Renaissance Latin Texts of Ireland

←Previous (De vita S. Patricii)   Next (Hebdomada eucharistica ex sacris litteris)→

Texts

Psalmi, litaniae, et orationes

p.3

I. RICHARDI STANIHVRSTI
AD CATHOLICVM
Lectorem
PRÆFATIO.

STATVI iampridem (Catholice Lector) librum meum, de sanctâ, & augustâ Eucharisticâ inscriptum, maiore rerum dote locupletatum, diuulgare. Atque hoc meum ardens sanè studium non inertia, sed officium restrinxit. Postquam enim manus quasi extrema accessit illi operi, non par esse duxi, lucubrationem meam (ad quam quidem octauum tam nunc annum, subcisiuis operis addo) in commune co(n)ferre nisi priùs ab Apostolicâ Romanâ Sede fuisset adprobata. Cuip.4 sacrosanctæ Sedi omnia mea scripta edita ac ede(n)da submitto, subijicio. Quidquid ea sedes adprobat, adprobo; quidquid damnat, damno. Interea meum votum hoc à me opusculum expressit, vt exiguam saltem significationem obsera(n)tiæ [sic] meæ erga Corpus & Sanguinem Domini nostri IESV Christi declarem; cuius singulari beneficio me à funestis grassatorm Caluinistarum facibus & faucibus nuper ereptum cognosco, agnosco. Vero, quorsum ego tela intenta corporis mei compagibus adtingo, cùm potiùs in ea pericula, quæ à puero animulæ meæ, ab humani generis hoste, creberrimè iniecta fuerant, mentem intenta(m) infixamq(ue) habere debeo? Hæ, qua(n)tum valeo, memoriâ repeto, ista etiam obiiuione, & taciturnitate tegere nequeo. Habet eam insitam virtutem hic panis p.5 viuus, panis pulcher, panis mundus, panis dulcissimus, panis ca(n)didissimus. Amb.orat.I.præp. ad Mis. vt non modò anima(m), sed etiam corpus ab incursione atque impetu adspectabilium occultorumq(ue) hostium conseruet. Hoc est veru(m) illud Pancrestu(m) medicamentum, quod hominum cupidates frangit, libidinis ince(n)dium restinguit, ardentes iracu(n)diæ tædas reprimit, importunas turbulentásque lites sedat, vindictæ appetitus contrahit, reliquas vitiosarum radicum fibras euellit, obnubilam & obsitam peccatorum tenebris mentem illustrat, perturbatam conscientiam tranquillat, fidelium mores componit, contra dæmonum arma animarum præsidia firmat, non mortem solùm, verùm etiam omnes morbos depellit. Da appetentem Catholicum, sapit, quod dico: da nauseam p.6 [missing] p.7 [missing] p.8 tem Hæreticu(m), nescit, quid scribo. Scitè, vt reliqua, lucule(n)tus auctor D. BernSerm. de cæna. Sacramentu(m) inquit, Dominici corporis sensum minuit in minimis, & in grauioribus peccatis tollit omnino co(n)sensum. Si quis vestrûm non tam sæpe modò, non tam acerbos sentit iracu(n)di(a)e motus, inuidiæ, luxuriæ, aut cæterorum huiusmodi; gratias agat Corpori & Sanguini Domini. Hæc ille. Qualem ergo gratia(m) habere, qua(n)tas grates D. N. IESV Christo agere debemus, qui nos in Apostolicæ Sedis gremio collocauit, in quâ solâ opulentissimâ, & beatissimâ Ciuitate Dei, de quâ gloriosa dicta sunt, huius cælestis Ambrosiæ participes salutariter esse possumus. Cu(m) Amon iam olim, nimis in potestate impote(n)s, atque in pecuniâ insolens intollerantiùs se iactasset, florentemq(ue) sua(m) fortunam,p.9 [missing] p.10 [missing]

p.10

II. [Psalmi]

II. [PSALMVS I]

[beginning of Psalms missing] p.11 suis: & sanctus in omnibus operibus suis.
Prope est Dominus omnibus inuocantibus eum: omnibus inuoca(n)tibus eum in veritate.
Voluntatem timentium se faciet, & deprecationem eorum exaudiet: & saluos faciet eos.
Custodit Dominus omnes diligentes se: & omnes peccatores disperdet.
Laudationem Domini loquetur os meum: & benedicat omnis caro nomini sancto eius in seculum: & in seculum seuli.
Gloria Patri & Filio.

PSALMVS II.

In quo anima Christiana merabilia in sanctissimo Recharistiæ Sacramento contenta, internâ fidei acie contemplatur.

EX PSALMO 9.

CONFITEBOR tibi Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua.
Lætabor, & exultabo in te: psallam nomini tuo Altissime.

p.12

91. Quia delectasti me, Domine, in factura tua: in operibus manuum tuarum exultabo.

70. Deus docuisti me à iuuentute mea: & vsque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Potentiam tuam & iustitiam tuam, Deus, vsque in altissima quæ fecisti magnalia. Deus quis similis tibi?

88. Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in Ecclesiâ sanctoru(m).

8. Domine Dominus noster, qua(m) admirabile est nomentuum in vniversâ tuâ. Quoniam eleuata est magnificentia tua super cælos. Ex ore infantium & lacte(n)tium perfecisti laudem propter inimicos tuos, vt destruas inimicum & vltorem,

43. Deus auribus nostris audiuimus: patres nostris annunciauerunt nobis. Opus quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.

39. Multa fecisti tu, D(omi)ne Deus me9 [sic], mirabilia; & in cogitationibus tuis no(n) est, qui similis sit tibi.

p.13

85. Non est similis tui in diis Domine: & non est secundùm opera tua. Quoniam magnus es tu, & faciens mirabilia: tu es Deus solus.

75. Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum. Et meditabor in omnibus operibus tuis: & in adinuentionibus tuis exercebor. Deus in sancto via tua, tu es Deus, qui facis mirabilia.

138. Mirabilis facta est scie(n)tia tua ex me: confortata est, & non potero ad eam. Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es, miribilia opera tua, & anima mea cognoscet nimis.

103. Vt educas panem de terrâ, & vinum lætificet cor hominis. Vt exhilaret faciem in oleo: & panis cor hominis confirmet.

146. Magnus Dominus noster, & magna virtus eius: & sapientiæ eius non est numerus.

110. Memoriam fecit mirabiliu(m) sorum misericors, & miserator D(omi)n(u)s escam dedit timentibus se.

p.14

91. Quàm magnificata sunt opera tua Domine: nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. Vir insipiens no(n) cognoscet, & stultus non intelliget hæc.

118. Da mihi intellectum, & scrutabor legem tuam.

15. Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: insuper & vsque ad noctem increpueru(n)t me renes mei.

