem certo quodam die præcipuos insulæ proceres adeu(n)t, multisque rationibus confirmant; illorum in primis interesse, modò sibi salutem atq(ue) vtilitate(m) Reip(ublicae) propona(n)t p.59 extrudere ex Hiberniâ Britanniam Patricium, nouos motus co(n)uersionesq(ue) veteris religionis quærente(m). "Quid enim, inquiu(n)t, magis absonum ac absurdum censeri debet, aut à vestrâ dignitate lo(n)gius abesse potest, quàm alienigenæ, fortunâ abiecto, vestras aures benignè & attentè dare. Lumen, vt præ se fert, adfert & tamen nobis nocte(m) offundit: libertatem verbo promittit; at nos in seruitutem reapse inducit: vmbras aliquas futuræ gloriæ confectatur, cuius rei veritas minimè est certa, eiusdem adeptio maximè est dubia. Spectra nobis horribilia proponit, quæ pueri infantes in metu non ponerent, intelligentium irrisione ludi debent. Res ab auis, proauis, atauis vestris gestas ex literarum monumenttis repetire. Nónne illi suum cursum cu(m) singulari virtutis exsuperantiâ transcurrera(n)t, & tamen ad eoru(m) aures noua hæc philosophia nunquam peruenerat? Quid de nostro ordine dicamus, qui in miseriis communibus & turbulentis temporibus vobis semper saluti fuit. Quoties, consultis deorum immortalium oraculis, impendentes Reip(ublicae) casus longè ante denuntiauimus. Ia(m) verò dij, sententiam rogati, conticescunt, & à nostris negotiis, ob huius aduenæ præsentiam, oculos auertunt. p.60 Quocirca cùm nihil magis expetendum sit, quàm reconciliatum deorum studiu(m) habere, Patriciu(m) deorum omnium hostem, pestemq(ue) populo molientem è nostrâ insulâ eiiciamus. Ita enim & vos ornamenta dignitatis, resq(ue) public præsidia stabilitatis conseruabit." His & huiusmodi nugatoriis ratiunculis optimatium animos à Christianâ religione magi conantur alienare. In quorum sente(n)tiam nonnulli discessionem faciunt. Nonnulli optimates contra S. Patricium conspirant.Coniurati vnu(m) se in locum ad ædes cuiusdam Dynastæ co(n)gregant, vbi in conuiuio, opipare parato, Pr(a)esulis aut exsilium aut cædem minacibus verbis eructant. Patricius huius coniurationis certior factus (neque enim fuit obscura) se in societatem epularis accubationis no(n) inuitatus offert. Quo intrante, nulla fit co(n)uiuarum co(n)surrectio: vnum excipio poëta(m), in nostram religionem bene animatum. Verum Pontifex eorum vultum subire (prout est eius humilitas) minimè recusat. Nam ad hu(n)c finem venit, vt coniuratorum mentes sensusq(ue) degustet, vt magoru(m) furentes impetus, vanosq(ue) conatus cohibeat, denique vt salutarem collectam conuiua recumbentibus elargiatur. Accumbit itaq(ue) non rogatus. Mira omnium taciturnitas, vultu seuero ac tristi declarata p.61 morositas. Sancto venenum paratur.Hîc certus magus, tempus, vt arbitrabatur, peropportunu(m) homicidio nactus, paululum fecessit, vt Patricio venenum pararet. Quo negotio ex animi sententiâ confecto, Pontificem amicè compellare, perbenignè adloqui, venenatum poculum honoris & amoris ergò ei tradere. Præsul satis perspectum habuit (siquidem intus fuit monitor, qui ei omnia suggessit) veneficum ei merces fallaces & fucosas obtrudere. Quare patera(m) plenâ manu accepit. Nihil ei voces.Prius verò quàm potu(m) primoribus labris gustauit, vna(m) aut alteram guttam in terram proiecit, quibus stillis tota veneni vis inclusa in solum cecidit: quod reliquum fuit, ex hausit. Hîc magus inflatus lætitiâ & insolentiâ momentum de momento exspectat, quo Præsul mortuus concidat. At verò vbi res aliter cecidit, ac putauit (na(m) Patricius epoto poculo rema(n)sit incolumis) venesicus omni acerbitate & rabie furere, atq(ue) Antiste(m) his verbis adfari: Hui, vnde tu? cui (malùm) deo te ministrum præbes? Qualem religionem in nostram patria(m) inducis? Quo tandem prodigio transmarinam tua(m) doctrinam illustrare poteris? Ad certamen a mago prouocatur.Ad certamen te prouoco, etiamsi non sim nescius, quàm iniqua duelli conditio sit, cu(m) tam molli & eneruato p.62 aduersario luctari, quem quide(m) vincere gloriosum non esset, à quo vinci ignominiosum foret. Verùm experiamur vites tuas. Ia(m) nunc, vt vides, ætas est. Niuémne imperare potes? Ad hæc Patricius, Ego, inquit, in omni actione mentem meam ad Dei voluntatem conferre aueo. Magus existimans hoc ad victoriam esse satis, territoriu(m) niue obduxit, postea campos denisissimis tenebris, quasi connubia nox esset, obte(n)dit. Remoue, inquit Patricius, niuem: dispelle caliginem. Hîc alter, Istud, inquit, mihi integru(m) non datur, hodierno vel crastino die, vsq(ue) dum persimilis horæ punctum recurrat. Ad hæc Pontifex, cui ergo ars tua non admodum misera & miseranda videatur, quâ hominibus, cùm obesse velis, obesse vales, cùm