8. Beatus homo, que tu erudieris Domine, & de lege tuâ docueris eum. Mirabilia testimonia tua: ideo seruata est ea anima mea. Declaratio sermonum tuorum illuminat: & intellectum dat paruulis.

71. Benedictus Dominus Deus Israel: qui facit mirabilia solus. Et benedictum nomen maiestatis eius in æternum, & replebitur maiestate eius omnis terra, fiat, fiat.

Gloria Patri, & Filio.

p.15

PSALMVS III.

In quo æterna Christi potentia in sanctissimâ Eucharisticâ præsentis declaratur.

EX PSALMO 88.

DOMINE Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, & veritas tua in circuitu tuo.
Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas.
Tu humiliasti sicut vulneratum superbum: in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
Tui sunt cæli, & tua est terra orbem terræ & plenitudinem eius tu fundasti: aquilonem & mare tu creasti.
Thabor, & Hermon in nomine tuo exultabu(n)t: tuum brachium eum potentiâ.
Firmetur manus tua, & exaltetur dextera tua: iustitia & iudicium præparatio sedis tuæ.
Misericordia & veritas præcedant faciem tuam: beatus populus, qui scit iubilationem.

p.16

Domine in lumine vultus tui ambulabunt, & in nomine tuo exultabunt tota die, & iustitiâ tuâ exaltabuntur.
Quoniam gloria virtutis eorum tu es, & in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Quonia(m) Domini est assumptio nostra, & sancti Israel Regis nostri.

73. Deus autem Rex noster ante secula: operatus est salutem in medio terræ.
Tu confirmasti in virtute tuâ mare: contribulasti capita draconum in aquis.
Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Æthiopum.
Tu dirupisti fontes & torrentes: tu siccasti fluuios Ethan.
Tuus est dies, & tua est nox: tu fabricatus es auroram & solem.
Tu fecisti omnes terminos terræ: æstatem, ver tu plasmasti ea.

75. Illuminans tu mirabiliter à montibus æternis: turbati sunt omnes insipientes corde.
Tu terribiles es, & quis resistet tibi? ex tunc ira tua.

96 Quoniam tu Dominus altissimus

p.17

super omne(m) terram, nimis exaltatus es super omnes Deos.

101 Tu autem Domine in æternum permanes: & memoriale tuum in generatione, & generationem.
Et timebunt gentes nomen tuum Domine: & omnes Reges terræ gloriam tuam
Initio tu Domine terram fundasti, & opera manuum tuarum sunt cæli.
Ipsi peribunt, tu aurem germanes: & omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabiseos, & mutabuntur: tu autem idem ipse es, & anni tui non deficient.

103. Qua(m) magnificata sunt opera tua Domine: omnia in sapientiâ fecisti. impleta est terra possessione tuâ.
Hoc mare magnum, & spatiosum manibus: illic reptilia quorum non est numerus.
Animalia pusilla cum magnis: illic naues pertransibunt. Draco iste quem formasti ad illudendum ei: omnia à te expecta(n)t vt des illis escam in tempore.

p.18

Dante te illis colligent: aperiente te marium tuam, omnia implebuntur bonitate.
Auertente autem te faciem, turbabuntur: auferes spiritum eorum, & deficient, & in puluere(m) suum reuertentur.

Gloria Patri, & Filio.

PSALMVS IIII.

In quo anima Christiana incarnatione Domini nostris IESV Christi, & diuinissimis sanctissimi Sacramenti mysteriis reficitur, ac recreatur.

EX PSALMO 65.

IVBILITATE Deo omnis terra: psalmura dicite nomini eius, date gloriam laudi eius.
Dicite Deo: quàm terribilia, sunt opera tua Domine: in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
Omnis terra adoret te, & psallat tibi: psalmum dicam nomini tuo.

89. Priusquam mo(n)tes fierent, aut formaretur terra, & orbis: à seculo, & vsq(ue) in seculu(m) tu es Deus.

p.19

82. Deus quis similes erit tibi? ne taceas, neque compescaris Deus.

34. Omnia ossa mea dicent: Domine quis similis tibi?

117. Deus meus es tu & confitebor tibi: Deus meus es tu, & exaltabo te.

83. Cor meum & caro mea exultauerunt in Deum viuum.

85. Omnes gentes, quascumque fecisti, venient, & adorabunt coram te Domine, & glorificabunt nomen tuum.

17. Quoniam quis Deus præ Dominum? aut quis Deus præter Deum nostrum?

134. Omnia quæcumque voluit Dominus fecit in cælo, & in terrâ, in mari, & in omnibus abyssis.

148. Quia ipse dixit, & facta su(nt); ipse mandauit, & creata sunt.

44. Speciosus forma pr(a)e filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis; propterea benedixit te Deus in æternum.
Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
Specie tuâ, & pulchritudine tuâ, inte(n)de prosperè, procede, & regna

p.20

Propter veritatem, & mansuetudinem, & iustitiam: & deducet te mirabiliter dextera tua.
Sagittæ tuæ acutæ (populi sub te cadent) in corda inimicoru(m) Regis.
Sedes tua Deus in seculum seculi: virga directionis, virga regni tui.
Dilexisti iustitiam, & odisti iniquitatem: propterea vnxit te Deus: Deus tuus oleo lætitiæ præ confortibus tuis.
Propertea populi confitebuntur tibi in æternum: & in seculum seculi.

134. 113. Simulcra gentium argentum & auru(m): opera manuum hominum.
Os habent, & non loquentur, oculos habent, & non videbunt.
Aures habent, & non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Similes illis fiant qui faciunt ea: & omnes qui considunt in eis.
Domus Israël benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino.
Domus Leui benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.

p.21

Benedictus Dominus ex Sion: qui habitat in Hierusalem.

Gloria Patri, & Filio.

PSALMVS V.

In quo Christi misericordia, in Eucharistia præsentis, pænite(n)tibus gemitibus implorantur.

EX PSALMO 50.

MISERERE mei Deus: secondùm magnam misericordiam tuam.
Et secondùm multitudinem miserationum tuarum: dele iniquitatem meam.

56. Miserere mei Deus, Miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Et in vmbrâ alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.

55. Miserere mei Deus, quoniam conculauit me homo: totâ die impugnans tribulauit me.

4. Miserere mei, & exaudi orationem meam.

26. Exaudi Domine vocem mea(m), quâ clamaui ad te: miserere mei, & exaudi me.

p.22

Miserere mei Domine, vide humilitatem meam de inimicis meis.

30. Miserere mei Domine, quoniam tribulor: conturbatus est in irâ oculus meus, anima mea, & venter meus.

40. Ego dixi, Domine Miserere mei: sana animam meam, quia peccaui tibi.
Tu autem Domine Miserere mei, & resuscira me, & retribuam eis.

85. Miserere mei Domine, quoniam ad te clamaui totâ die: lætifica anima serui tui, quoniam ad te Domine animam meam leuaui.
Quoniam tu Domine suauis & mitis: & multæ misericordiæ omnibus inuocantibus te.
Et tu Domine Deus, miserator & misericors: pariens, & multæ misericordiæ, & verax.
Respice in me, & miserere mei; da imperium tuum puero tuo: & saluum fac filium ancillæ tuæ.

6. Miserere mei Domine quonia(m) infirmus sum: sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Miserere mei Domine, quoniam

p.23

Tribulor: conturbatus est in irâ oculus meus, anima mea, & venter meus.

24. Respice in me, & miserere mei: quia vnicus & pauper sum ego.

122. Miserere nostri Domine, miserere nostri: quia multùm repleti sumus despectione.

78. Ne memineris iniquitatu(m) nostrarum antiquarum, citò anticipant nos misericordiæ tuæ: quia paupers facti sumus nimis. Adiuua nos Deus salutaris noster, & propter gloriam nominis tui Domine libera nos, & propitious esto peccatis nostris propter nomen tuum.

118. Et veniat super me misericordia tua Domine: salutare tuu(m) secondùm eloquium tuum. Fiat misericordia tua, vt consoletur me, secondùm eloquium tuum seruo tuo. Veniant mihi miserationes tuæ, & viuam: quia lex tua meditatio mea est.

p.24

Misericordiâ tuâ Domine plena est terra: iustificationes tuas doce me.
Secu(n)dèm misericordiam tuam viuifica me, & custodiam testimonnia oris tui.
Fac cum seruo tuo secondùm misericordiam tuam: & iustificationes tuas doce me.
Aspice in me & miserere mei, secondùm iudicium diligentium nomen tuum.
Misericordiæ tuæ multæ, D(omi)ne, secundu(m) iudicium tuu(m) viuifica me.

107. Confitebor tibi in populis Domine, & psallam tibi in nationibus.
Quia magna est super c(a)elos misericordia tua: & vsque ad nubes veritas tua.

35. Domine, in cælo misericordia tua: & veritas tua vsque ad nubes.

56. Quoniam magnificata est vsque ad cælos misericordia tua: & vsque ad nubes veritas tua.

108. Adiuua me Domine Deus meus, saluum me fac propter misericordiam tuam.
Et tu Domine, Domine fac mecum

p.25

propter nomen tuum: quia suauis est misericordia tua. Libera me, quia egenus & pauper ego sum: & cor meum conturbatum est intra me.

22. Et misericordia tua subsequetur me, omnibus diebus vitæ meæ.

62. Quoniam melior est misericordia tua tua super vitas: labia laudabunt te.

25. Quonia(m) misericordia tua ante oculos meos est, & complacui in veritate tuâ.

30. Illustra faciem tuam Domine super serum tuum, saluum me fac in misericordia tuâ: Domine non confundat, quoniam inuocaui te.

143. Misericordia mea, & refugium meum: susceptor meus, & liberator meus.
Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es: Deus meus misericordia eius præueniet me.
Ego autem cantabo fortitudinem tuam: & exaltabo manè misericordiam tuam.

39. Tu autem Domine ne longè

p.26

facias miserationes tuas à me: misericordia tua & veritas tua semper susceperunt me.

68. In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me: in veritate salutis tuæ.
Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua: secondùm multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Et ne auertas faciem tuam à puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me.
Intende animæ meæ, & libera eam: propter inimicos meos eripe me.

142. Non auertas faciem tuam à me: & similis ero descendentibus in lacum.
Auditam fac mihi manè misericordiam tuam: quia in te speraui.

25. Ne perdas cum impiis Deus animam mea(m): & cum viris sanguinum vitam meam.

24. Vniuersæ viæ Domini misericordia & veritas: requirentibus testamentum eius & testimonia eius.
Propter nome(n) tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim.

p.27

68. Deus tu scis insipie(n)tiam mea(m): & delicta mea à te non sunt abscondita.

18. Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, & ab alienis parce seruo tuo.

24. Reminiscere miserationu(m) tuarum Domine: & misericordiarum tuarum, quæ à seculo sunt. Delicta iuuentutis meæ, & ignorantias meas ne memineris. Secundùm misericordiam tua(m) memento mei tu: propter bonitatem tuam Domine. Vide humilitatem meam & laborem meum: & dimitte vniuersa delicta mea.

114. O Domine, libera animam meam, misericors Dominus & iustus, & Deus noster miseretur.

117. O Domine saluum me fac, ô Domine bene prosperare, benedictus qui venit in nomine Domini.
O Domine, quia ego seruus tuus sum, ego seruus tuus, & filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis, & nomen Domini inuocabo.

p.28

13. Dominus retribuet pro me; Domine misericordia tua in seculum: opera manuum tuarum ne despicias.

16. Mirifica misericordias tuas, qui saluos facis sperantes in te.

35. Præte(n)de misericordiam tuam scientibus te: & iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.

47. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam: in medio templi tui.

84. Ostende nobis Domine misericordiam tuam: & salutare tu u(n)da nobis. Fiat misericordia tua, Domine, super nos: quemadmodum sperauimus in te.

Gloria Patri, & Filio.

p.29

PSALMVS VI.

In quo anima Christiana Salutoris sui auxilium exposcit & agno scit: in eoque Saluatore in sanctissimâ Eucharistiâ præsente, omnem salutis suæ spem collocas.

EX PSALMO 17.

DILIGAM te Domine fortitudo mea: Dominus firmamentum meum & refugium meum.
Deus meus adiutor meus, & sperabo in eum.
Protector meus, & cornu salutis meæ, & susceptor meus.

15. Conserua me Domine quoniam speraui in te: dixi Domino, Deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges.

24. Dirige me in virtute tuâ, & doce me: quia tu es Deus Saluator meus, & te sustinui totâ die.

18. Domine adiutor meus, & redemptor meus.

39. Adiutor meus & protector meus tu es: Deus meus ne tardaueris.

41. Apud me oratio Deo vitæ

p.30

meæ: dicam Deo, susceptor meus es.

43. Tu es ipse Rex meus & Deus meus, qui mandas salutes Iacob.

58. Adiutor meus tibi psallam, quia Deus susceptor me9 [sic] es.
Deus meus misericordia mea.

69. Adiutor meus, & liberator meus es tu: Domine ne moreris.

118. Adiutor & susceptor meus es tu: & in verbum tuum supersperaui.

3. Tu autem Domine susceptor meus es: gloria mea, & exaltans caput meum.

139. Dixi Domino, Deus meus es tu, exaudi Domine vocem deprecationis meæ.
Domine, D(omi)ne, virtus salutis meæ: obumbrasti super caput meum in die belli.