prodesse velis, prodesse no(n) vales. Magum deuincis multasque animas lucratur.Hîc cum Antistes paululu(m) interquieuisset, Numinis auctoritate fretus niuem & tenebras subito abergerat. In quo miraculo maxima hominu(m) frequentia adstans, & exitum contentionis exspecta(n)s, exclamauit, multiq(ue) infideles, idolis renuntiantes, sese in Christianæ religionis studiu(m), repudiatis malis suasoribus, tradiderunt. Alio item te(m)pore furunculus aliquis captu(m) clepserat, & comederat. Furtum miraculo manifestas.Pecuarius furtum cum Patricio co(m)municat. p.63 Præsul concionem aduocat, furtu(m) reddi iubet. Adfuit iam tum in consessu furunculus, qui Præsulis imperiu(m) pro nihilo duxit: siquidem nihil minus quàm de restitutione cogitauit. Hac fraude animo conceptâ, cæleste Numen caprinum sonum ex furis ve(n)tre elicere. Adsta(n)tium oculi in hominem furacem conuersi. In hymno ad Matut. in officio S. Patricij.De quo perantiquus hymnus:
Virtus ostenditur noui miraculi,
Hircus cognoscitur ventre latrunculi
Balatu, igitur mirantur populi
Virtutem Dei famuli.
His & huiusmodi miraculis permagna ad Christianorum collegiu(m) accessio fiebat. Patricius itaq(ue) gregi suo, tanqua(m) bonus Pastor, acri inspectione inuigilat; freque(n)ti & assiduâ admonitione Christianos nouitios ad omne(m) pietate(m) informat; infidelium errores conuincit, reclamantes magos peruellit; ægrotorum grabatos concursat; quoru(m) mentes Euangelij pabulo nutrit, corpora, quando expedit, oratione sanat. Adhuc alij Sancto resistunt.Dum hu(n)c vitæ cursum Patricius in Hiberniâ tenet, adhuc non desunt aduersarij, qui illius doctrinæ effrenatâ & præcipiti mente obnituntur. Alij etiam quasi in biuio vacillantes, in qua(m) se viam de(n)t, animis solicitis & anxiis anquirunt. Qui cùm varias Patricij p.64 conciones attentis animis excepissent, certo quodam tempore ad hunc modu(m) cum antistite sermone(m) instituerant: "Multa tu quidem, quib(us) aures nostras delinire videris; plurima etiam horribilia tormenta minaciter proponis, quibus nos à deorum cultu deterrere conaris. Verùm quî probari possit, hanc philosophiam, qua(m) nobis inculcas, ad veritatem accomodari. Quare, vt præcisa sit nobis omnis in futurum dubitatio, pone ante oculos nostros ista, quæ pleno ore laudas, cælitum præmia; dispiciamusea, in quibus cum tantâ corporis conquassatione exhorrescis, inferorum supplicia, tum, absq(ue) vllâ procrastinatione, Deum tuum per debitam obseruantia(m) venerabimur & colemus. Cùm verò verba tantùm audiamus, & ha(n)c beatitatem, ad quam nos incitas; & illam miseriam, à quâ nos reuocas, quibusdam inuolucris obtegere videris, satius esse ducimus, in pristino nostro cultu permanere, quàm præsentia mu(n)di solatia pro futuris incertisq(ue) oblectamentis, te auctore & consuasore, repudiare. Hîc Patricius, Fides, inquit, non est earum rerum, quæ sub adspectum cadunt: tum enim fides non esset fides. Ista ergo mysteria sunt à nostris p.65 oculis disiuncta: quæ absentia animo conte(m)plari, præsentia no(n) possumus intueri, quamdiu corporum compagibus inclusi hîc viuimus." Verùm cùm hoc responsum illoru(m) aures no(n) impleret, Antistes ad te(m)pus ab illis discedere, Numen humiliter orare, vti eoru(m) desiderio, pro suâ diuinâ prouidentiâ, satisfaceret. Præsulis precibus non defuit Deus, cuius instinctu ad aquilonarem Hiberniæ plagam progressus, caueam in quodam recessu offendit in quam qui intrabant terribilia spectra, solatiis quandoque interpuncta, videbantur sibi videre. Gregor. lib. 4. dialog. cap. 35.Quod quide(m) Antrum (vt de loco no(n) prorsus dissimil scribit D(ivus) Gregorius) omnipotens Deus ad correptionem viuentium in hoc mundo voluit ostendi; vt me(n)tes infidelium, qui inferni tormenta esse no(n) credunt, tormentorum loca videant, qui audita credere recusant. Ad hanc Cauernam, ætate Patricij, magna turba certatim confluxit. Ab intrantibus multa mirabilia recitabantur, ex his nonnulla antiquitatis monumentis consignata sunt. Purgatorium S. Patricij.Hic locus à nostratibus Purgatorium S(ancti) Patricij nominatur. Verùm qui nostrâ memoriâ in hunc sese locum compingunt, nullum sibi terrorem iniici sentiu(n)t, nisi fortè eos arctior somnus complectatur. Sed p.66 in primâ religionis co(n)siturâ Gregor. Ho? 29.(quo te(m)pore miracula vt plurimum crebriora sunt) veri quidem simile mihi videtur, quàm plurima idola, trucule(n)ta & terribilia adspectu, solitasuisse poenitentibus ante oculos obuersari. Hæc Spelunca ab exterarum gentium peregrinis summâ iam olim religione frequentabatur. Dionysius Carthus. lib. de 4. nouiss. art. 48. & de partic. iudic. art. 24. Iacobus Ianue(n)s. in vita S. Patricij, in lege(n)da. Dionysius Carthusianus non pauca de quodam Egneo & Tondalo narrat, qui abdiderunt sese in hanc fossam. Iacobus ite(m) Ianuensis, disciplinæ S(ancti) Dominici alumnus, scribit, virum nobilem, Nicolau(m) nominat, expiandi sceleris caussâ, in hoc antro delituisse, vbi multa ei ad timorem, multa ad solatiu(m) proponi visa sunt. Præterea familiaris meus Pater Michaël Tradosius, Hispanus, D(ivi) Fra(n)cisci præceptis institutisque adstrictus, vir omni laude dignus, mihi narrauit, se lectitauisse librum satis ponderosum, nondu(m) typis signatum, qui iter & peregrinationem cuiusdam Vicecomitis co(n)plectitur (is verò Perello appellabatur) ad Purgatoriu(m) S(ancti) Patricij: in quo libro multa explicantur, quæ lectore(m) in magnam admirationem traducerent. Perpinianum est ? in Ressilio in Episcopatu Elnonsi.Hic religiosus Peregrinator humatus est in conuentu D(ivi) Francisci Perpiniani, vbi & liber ipsius Vicecomitis manu scriptus in hodiernum p.67 vsq(ue) diem co(n)seruatur. Verùm huius Latibuli origo nonnullam inter scriptores controuersiam parit. Ioan. Camert. in cap. 35. Solini. Claudian. li. 1. in Ruff. Ioa(n)nes Camertes alioru(m) coniecturâ ducitur ad suspica(n)dum, Claudianum poëtam ad hanc foueam hæc, quæ sequuntur, carmina aptasse:
Est locus ex remum pandit qua Gallia littus
Oceani prætentus aquis, quo fertur Vlysses,
Sanguine libato, populum mouisse silentum.
Illic vmbrarum tenui stridore volantum
Flebilis auditur questus, simulachra coloni
Pallida, defunctasq(ue) vident migrare figuras.
Hoc si ad veritatem accedat, vt locum esse demus ante Patricium natum, non tamen ad celebrem religionis vsum antea fuit accomodatus. An Patricius Hibernia Apostolus fueris Purgatorij huius inue(n)ter.Ceterùm alij nobis negotium fatescunt, negantq(ue) hunc nostrum Patricium huius monumenti vel auctorem, vel inuentore(m) fuisse. Quam opinionem duabus rationibus firmare conantur. Primùm, propertea quòd Siluester Giraldus Cambrensis, diligentissimus inuestigator Hibernicæ antiquitatis, cu(m) minutos quosq(ue) ac angustos Hiberniæ angulos exquisitius depingat, huius tamen Antri ne mentionem vsquam facit. Et quanquam, inquiunt, si ratiocinationem ad [unclear]crem ac seueram topicorum normam dirigas, p.68 argumentum, cuius punctum negando conficitur, non necessariò & Dialectice concluditur, Giraldus Cambrens. in topograph. Hibern.tame(n) cùm Giraldus apud animum suum proposuerit, omnes notabiles Hiberniæ locos e tenebris in adspectum lucemque proferre, parum probabile videtur, tam insigne monumentum ab illo fuisse prætermissum, si id temporis aut cognitum, aut miraculis fuisset nobilitatum. Deinde verò pauci fossam hanc nostro Patricio adtribuunt, sed aliu(m) Patricium Abbatem auctorem ponunt qui religionis fundamenta, à primo Patricio iacta, perficere voluit. Hæc illi. Verùm si secundus Patricius hoc munus præstiterit, necesse est, vt Giraldu(m) Cambrensem ætate antecedat. Siquidem Giraldi temporibus, qui floruit circiter annum Salutis 1180, fidei maturitas in Hiberniâ fruticari perseuerauit tametsi in deprauatos incolaru(m) mores Cambre(n)sis scriptor asperius inuehitur. Iam verò illa negans conclusio primum Patricium videatur pungere, quî secundum non itidem confodiat, minimè perspicio. Verùm vt nihil in hac caussâ co(n)trouersi(a)e relinquatur, lectore confirmo, Purgatorium S(ancti) Patricij Giraldus Cambrensis ætate cognitu(m) fuisse & peruulgatum. Atque istud ipsum Giraldi scriptum p.69 non modò significant, verumetiam declarant cuius verba libet adpingere:
Giraldus Ca(m)br. in topograph. Hibernia distinct. 2."Est locus in partibus Vltoni(a)e continens insulam bipartitam, cuius pars altera probat(a)e religionis ecclesiam habens, spectabilis est & amoena angelorum visitatione, sanctorumq(ue) loci illius visibili frequentiâ incomparabiliter illustrata. Pars altera hispida nimis & horribilis, solis dæmoniis dicitur assignata: qu(a)e & visibilibus cacod(a)emonum turbis & po(m)pis ferè semper manet exposita. Et paulò pòst: Hic, inquit, vt asseru(n)t tormenta si quis semel ex iniunctâ poenitentiâ sustinuerit, infernares amplius poenas, nisi grauiora commiserit, non subibit. Hic autem locus Purgatorium Patricij ab incolis vocatur. De infernalibus namque reproboru(m) poenis, de verâ post mortem perpetuaque electorum vitâ vir sanctus cu(m) gente incredulâ dum disputasset: vt ta(n)ta, [unclear]am inusitata, tam inopinabilis rerum nouitas rudibus infidelium animis oculatâ fide [unclear]ertius imprimeretur, efficaci orationum in[unclear]antiâ magnam & admirabilem vtriusq(ue) rei [unclear]otitiam, duræq(ue) ceruicis populo perutilem, neruit in terris obtinere."