119. Domine libera animam mea(m) à labiis iniquis, & à linguâ dolosâ.

141. Clamaui ad te Domine, dixi, tu es spes mea, portio mea in terrâ viuentium.

90. Quoniam tu es Domine spes mea: altissimu(m) potuisti refugium tuum.

p.31

142. Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi, doce me facere voluntate(m) tuam, quia Deus meus es tu.
Et perdes omnes qui tribuant animam meam: quoniam ego seruus tuus sum.

17. Quoniam tu illuminas lucernam meam Domine: Deus meus illumina tenebras meas.

64. Exaudi nos Deus salutari noster; spes omnium finium terræ, & in mari o[hole in paper]è

9. Et sperent in te qui nouerunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quærentes te Domine.

60. Deduxisti me, quia factus es spes mea: turris fortitudinis à facie inimici. Inhabitabo in tabernaculo tuo in secula: protegar in velame(n)to alarum tuarum.

37. Domine ante te omne desiderium meum: & gemitus meus à te non est absconditus.
Ne derelinquas me Domine Deus meus, ne discesseris à me.
Intende in adiutorium meum Domine Deus salutis meæ.

70. Quoniam firmamentum,

p.32

& refugium meum es tu.
Quoniam tu es patientia mea Domine: Domine spes mea à iuuentute meâ.
In te confirmatus sum ex vtero: de ventre matris meæ tu es protector meus.
In te cantatio mea semper; ta(n)quam prodigium factus sum multis, & tua adiuto fortis.

39. Complaceat tibi, Domine, vt eruas me: Domine ad adiuuandum me respi[hole in paper]

21. Tu autem in sancto habitas: laus Israel.
In te sperauerunt patres nostri, sperauerunt, & liberasti eos.
Ad te clamauerunt, & salui facti sunt: in te speraueru(n)t & no(n) sunt confusi.

24. Ad te Domine leuaui animam meam: Deus meus in te confido, non erubescam.

83. Beatus vir, cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum in loco, quem posuit.
Quia misericordiam & veritatem diligit Deus: gratiam & gloriam dabit Dominus.

p.33

Non priuabit bonis eos qui ambulant in innocentiâ, Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.

30. Esto mihi in Deum protectorem, & in domum refugij: vt saluum me facias.
Quoniam fortitudo mea, & refugium meum es tu: & propter nomen tuum educes me, & enutries me.
Educes me de laqueo hoc que(m) absconderunt mihi: quoniam tu es protector meus.
Ego autem in te speraui Domine, dixi, Deus meus es tu, in manibus tuis fortes meæ.

2. Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: spes inea ab vberibus matris meæ.
In te proiectus sum ex vtero, de ve(n)tre matris meæ, Deus meus es tu, ne discesseris à me.

59. Nonne tu Deus, qui repulisti nos: & no(n) egredieris Deus in virtutibus nostris.
Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominum.

43. Exurge D(omi)ne adiuua nos, & redime nos propter nomen tuum.

p.34

7. Saluum fac populum tuum Domine, & benedic hæreditati tuæ: & rege eos, & extolle eos vsque in æternum.

64. Exaudi nos deus salutaris noster: spes omnium finium terræ; & in mari longè.

124. Benefac Domine bonis: & rectis corde.

125. Conuertere Domine captiuitatem nostram, sicut torrens in austro.

138. Proba me Deus, & scito cor meum: interroga me, & cognosce semitas meas.
Et vide, si via iniquitatis in me est, & deduc me in viâ æternâ.

140. Pone Domine custodiam ori meo: & ostium circumstantiæ labiis meis.
Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis.

31. Tu es refugium meum à tribulatione quæ circumdedit me: exultatio mea erue me à circumdantibus me.

137. Si ambulauero in medio tribulatio viuificabis me: & super iram inimicorum meorum

p.35

extendisti manum tuam, & saluum me fecit dextera tua.

70. Ego autem semper sperabo: & adiiciam super omne(m) laudem.

145. Beatus cuius De9 [sic] Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius, qui fecit cælum & terram, mare & omnia quæ in eis sunt.

72. Quia ecce, qui elongant se à te peribunt, perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
Mihi autem adhærere Deo, bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.
Vt annunciem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.

30. In manus tuas comme(n)do spiritum meum: redemisti me Domine Deus veritatis.

Gloria Patri, & Filio.

p.36

PSALMVS VII.

In quo Christiana anima ad futuræ gloriæ contemplationem euecta, Christum in sanctissimo Eucharistiæ Sacramento præsentem deprecatur, vt eiusdem diuinitatem & humanitatem in cælesti domicilio facie ad faciem intueri, eoq(ue) aspectu in perpetuum beari valeat.

EX PSALMO 145.

LAVDA anima mea Dominu(m), laudabo Dominu(m) in vitâ meâ: psalla(m) Deo meo qua(m)diu fuero.

17. Viuit Dominus, & benedictus Deus meus, & exaltetur Deus salutis meus.

56. Exaltare super cælos Deus: & super omnem terram gloria tua, vt liberentur dilectitui.

20. Exaltare Domine in virtute tuâ; ca(n)tabimus & psallemus virtutes tuas.
Lætetur mo(n)s Sion, & exultent filiæ Iudæ propter iudicia tua D(omi)ne.

p.37

Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, & in seculum seculi, ipse reget nos in secula.

17. Propterea confitebor tibi in nationibus Domine: & nomini tuo psalmium dicam.

118. Prope es tu Domine: & omnes viæ tuæ veritas.

55. In quacumque die inuocauero te, ecce cognoui, quonia(m) Deus meus es.

70. Repleatur os meum laude; vt tantem gloriam tuam: totâ die magnitudinem tuam.
Os meu(m) annuciabit iustitiam tua(m): totâ die salutare tuum.
Exultabunt labia mea, cùm ca(n)tauero tibi: & anima mea, quam redemisti.

30. Qua(m) magna multitudo dulcedinis tuæ Domine, quam abscondisti timentibus te.

134. Domine nomen tuum inæternum: Domine memoriale tuum in generatione & generationem.

83. Altaria tua, Domine virtutu(m), Rex meus, & Deus meus.

25. Laudabo inter innocentes manus meus, & circumdabo altare

p.38

tuum Domine.
Vt audiam vocem laudis tuæ: & enarrem vniuersa mirabilia tua.
Domine dilexi decore(m) domus tuæ, & locu habitationis gloriæ tuæ.

22. Parasti in conspectu tuo me(n)sam: aduersus eos qui tribulant me.
Impinguasti in oleo caput meum, & calix meus inebrians qua(m) præclarus est.

118. Benedictus es Domine, doce me iustificationes tuas.
Bonus es tu: doce me iustificationes tuas.
In æternu(m) Domine verbumtuum permanet in cælo.
In generatione & generationem veritas tua fundasti terram, & permanet.

131. Surge Domine in requiem tuam: tu & arca sanctificationis tuæ.

64. Visitasti terram, & inebriasti eam: multiplicasti locupletare eam.
Flumen Dei repletum est aquis: parasti

p.39

cibum illorum, quoniam ita est præparatio eius.