Giraldi hæc sunt verba: nihil addo de meo: in quibus & locum & auctore(m) satis luculentè p.70 exprimit. An S. Patricius Abbas fuerit.Quod verò nonnulli de Abbate scribunt, in eo etiam offensum titubatumq(ue) est. Quandoquidem idem Patricius, qui fuit Hiberniæ Apostolus, à quibusdam vetustis Scriptoribus Abbas nominatur: atq(ue) ex hac opinione, non satis cognitâ, & peruagatâ, eos existimo in errore(m) deferri, qui illud tormentarium Antrum Patricio Abbati adscribunt. An verò hic, que(m) in manibus habemus, Patricius, omnino Abbas fuerit, neq(ue) adfirmare libet, neque pernegare placet. Alienæ itaq(ue) sententiæ recitator esse volo, reprehe(n)sor nolo. Habeo fumosum libellum, vetustate tritum & mutilatum, à quodam viro religioso, qui in coenobio Glastoniâ ætatem contriuit, quantum consequor, exaratum, in quo neruosius confirmare conatur, Patricium octo tantùm annos in Hibernia fuisse commoratum: nimirum aduentasse illuc anno Salutis 433. atq(ue) è portu rectà se Glastonia(m) contulisse, à quo, inquit, religioso coetu Abbas fuit electus: tantusq(ue) honos in Glastoniensi (vt scribit) gymnasio habitus est religioso ante Patricium nemini. Auctor in leganda(m) nova(m) Angl. invita(m) S. Patricij.Alius item vetustatis indagator memoriæ prodit, se vidisse in Glastoniensi Bibliothecâ monumentum quoddam, in quo hæc verba continentur: p.71 "In nomine Domini nostri Iesu Christi ego Patricius, humilis seruunculus Dei, anno incarnationis eiusdem quadringentesimo trigesimo, in Hibernia(m) à sanctissimo Papa Celestino legatus, Dei gratiâ Hibernicos ad fidem veritatis conuerti. Et cu(m) eos in fide Catholicâ solidassem, tandem in Britannia(m) sum reuersus ad insulam Aualoniæ, & ibi duodecim fratres inueni, heremiticam vitam duce(n)tes: & cum inueni eos humiles ac quietos, elegi potius cum illis abiectus esse, quam in regalibus curiis habitare. Sicq(ue) licet inuitum in Pastorem me prætulerunt." Hæc & plura alia ibi. Decuratata etia(m) ista chartula, quæ abs me modò est nominata, tres distinctos Patricios fuisse adfirmat. Ita enim scribit:
Sunt huius nominis, tene certißimè
Tres Sancti Præsules: primus Hiberniæ
Archiepiscopus: alter Auerniæ:
Quâ natus fuerat ternus Hiberniæ.
Archiepiscopus primus Hiberniæ:
Is primus postea Abbas Glastoniæ,
Natus Britanniâ præclaro genere:
Vt sua vita declarat optimè."
Istud igitur Abbatis nomen, quod à nonnullis priscis historicis nostro Patricio Armachano fuit impositum, aliquos in errorem induxit, p.72 vt Patricium Abbate(m) à Patricio, Hiberniæ Apostolo, distinxerint, Abbatemq(ue) huius, de quo tractamus, Purgatorij auctorem posuerint. Quod secus est, vti satis est comprobatum. Ceremoniae obseruatae quando aliqui intrant in Purgatoriu(m) S. Patricij.Huius verò peregrinationis tales tam olim ceremoniæ erant: atque adeò, nostris temporibus, consimiles perhibentur: Quando quispiam statutum habet, in istud antrum ingredi, ad Pontifice(m), qui in ea Dioecesi religionem moderatur, in primis accedit, quocum propositum suum co(m)municat: Antistes multas adsuescit formidines opponere, quibus poenitentem à suscepto negotio deterreat: vnum semel hominum contubernium in hunc specum intrasse, quorum vestigia nusquam post comparuerunt, de quibus perantiqua monumenta loquuntur: periculum esse, ne diuina Maiestas, omniu(m) scelerum vltrix, ab illo similiter poenas propter temeritatem & audaciam petat. Que(m) postquam accuratissimè Po(n)tifex monet, nec alicuius terroris recitatione flecti animaduertit, eum per literas, vel per statore(m) aliquem, coenobij præfecto co(m)mendat, quod quidem prope ipsum expiationis locum à S(ancto) Patricio fuit ædificatum. In quo monasterio homines sanctam quietem atque otium secuti, ad religiosam p.73 D(ivi) Augustini norma(m) vita(m) dirigunt. Præfectus itaque de peregrini consilio certior factus, eandem, quam Pontifex reformidationem proposuit, nouo verborum fulmine exaggerat atque amplicat. Ast vbi poenitentem nullo terrore variari perspicit, ei in mandatis dat, totos quindecim dies ieiunius viuere, modò corporis infirmitas tantam inediam patiatur. Nam ei, qui stomacho crudior est, non plus temporis in ieiunâ ac exili hac ciborum mediocritate prorogatur, quàm quod commodo valetudinis fieri possit. Iam verò si adhuc etiam firmè & constanter in suo instituto perseueret, omnes monachi sollennibus supplicationibus poenitente(m) ad Antri ianuam (quæ vt plurimum obturatur) perducu(n)t: & postea quam ingressus est, siue solus sit, siue plures simul intrent, fores ab his, qui foris sunt, occluduntur, & postridie eius diei circiter eandem hora(m) persimili cæremoniarum sollennitate poenitentes ad templum reducuntur. Siquando aliquid aduersi accidat, tota religiosa societas per integros quindecim dies seuera ieiunitate corpora extenuant. Atque hæc sunt præcipua capita, quæ in annalibus, fide dignis, de Purgatorio S(ancti) Patricij continentur. Ceterum p.74 de numero annorum, quos natura S(ancto) Patricio ad viuendum dedit, nonnulla est inter Historicos controuersia. Vnus centu(m) & duodecim, alius centum viginti, tertius centum triginta annos eum in vitâ ma(n)sisse adfirmat. Cambrens. in Appendico cap. 20.Certior opinio hæc est: In huius mundi luce(m) susceptus est Patricius anno ab auctore Salutis humanæ nato 361. In cælestem verò lucem migrauit anno 458. Quibus ad calculos vocatis, cuiuis facilè perspicuum est, eum ad summam senectutem vixisse. Vbi sepultus.Verum à nonnullis positum est in dubitatione, quo in loco S(anctus) Patricius humatus iaceat. Iste Glastoniensis monachus, de quo paullò antè dixi, Chesterum quendam pergrauiter reprehendit, qui S(anctum) Patricium in opido Dunensi cum Brigidâ & Columbâ sepultum confirmat. His enim telis in Chesterum incurrit:
"De hoc Patricio, Columbâ, Brigidâ
Delirat plurimum Chester in Chronicâ,
Scribens in Duno quod horum corpora
Sunt vno tumulo."
Columbam Duni non esse sepultum videtur sentire Beda li. 3. Hist. Angl. cap. 4.Ast in hac assertione non modò Chesterus non delirat, sed illius etiam reprehensor vehementer errat. Siquidem singularis in Hibernorum annalium omnium co(n)sensio in Chesteri p.75 sententiâ existit, pro quâ etiam faciunt isti versiculi perantiqui:
Hi tres in Duno tumulo tumulantur in vno
Brigida, Patricius, atque Columba pius.
Deinde verò horum corpora Duni inuenta sunt circiter annum Salutis 1176. cuius rei testis est Giraldus Cambrensis, qui fuit eiusdem etiam ætatis: de quo toto hæc ille exponit: Girald. Cambrens. in topograph. Hibern. distinct. 