41. Quemadmodu(m) desiderat ceruus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te Deus.
Sitiuit anima mea ad Deum fortem viuum: quando veniam, & apparebo ante faciem Dei.

64. Beatus quem elegisti & assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis.
Replebimur in bonis domus tuæ: sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate.

26. Vnam petij à Domino, hanc requiram, vt inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ.
Vt videam voluntatem Domini, & visitem templum eius.

22. Et vt inhabitue(m) in domo Domini, in longitudinem dierum.

60. Sic psalmum dicam nomini tuo in seculum seculi: vt reddam vota mea de die in diem.

83. Quàm dilecta tabernacula tua Domine virtutum: concupiscit & deficit anima mea in atria Domini.
Quia melior est dies vna in atriis

p.40

tuis: super millia.
Elegi abiectus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

35. Filij autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab vbertate domus tuæ: & torrente voluptatis tuæ potabis eos.
Quoniam apud te est fons vitæ, & in lumine tuo videbimus lume(n).

15. Dominus pars hæreditatis meæ & calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.

90. Domine Deus virtutum conuerte nos: & ostende faciem tuam, & salui erimus.

26. Tibi dixit cor meum, exquisiuit te facies mea: faciens tuam, Domine, requiram.
Credo videre bona Domini in terrâ viuentium.

62. Sic benedicam te in vitâ meâ, & in nomine tuo leuabo manus meas.

67. Et iusti epulentur & exultent in conspectu Dei: & delectentur in lætitiâ.

23. Hæc est generatio quære(n)tium eum; quærentiu(m) facie(m) Dei Iacob.

p.41

41. In voce exultationis & confessionis: sonus epulantis,

16. Ego autem in iustitiâ apparebo conspectui tuo: satiabor cum apparuerit gloria tua.

86. Sicut læta(n)tium omnium habitatio est in te.

131. H(a)ec requies mea in seculum seculi: hîc habitabo, quoniam elegi eam.

113. Non nobis Domine, no(n) nobis: sed nomini tuo da gloriam.
Non mortui laudabunt te Domine, neque omnes qui descendunt in infernum.
Sed nos qui viuimus benedicimus Domino: ex hoc nunc, & vsque in seculum.
In generatione & generatione(m): annunciabimus laudem tuam.
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Hierusalem.
Benedictus D(omi)n(u)s Deus Israel à seculo, & vsque in seculum, fiat, fiat.
Gloria Patri. An()a. O salutaris hostia, quæ cæli pandis ostium, bella premunt hostilia, da robur, fer auxilium.

p.42

III. LITANIÆ
RECITANDÆ
SECVNDVM ORDINEM
DIERVM
hebdomadæ.

III. FERIA SECVNDA.

KYRIE eleison. Christe eleison, Kyrie eleison.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de cælis Deus, Miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, Miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, Miserere nobis.
Sancte Trinitas vnus Deus, Miserere nobis. Fili Dei. Marc. 16. 39. Ioan. I. 34., Miserere nobis.
Proprie Fili Dei. Rom. 8. 32., Miserere nobis.
Vere Fili Dei. Matt. 14. 33., Miserere nobis.
Magne & Fili Altissimi. Lucæ. [?]. 32., Miserere nobis.
Fili Dei dilecte. Lucæ 3. 22., Miserere nobis.

p.43

Fili dilecte Dei Patris. Matt. 3. 17. & c.17. 5., Miserere nobis.
Fili charissime Dei Patris. Marc. 12. 6., Miserere nobis.
Vnigenite Fili Dei. Ioan. 3. 18., Miserere nobis.
Vnigenite Fili, qui es in sinu Patris. Ioan. 1. 18., Miserere nobis.
Vere Fili Dei I Ioan. 5. 20., Miserere nobis.
Iesu Fili Dei Altissimi. Marc. 5. 7., Miserere nobis.
Sancte Fili Dei Iesu. Act. 4. 30., Miserere nobis.
Christe, Fili Dei. Ioan. 11. 27. & c.6. 29., Miserere nobis.
Christe Fili Dei benedicti. Marc. 14. 6. 1., Miserere nobis.
Christe, Fili Dei viui. Marc 16 17., Miserere nobis.
Iesu Christe, Fili Dei. Ioan. 20. 21., Miserere nobis.
Dei Fili, Iesu Christe. Act. 8 37., Miserere nobis.
Fili Patris, Iesu Christe. I Ioan. I. 3, Miserere nobis.
Christe Iesu, Fili Patris. 2 Ioan. 1 3., Miserere nobis.
Deus, per quem omnia facta sunt. Ioan. I. 2. Hebr. I. 2., Miserere nobis.
Dominus Deus Israel. Luc. I. 16., Miserere nobis.
Deus Israel Saluator. Isaiæ 45. 15., Miserere nobis.

p.44

Vere Deus, & vita æterna. 4. Ioan. 5 20., Miserere nobis.
Deus Verbum. Ioan. 11. 1., Miserere nobis.
Verbum ante Luciferum genitum. Pia. 109. 4. Ioan. 1., Miserere nobis.
Verbum Domini. Psal. 32. 6., Miserere nobis.
Verbum Dei. Apoc. 19. 13., Miserere nobis.
Verbum vitæ. 1. Ioan. 1. 1. Philip. 2. 16., Miserere nobis.
Verbum salutis. Act. 13. 26., Miserere nobis.
Verbum plenu(m) gratiæ & veritatis. Ioan. 1. 14., Miserere nobis.
Os Domini. Isa 62. 2., Miserere nobis.
Omnipotens sermo Domini. Sap. 8. 15., Miserere nobis.
Virtus Altissimi. Luc. 1. 39., Miserere nobis.
Dei virtus. 1. Cor. 1 24., Miserere nobis.
Dei sapentia. 1 Cor. 1. 24., Miserere nobis.
Sapientia Dei præcedens omnia. Eccli. 1. 3., Miserere nobis.
Sapientia ab æterno ordinata. Prouer. 8. 23., Miserere nobis.
Sapientia salutaris. Eccli. 15 3., Miserere nobis.
Sapientia, per quam Reges regnant. Prouer. 8. 14., Miserere nobis.
Facies Dei virtutum. Ierem. 5. 22. Malach. 3. 1. Psal. 79. 4., Miserere nobis.
Brachium Domini. Isa. 53. 1. Ioan. 12. 38., Miserere nobis.
Brachium sanctum Domini.

p.45

Isa. 52. 10., Miserere nobis.
Manus Domini. Isa. 48. 13. Psalm 1 8 78., Miserere nobis.
Salutare Dei nostri. Isa. 52. 10. Psalm. 97. 3., Miserere nobis.
Imago Dei inuisibilis. Col. 1. 15. 2. Cor. 4. 4., Miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Miserere nobis.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Kyrie eleison, Christe eleison.
Kyrie eleison, Pater noster Secretò.
[V]. Et ne nos inducas in tentatione(m).
[R]. Sed libera nos à malo.
[V]. Iesu præceptor, miserere nostri. Lu. 17 13.
Iesu præceptor, miserere nostri.
Iesu præceptor, miserere nostri.
[R]. Secundùm magnam misericordiam tuam. Psalm. 50.1. cum re-reliquis, vt infrà in Dominicâ.

p.46

FERIA TERTIA.