3."Fuerant, inquit, contemporanei Patricio Sanctus Columba, & S(anct)a Brigida: & apud Vltoniam, in ciuitate Dunensi scilicet, ipsorum tria corpora sunt recondita. Vbi & hiis nostris te(m)poribus, anno scilicet1176., quo Comes Ioannes primo in Hiberniam venit: quasi in speluncâ triplici, Patricio in medio iacente: aliis duobus hinc inde. Ioanne verò de Curci tunc ibi præsidente, & hoc procurante, tres nobiles thesauri diuinâ reuelatione inuenti sunt & translati." Hæc ille. Diuinitus autem horum corpora patefacta & illustrata esse, Giraldus verâ ac solidâ ratione adductus, literis memoriæq(ue) prodit. Sepulchrum diuinitus patefit.Etenim dum certo quodam tempore Dunensis Episcopus in templo pernoctat (is verò multùm & assiduè Numen obsecrauit, abditos hos thesauros è tenebris in lucem proferre, priusquam ipse ex præsentis vitæ vinculis euolaret) ecce p.76 tibi derepente radius mirabiliter pellucens per templi repagula permeat, cuius fulgore tota ecclesia collustrata splendescit. Locus verò, in quo sanctorum sepulchrum delitescit, maiore luminis accessu micat. Antistes gaudio exiliens fossam postero die effodi curat. Diuorum corpora summâ cum gratulatione & lætitiâ ex abditis terræ recessibus eruuntur. Incredibilis concursus ex omnibus locis patrumfamiliâs cum coniugibus ac liberis. Res multorum oculis testator ad summum Pontificem delata, qui legatum in Hiberniam misit: cuius auctoritate prouinciæ Præsules vsi, sanctorum corpora in locu(m) magis illustrem, celeberrimâ populi gratulatione, detulerunt, & communi scito ac decreto promulgarunt, horum translationem anniuersariâ solennitate in posterum fore celebrandam nimirum quinto Idus Iunij. Hoc enim genus honoris eorum Corporibus tribuendum rectè & verè Præsules censueru(n)t, quorum Animæ angelorum sunt sedem & locum consecutæ. Antistes erat Patricius (vt reddam, quæ restant) in omni virtute excellens, quem diuina gratia (omnium benè factorum beneq(ue) dictorum parens & moderatrix) multis extraordinariis muneribus ab p.77 incunabulis cumulatissimè locupletauit. Miracula edita cum Patricius baptizaretur.Cum salutati aquâ ablueretur, fonte(m) ex venis ac visceribus terræ emanasse, cæcumque lumen recepisse, nonnulli scriptores, religiosâ adseueratione, apud posteros testatum reliquerunt. Ad hæc, adolescentulus rogum ex glacie exstruxisse dicitur, quæ structoris precibus, perinde ac si materies esset ad exardescendum facilis, ignem concepit, atque aduersante & repugnante vsitato naturæ cursu, mirabili incendio conflagrauit. In ingenti quoda(m) immensoq(ue) campo spaciari posset, qui singula miracula ab hoc ornatissimo Præsule edita, oratione percurreret, in quibus enumerandis, facillimè principium, difficillimè exitum narrator inueniret. Eius mores.A teneris vnguiculis vsq(ue) ad vltimum spiritum, seipsum religionis ac pietatis studiis consecrauit: nunquam de spatio curriculoq(ue) sanctitatis deflectens, quod ei diuinitus ab initio ætatis propositum fuit. Teneritate puer, modernatione sedati adolescentis mores expressit: annis iuuenis, iudicio senem se præbuit, per omnem vitæ suæ cursum virtute ætatem superans. Pastorali munere perfunctus est mirâ sedulitate: quam etiam spiritalis structuræ perfectio illustrauit: cuius ædificij non p.78 modò fundamenta iecit, sed etiam inchoato operi fastigium imposuit. Cùm Româ in Hiberniam Pontifex concessit, si omnino aliquos, saltem perpaucos ibi fideles inuenit: moribundus nullos per insulam infideles reliquit: quâ in curâ & solicitudine ita Deum propitium habuit, vt iure quidem dubitaretur, an vnâ ætate diuersi Pastores, aut diuersis ætatibus vnus Pastor tam frequentem gregem ad Domini caulam, Eua(n)gelicis blandimentis, inuitare atque adlectare posset. In mundo peregrinus, cælestem patria(m) in mente & cogitatione defixit. Vim, varietatemq(ue) fortunæ in minimis posuit. Nemo in secundis rebus moderatior, nemo in aduersis patientior, in vario mundanarum rerum statu non varius. Seueritatem cum humanitate tam æquabili temperamento commiscebat, vt alteram in notandis animaduertendisq(ue) vitiis, reuereri non nolles, alteram, cùm ad virtutem adhortaretur, non amplexari non posses. Vir tam castus, quàm qui castissimus: frequenti & assiduâ inediâ carnis ferocitatem co(m)pressit: tenuiculo apparatu, quoties naturæ comedendo satisfecit, satiatus. Atque in hoc genere abstinentiæ vsque eò singulariter excelluit, vt inter primos minimè p.79 secundus fuerit, atque adeò inter secundos longè primus exstiterit. Mirâ beneficentiâ ac liberalitate in tenues & pauperes erat, quibus auxilio sæpe, consilio semper præsto fuit. Eum enim pupilli tutorem, posthumi parentem, viduæ patronum habuerunt. Orationibus, suprà quàm credibile est, deditus vixit. Integros regij Vatis psalmos in dies singulos recitauit. Sacram literaturam perrarò è manibus, & quod ad rem maximè pertinet, è mente nunquam demisit, in eius familiaritatem se penitus immersit. Aliquos etiam sacros libros (vt quibusdam placet) doctissimis commentariis explanauit. Crucis imaginem adorat.Crucem, vbicunque locorum defigi vidit, debitâ religione colere consueuit: atque hac graui ratione consuetudinis solitus est vti, quoties iter ad aliquem