KYRIE eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de cælis Deus. Miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus. Miserere nobis.
Spiritus sancte Deus. Miserere nobis.
Sancta Trinitatis vnus Deus. Miserere nobis.
Æ Deo. Ioan. 5. 18. Philip 2. 6., Miserere nobis.
Portans omnia verbo virtutis tuæ. Hebr. 1. 3., Miserere nobis.
Principium creaturæ Dei, Apoc. 3 14.
Primogenite omnis creaturæ. Colos 1 15., Miserere nobis.
Primogenite in multis fratribus. Rom. 8. 29., Miserere nobis.
Hæres vniuersorum. Heb. 1 2, Miserere nobis.
Mons magne. Zach. 4. 7., Miserere nobis.
Flos campi. Cantic. 2 1., Miserere nobis.
Lilium conuallium. Cant. 2 1., Miserere nobis.
Germen iustum. Ierem. 3. 5., Miserere nobis.
Germen Domini. Isa [?]. 2, Miserere nobis.

p.47

Expectatio ge(n)tium. Gen. 49. 10., Miserere nobis.
Admirabilis, Co(n)siliarie, Deus, Fortis. Isa. 9 6., Miserere nobis.
Angele Domini. Psalm. 33.7., Miserere nobis.
Angele testamenti. Malac. 3. 1., Miserere nobis.
Serue Domini oriens. Zach. 3. 8. & c.6 12 Luc. 1.7.8., Miserere nobis.
Verbum caro factum. Ioan. [?]. 4., Miserere nobis.
Deus noster in terris vise, & cum hominibus conuersate. Baruch. 3. 38., Miserere nobis.
Catule leonis. Genes. 49. 9., Miserere nobis.
Nouissime Adam. 1 Cor 15. 45., Miserere nobis.
Semen Abrahæ Galat. 3. 16., Miserere nobis.
Stella ex Iacob orta. Num. 24. 17., Miserere nobis.
Leo de tribu Iuda Apoc. 5. 5., Miserere nobis.
Radix Iesse. Isa. [?] 1. 10., Miserere nobis.
Flos, qui de radice Iesse ascendisti. Isa. 11. 1., Miserere nobis.
Radix Dauid. Apoc. 5. 5., Miserere nobis.
Radix & genus Dauid. Apoc. 22. 18., Miserere nobis.
Fili Dauid, Fili Abraham. Matt. 1 1., Miserere nobis.
Fili hominis. Matt. 8. 20. & alibi., Miserere nobis.
Semen mulieris. Genes. 3. 15., Miserere nobis.
Fili Dei facte ex muliere.

p.48

Galat. 4. 4., Miserere nobis.
Vir à fæminâ circumdate. Ierem. 31. 22., Miserere nobis.
Sanctum ex beatâ virgine natum. Luc. 1 35 Isa 7. 14., Miserere nobis.
Fili primogenite Mariæ gratia plenæ. Matt. 1. 25. Luc. ?. 28., Miserere nobis.
Fructus ventris Mariæ inter mulieres benedictæ. Luc. 1. 42., Miserere nobis.
Fructus terr(a)e sublimis. Isa 4. 2., Miserere nobis.
Iesu fili Ioseph à Nazareth. Ioan. 1. 45. & c.6. 42., Miserere nobis.
Veritas de terrâ orta. Psal. 84. 12., Miserere nobis.
Medulla cedri sublimis. Ez?h/b. 17. 22., Miserere nobis.
Christe, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ & scientiæ absconditi. Colos. 2. 3., Miserere nobis.
Christe, in quo inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. Colos. 2. 9., Miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Miserere nobis.
Christe audi nos.

p.49

Christe exaudi nos.
Kyrie eleison, Christe eleison.
Kyrie eleison, Pater noster Secretò.
[V]. Et ne nos inducas in tentatione(m).
[R]. Sed libera nos à malo.
[V]. Iesu præceptor, miserere nostri.
Iesu præceptor, miserere nostri.
Iesu præceptor, miserere nostri.
[R]. Secundùm magnam misericordiam tuam. Psalm. 50.1. cum reliquis, vt infrà in Dominicâ.

FERIA QVARTA.

KYRIE eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de cælis Deus, Miserere nobis.
Fili redemptor mundi Deus, Miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, Miserere nobis.
Sacerdos magne super domu(m) Dei. Hebr. 10 20 Miserere nobis.
Sacerdos in æternum secundùm ordinem Melchisedech. Psal. 10 ?.

p.50

Hebr. 5. 6. Miserere nobis.
Pontifex iuxta ordinem Melchisedech, Hebr. 5. 10., Miserere nobis.
Apostole & Pontifex confessionis nostræ, Iesu. Hebr. 3. 1.
Misericors & fidelis Pontifex. Hebr. 2 17., Miserere nobis.
Pontifex futurorum bonoru(m). Hebr. 9. 11, Miserere nobis.
Pontifex sancte. Hebr. 7. 26., Miserere nobis.
Pontifex innocens. ibidem., Miserere nobis.
Pontifex impollute. ibidem., Miserere nobis.
Pontifex segregate à peccatoribus, & excelsior cælis facte. ibidem., Miserere nobis.
Pontifex magne, qui penetrasti cælum, Iesu fili Dei. Hebr. 4. 14., Miserere nobis.
Pontifex confidens in dextrâ sedis magnitudinis in cælis. Hebr. 8 1., Miserere nobis.
Ecclesiæ sponse dilecte, candide & rubicunde, electe ex millibus. Cant 5. 20. Matt. 9 ? Luc. 5. 34., Miserere nobis.
Christe caput Ecclesiæ. Ephes. ? 23, Miserere nobis.
Caput corporis Ecclesiæ. Colos. ?. 18., Miserere nobis.
Caput super omne(m) Ecclesiam.