locu(m) fecit. Euênit, vt semel, nescio quò proficiscens, crucem transiret, neque ad eam, pristino suo more, inclinaret. Rogatus à comitibus, quid ei in mentem venerat, quòd ab eâ cruce mentem reuocasset, diuinitus cognouerat, prope illud signum, Capitonem paganum esse sepultum, quem indidem auelli & asportari iusserat. Quantum autem commendationis, ac potius admirationis apud homines, omni laude dignos, p.80 habuerit: vel hinc liquet, quòd Surius tom. 2. Mart. 3. in vita S. VVinvval. circa initium. D(ivus) Winwalochus, vir omni virtute præcellentissimus, Patricij visendi inexplebili desiderio flagrauit. Quin etiam ipse peculiaris Angelus, in cuius tutelâ à primis temporibus ætatis fuit, persæpe se Sancto adspectabilem præbuisse, eiusque perfamiliarem fuisse, nonnulli perveteres scriptores ad posteritatis memoriam commendarunt: quo monitore suggerente, Patricius crebrò vaticinati, eoque in munere nunquam hallucinari est cognitus: nam semper cum prædictis rerum euentus congruebant. Bernar. in vita S. Malachiae. Habetur etiam apud Surium, tom. 6. No. membr. 5. Quanto autem in honore & amore spectatissimum hunc Præsulem S(anctus) Malachias habuit, testatur D(ivus) Bernardus: Perconctatus (loquitur de S(ancto) Malachia) aliquando, quonam in loco, si optio detur, extremum malit agere diem (de hoc siquidem fratres quærebant inter se, quem sibi quisque deligeret) cunctatur, & non respondet. Instantibus illis: Si hinc migro, inquit, nusquam libentius, quàm vnde vnà cum nostro Apostolo resurgere possem. Hæc de duobus sanctis scriptor insignitè sanctus. Verùm hîc certis quibusdam septis coangustanda mea est oratio, ne profusâ quadam laxitate redundans, extra ripas effluere videatur. p.81 Quandoquidem in meritissimis S(ancti) Patricij laudibus celebrandis longum esset è multis paucas virtutes seligere, quiq(ue) istud susciperet negotij, potius in vbertate modum, quàm in exilitate copiam aucupari deberet. Vnum hoc tacitus præterire nullo modo possum, non solùm incolas, sed ipsam etiam Hibernicam glebam tam salutari Patrono lætari debere: cuius beneficio perfectum est, vt Hibernia omnis venenati animalis expertem esse, meritis D. Patricij, vt peruulgata fert opinio.nullius venenati animalis Hibernica terra vel procreatrix vel altrix esse possit. Vetus & posteritatis consensu firmata & consecrata in D(ivo) Patricio est hæc opinio; tametsi non desint, quibus videtur huius boni ipsam naturam esse principem. Solin. cap. 35.Solinus, qui S(anctum) Patricium ætate antecessit, eos in hanc potissimum sententiam ducit, apud quem hæc verba sunt: Illic anguis nullus, auis rara. Verùm in altero Solinus, certo scimus, est mendax, in altero quî sciamus an sit verax? Vbi, amabo, aues abundant, si in Hiberniâ non abundent? Vt igitur in aue rarâ Solinus re ipsâ errauit, ita, in angue nullo, errare potuit. Mirus sanè omnium consensus Hibernorum concentusq(ue) in hoc reperitur, Patricij æuo singulas Hiberniæ particulas, imò truncos, baccas, ramos, arbusta, virgulta, p.82 culmos & herbas tabificis vermibus, extra modum redundasse: atque hæc incredibilis luxuries Antistite(m) induxit, vt insulam purgaret, & ab hac pestiferâ colluuie liberaret. Quod quidem singulare beneficisum meritis D(ivi) Patricij satis asseueranter adsignari poterit, quandoquidem libertatis nostræ restitutor istem ipsam virtutem seruis suis pollicetur: Marc. 16. 17."Signa, inquit, eos qui crediderint hæc sequentur: In nomine meo dæmonia eiicient, linguis loquentur nouis, SERPENTES TOLLENT, & si mortiferum quid biberint, non eis nocebit, super ægros manus imponent, & bene habebunt." Exstitit iam olim in Hiberniâ baculum, auro, quemadmodum scribit D(ivus) Bernardus, tectum, & gemmis pretiosissimis adornatum, quem nominabant Baculum Iesu.baculum Iesu: eò quod ipse Dominus (vt fert opinio) eum suis manibus tenuerit, atque formauerit: Bernard. in vita S. Malachia.quo quidem baculo S(anctum) Patricium istud viperinum virus ex Hiberniâ abegisse tradunt, de quo insigni monumento, deque alio, non ei dissimili, quid Giraldus Ca(m)brens. in topographia Hibern. distinct. 