p.51

Ephes 1. 22 Caput omnis principatus & potestatis. Colos 2 10, Miserere nobis.
Pastor bone. Ioan. 10. 11, 14., Miserere nobis.
Pastor magne ouium Hebr. 13. 20., Miserere nobis.
Pastor & Episcope animarum nostrarum 1. Petr 2 25., Miserere nobis.
Ostium ouium Ioan 10. 7, Miserere nobis.
Iesu propheta à Nazareth Galileæ. Matt. 21. 11., Miserere nobis.
Propheta magne. Luc. 7. 16., Miserere nobis.
Propheta à Domino Deo nostro suscitate Act. 3 22, Miserere nobis.
Vir propheta potens in opere & sermone coram Deo & omni populo. Luc. 24(?). 19., Miserere nobis.
Verè propheta, qui venturus es in mundum. Ioan. 6 14. & ?7. 49, Miserere nobis.
Sancte sanctorum Dan 9 25., Miserere nobis.
Sancte sanctorum omnium Domine 2. Mach 14. 36., Miserere nobis.
Sa(n)cte puer Dei Iesu Act. 4 23., Miserere nobis.
Christe Domini. Psal. 2. 2., Miserere nobis.
Oleum effusum. Cant 1 3, Miserere nobis.
Vncte à Domino Spiritu sancto & virtute. Act. 10. 38., Miserere nobis.
Vncte a Deo oleo lætitiæ præ

p.52

confortibus tuis. Psal. 44. 9. Miserere nobis.
Christe, qui baptizas in Spiritu sancto. Ioan. 1. 33. Miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Miserere nobis.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Kyrie eleison, Christe eleison.
Kyrie eleison, Pater noster. Secretò.
[V]. Et ne nos inducas in tentatione(m).
[R]. Sed libera nos à malo. Iesu præceptor, miserere nostri. Luc. 17. 13.
Iesu præceptor, miserere nostri.
Iesu præceptor, miserere nostri.
[R]. Secundùm magnam misericordiam tuam. Psal. 50.1. Cum reliquis, vt infrà in Dominicâ.

FERIA QVINTA.

KYRIE eleison. Christe eleison, Kyrie eleison.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de cælis Deus, Miserere nobis.

p.53

Fili Redemptor mundi Deus, Miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, Miserere nobis.
Sancta Trinitas vnus Deus, Miserere nobis.
Christe Rex. Luc. 23. 2., Miserere nobis.
Regnans Rex & sapiens. Ierem 23. 5., Miserere nobis.
Rex Iudæorum. Matt. 2. 2. & c. 27. 12., Miserere nobis.
Iesu Nazarene, Rex Iudæoru(m). Ioan.19. 19., Miserere nobis.
Rex Israël. Ioan. 1. 49. & c. 12. 13., Miserere nobis.
Christe Rex Israël. Mar. 15. 12., Miserere nobis.
Rex magne super omnem terram. Psal. 46. 2., Miserere nobis.
Domine Rex noster. Isa. 33. 22., Miserere nobis.
Excelse præ regibus terræ. Psal. 88. 28., Miserere nobis.
Domine legifer noster. Isa. 33. 22., Miserere nobis.
Lapis viue à Deo electe & honorificate. 1. Petr. 1. 19., Miserere nobis.
Lapis, qui factus es in caput anguli Psal. 117. 22. Matt. 21. 42. Act. 4. 11., Miserere nobis.
Summe angularis lapis Iesu Christe. Ephes. 2. 20., Miserere nobis.

p.54

Lapis abscisse de monte sine manibus. Dan. 2. 34. 45., Miserere nobis.
Lapis posite in Sion, summe, angularis, electe, pretiose. ? 2 6., Miserere nobis.
Christe fundamentu(m) & petra. 1. Cor. 3 11. & c. 10. 4., Miserere nobis.
Lumen ad reuelationem gentium. Luc. 2. 32., Miserere nobis.
Lux magna Isa. 9. 2., Miserere nobis.
Lux hominum. Ioan. 1. 4., Miserere nobis.
Lux mundi. Ioan. 1. 7. & c. 8. 12 c. 9 ?, Miserere nobis.
Lux vera, quæ illuminas omnem hominum venientem in hunc mundu(m). Ioan. ?. 9., Miserere nobis.
Stella splendida & matutina. Apoc. 22 1(?)6., Miserere nobis.
Sanctoru(m) lucifer. 2. Petr. 1. 19., Miserere nobis.
Iustitiæ lumen. Sap. 5. 6., Miserere nobis.
Sol iustitiæ. Malac. 4. 2., Miserere nobis.
Sol intelligentiæ Sap. 5. 6., Miserere nobis.
Via, veritas, & vita. Ioan. 14. 6., Miserere nobis.
Vitis vera. Ioan. 15. 1., Miserere nobis.
Clauis Dauid. Apoc. 3. 7., Miserere nobis.
Christe Dei. Luc. 9. 21., Miserere nobis.
Christe Dei electe. Luc. 23 36., Miserere nobis.
Iesu Christe iuste. 1 Ioan. 2. 1., Miserere nobis.
Sancte & iuste. Act. 3. 14. & c. 7. 52., Miserere nobis.

p.55

Sancte Dei. Luc. 4. 35., Miserere nobis.
Sancte & vere. Apoc. 3. 7. & c. 6. 10., Miserere nobis.
Fidelis & verax. Apoc. 19. 11., Miserere nobis.
Testis fidelis & vere. Apoc. 3. 14., Miserere nobis.
Potentissime, Altissime, Emanuel, Messias. Psal. 44. 4. Psal. 86. 5. Luc. 1. 76. Matt. 1 23. Ioan. 1. 41., Miserere nobis.
Lignum vitæ. Apoc. 2 7., Miserere nobis.
Arca testame(n)ti Dei. Apoc. 11. 19., Miserere nobis.
Ma(n)na absconditu(m). Apoc. 2. 17., Miserere nobis.
Me(n)sa propositionis. Num. 4. 7., Miserere nobis.
Mensa purissima. Leuit. 24. 6., Miserere nobis.
Angelorum esca. Sap 16. 20., Miserere nobis.
Esca timentium Dominum. Psal 110. 4., Miserere nobis.
Erumentu(m) electoru(m). Zach. 9. 17., Miserere nobis.
Panis Angelorum. Psal. 77. 25., Miserere nobis.
Panis cæli Psal. 77. 24., Miserere nobis.
Panis de cælo descendens. Ioan. 6. 50., Miserere nobis.
Panis de cælo vere. Ioan. 6. 32., Miserere nobis.
Panis viue, qui de cælo desce(n)disti. Ioan. 6. 5(?)1., Miserere nobis.
Panis vitæ. Ioan. 6. 35. 48, Miserere nobis.
Panis vitæ & intellectus. Eccle. 15. 3., Miserere nobis.

p.56

Panis Dei dans vitam mundo. Ioan. 6. 33., Miserere nobis.
Panis noster supersubstantialis. Matt. 6 11, Miserere nobis.
Panis cor hominis co(n)firmans. Psal. 103. 15., Miserere nobis.
Pinguis panis præbens delicias regibus. Genes 49. 20., Miserere nobis.
Vinum lætificans cor hominis. Psal. 103. 15., Miserere nobis.
Vinum germanis virgines. Zach. 9. 17, Miserere nobis.
Fons aquæ vitæ. Apoc. 21. 6., Miserere nobis.
Oblatio munda. Malac. 1. 11., Miserere nobis.
Iuge sacrificium. Dan. 12. 11., Miserere nobis.
Memoria mirabilium Domini. Psal 110. 4., Miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Miserere nobis.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater noster. Secretò.
[V]. Et ne nos inducas in tentatione(m).
[R]. Sed libera nos à malo.
[V]. Iesu præceptor, miserere nostri. Luc. 17. 13.

p.57

Iesu præceptor, miserere nostri.
Iesu præceptor, miserere nostri.
[R]. Secundùm magnam misericordiam tuam. Psal. 50.1. Cum reliquis, vt infrà in Dominicâ.