3.Giraldus Cambrensis, verustus historicus, scribat, minimè extra caussam erit, ante lectoris oculos collocare: "Inter vniuersos Hiberniæ baculos, ligne atq(ue) p.83 naturæ Sanctorum reliquias, virtuosus ille & famosus, quem baculu(m) Iesu vocant, non immerito primus & præcipuus esse videtur. Per quem, vulgari opinione, S(anctus) Patricius venenosos ab insula vermes eiecit. Cuius siquidem tam incertus est ortus, quam certissima virtus. Nostris aute(m) te(m)poris, & nostroru(m) operâ, nobilis hic thesaurus ab Armachia Dubliniu(m) est translatus. Miraculu(m) de cornu aneo.Vidimus etiam in Walliâ, nec non & vehementius admiramur baiulum quendam cornu quoddam æneum, quod S(ancti) Patricij fuisse dicebat, pro reliquiis in collo gestantem. Dicebat etiam, ob reuerentiam Sancti illius, neminem ausum hoc sonare. Cum igitur Hibernico more circumstanti populo cornu porngeret osculandum, sacerdos quidam, Bernardus nomine, de manibus eius illud arripuit, & oris appones angulo, æremq(ue) impellens, sonare coepit, qui & eadem horâ, multis adstantibus, ore quidem aure tenus paralitice retorto, duplici passione percussus est. Cum enim torrentis eloquij prius exstitisset, & delatoris linguam detractor habuisset, sermonis cuiuslibet vsum statim amisit. Vnde & in hac parte sic læsus est, vt semper hactenus linguæ fuerit impeditæ. Præterea letargu(m) patiens sic statim obliuioni p.84 cuncta tradiderat, vt vix etiam se nomen habuisse meminisset. Enimuerò tam enormiter in memoriâ l(a)esus fuerat, vt Psalmos, quos antea cordetenus optimè nouerat, multis ab inde diebus quasi de nouo recordantem videremus: & literas, etiam quarum notitiam copiosè satis habuerat, denuo mendica(n)tem, tanquam elementarium senem, miraremur. Cui tandem in Hiberniam ad S(anctum) Patricium, excessus huius caussâ, peraegrè profecto, plenior valetudo rediit, sed non plena." Hæc Giraldus. Plurima, his similia, in medium proferri possunt, in quibus Patricij virtus insigniter enituit. Vnu(m) illud breuiter adtingam, quod, inter alia sua heroica orname(n)ta, in postremis numerandu(m) non censeo: Si quis apud animu(m) suum proponeret, priscoru(m) te(m)porum memoria(m) replicare, atq(ue) ex historiaru(m) vetustate sanctoru(m) Patru(m) anteactas vitas eruere, in multos incideret ad digna(m) immortalitate(m) religione & memoriâ consecratos, quorum omnia consilia ad Euangelij propagationem vnicè spectabant. Horu(m) sacrosanctâ diligentiâ effectum est, vt omnes ferè nationes intolerandam Dæmonis tyra(n)nidem à ceruicibus auerterent atq(ue) mitissimo Christi iugo mentes suas humiliter subiicere(n)t. Apostolicæ industriæ p.85 Psal. 18, 5. Matth. 28, 19. Marc. 16, 15. Rom. 10, 18. curriculu(m) in hoc saluberrimo instituto præcipuè elaboratu(m) esse, que(m) præterit? Illi enim Ecclesiæ principes, cælestis gratiæ buccinatores, diuinitus designati, vrbe(m) & orbem Eua(n)gelic(a)e tub(a)e sono co(m)pleuerunt. Eunde(m) doce(n)di cursum complures integerrimi Patres, Apostoloru(m) (a)etati suppares, secu(n)dissimè tenuerunt, qui varias mu(n)di plagas vnâ eade(m)q(ue) Catholic(a)e fidei luce collustrarunt. Qui cùm infinitos Iesu Christo filios, magno consilio atque optimâ mente, procreassent, reperti era(n)t in eisdem territoriis, qui, omissis rectissimis pietatis studiis, officium longis interuallis te(m)porum interruperant, & mentes suas ab omni Christianâ religione inopes & desertas reddiderant. Adhæc, multi tyranni, crudelissimis consiliis incitati, atq(ue) à Christianâ fide toto pectore auersi, milites suos, immanitate barbaros, multitudine innumerabiles, in eiusde(m) religionis consectatores hostilier immittere, qui resistentes contrucidarent, altaria co(m)planarent, reliqua sacra, sacrilegis manibus atq(ue) impiis, polluerent ac violarent, postremò in capite fortunisq(ue) omniu(m), maximis aceruis corporum extructis, intolera(n)ter dominarentur. Quæ quide(m) lupina ferocia tantam acerbitatem Christiano gregi adtulit, vt p.86 multas iam nunc nationes, tyrannide recisas, armis repressas peragrare liceat, in quibus vix aliqua veteris doctrinæ vestigia appareant. Aliarum item nationu(m) habitatores, c(a)eca(m) anim(a)e dominatricem H(a)eresim nequiter secuti, è sinu gremioq(ue) Ecclesiæ, indulge(n)tis matris, Ioan. 19. 24.ingrati filij sese abstraxerunt, ac Christi tunicam, omni violento direptu, discindere pertentarunt. Hibernorum in fide Catholica communis constantia.Verum enim uerò labor, que(m) S(anctus) Patricius in Christi vineâ, incredibili studio atq(ue) virtute impendit, longè meliores exitus, Deo iuuante & conseruante, habuit. Turgesius paganus tyrannidem in Hibernia exercuit, sed non ita diu. Vide Hibern. reru(m) append. cap. 22.Siquide(m), ex eo tempore, quo diuinus Antistes Hibernos ab infidelitate ad Christiana(m) religionem traduxit, Catholica ibi fides, tam altis defixa radicibus, effloruit, vt per omnes simul insulæ partes, aut nunquam, aut non ita diu viriditatem amiserit: contraque ipsi passim domestici natiuiq(ue) incolæ, præter admodum paucos, ea constantiâ & firmitate animi Catholicæ Romanæ Ecclesiæ, etiam in præsenti religionis naufragio, adhærescunt, vt portenti simile videatur, in vlli Hibernum incidere, qui sit aut nouæ sectæ procreator, aut notæ sectæ, ex voluntate, adprobator.