FERIA SEXTA.

KYRIE eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de cælis Deus. Miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus. Miserere nobis.
Spiritus sancte Deus. Miserere nobis.
Sancta Trinitas vnus Deus. Miserere nobis.
Iesu, Rabbi, Magister, Rabboni. Marc. 9. 5. Ioan. 1. 39. 49. & c. 3. 2. & alibi., Miserere nobis.
Domine, Magister, Præceptor Matth. 8. 2. Luc. 9. 38. & c. 5. 5. & alibi., Miserere nobis.
Magister bone. Matt. 23. 10., Miserere nobis.
Christe Domine. Luc. 2. 26., Miserere nobis.

p.58

Iesu Christe. Matt. 16. 20. & alibi., Miserere nobis.
Christe Iesu. Act. 5. 42. Rom. 6 3, Miserere nobis.
Domine Iesu. Act. 9. 17. & c. 16 31., Miserere nobis.
Domine Iesu Christe. Act 9. 14. Rom 1 7 , Miserere nobis.
Domine noster, Iesu Christe. Actor. 15. 27. & c 20. 21. Rom. 5. 11. & alibi., Miserere nobis.
Iesu Christe Domine noster. Actor. 4. 33. Rom. 1. 4. & c. 4. 24., Miserere nobis.
Christe Domini noster. Rom. 16 18., Miserere nobis.
Christe Iesu Domine noster Rom. 6 11. 23. & c. 8. 39. 1. Cor. 5 1., Miserere nobis.
Deus pacis. 1. Thes. 5. 22., Miserere nobis.
Princeps regu(m) terræ. Apoc. 1. 5., Miserere nobis.
Princeps pacis Isa. 9. 6., Miserere nobis.
Domine dominorum, & Rex regum. Apoc. 17. 14., Miserere nobis.
Rex regum, & Domine dominantium Apoc. 19. 16., Miserere nobis.
Vir dolorum & sciens infirmitatem Isa. 53. 3, Miserere nobis.
Christe in quo posuit Dominus iniquitatem omnium

p.59

[missing]

p.60

[missing]

p.61

[missing]

p.62

[missing]

p.63

Hebr. 7. 12., Miserere nobis.
Causa salutis æternæ. Heb. 5. 9., Miserere nobis.
Salutare Domini. Lucæ 2. 30, Miserere nobis.
Auctor fidei & consumniator Iesu. Heb. 12. 2, Miserere nobis.
Iesu, qui eripuisti nos ab irâ venturâ 1 Thes 1.10, Miserere nobis.
Sanctorum minister & tabernaculi veri. Heb. 8. 2., Miserere nobis.
Domine meus, & Domine meus. Ioan. 20. 28. Psal. 109. 1., Miserere nobis.
Domine fortis & potens, Psal 23 8., Miserere nobis.
Domine potens in prælio. Psal. 23 8., Miserere nobis.
D(omi)ne virtutum. Psal. 23. 10., Miserere nobis.
Domine Sabbati. Matt. 12. 7., Miserere nobis.
D(omi)ne iuste noster. Ierem 23. 6., Miserere nobis.
Sole dominator & Domine noster Iesu Christe. Iudæ 4. Molach. 1. 1., Miserere nobis.
Omnium D(omi)ne. Act. 10. 36., Miserere nobis.
Domine exercituum. Zach. 2. 8. Isa 8 13., Miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:

p.64

Miserere nobis.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater noster Secretò.
[V]. Et ne nos inducas in tentatione(m).
[R]. Sed libera nos à malo.
[V]. Iesu præceptor, miserere nostri. Luc. 17. 13.
Iesu præceptor, miserere nostri. Iesu præceptor, miserere nostri.
[R]. Secu(n)dùm magnam misericordiam tuam. Psal 50.1. Cum reliquis, vt infrà in Dominicâ.

DOMINICA.

KYRIE eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de cælis Deus: Miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus: Miserere nobis.
Spiritus sancte Deus: Miserere nobis.
Sancta Trinitas vnus Deus: Miserere nobis.
Primogenite mortuoru(m). Apoc. 1. 5. Miserere nobis.

p.65

Primogenite ex mortuis. Collos. 1. 18., Miserere nobis.
Primitiæ dormientium. 1 Cor. 15. 20., Miserere nobis.
Resurrectio & vita. Ioan. 11. 25., Miserere nobis.
Christe qui fuisti mortuus, & viuis. Apoc. 2. 8., Miserere nobis.
Christe qui resurrexisti propter iustificationem nostram. Rom. 4 25., Miserere nobis.
Pascha nostrum. 1 Cor. 5. 7, Miserere nobis.
Christe habens claues mortis & inferni. Apoc. 1. 18., Miserere nobis.
Christe, cui data est omnis potestas in cælo & in terrâ. Matt. 28. 18., Miserere nobis.
Christe, qui ascendisti super omnes cælos. Ephes 410., Miserere nobis.
Christe, qui sedes ad dextera(m) maiestatis in excelsis. Hebr. 1. 3., Miserere nobis.
Aduocate noster apud Patre(m) Iesu Christe iuste. 1. Ioan. 2. 1., Miserere nobis.
Christe qui es, qui eras, & qui venturus es. Apoc. 1. 4., Miserere nobis.
Deus, qui es, qui eras, & qui venturus es omnipotens. Apoc. 1. 8. & c. 11. 6. & c. 22. 13., Miserere nobis.
D(omi)ne iudex noster. Isa. 33. 22., Miserere nobis.

p.66

Iudex viuorum & mortuoru(m), Act. 10. 42. 1. Petr. 4 5., Miserere nobis.
Christe, qui es super omnia Deus benedictus in secula. Rom. 9 5., Miserere nobis.
In omnibus principatum tenens. Colos. 1. 18, Miserere nobis.
Viuens in secula seculorum. Apoc. 1. 18. & c. 15. 7., Miserere nobis.
Pater futuri seculi. Isa. 9. 6., Miserere nobis.
Templum & lucerna ciuitatis sanctæ. Apoc. 21. 22. 23., Miserere nobis.
Pax nostra. Ephes. 2 14, Miserere nobis.
Spes nostra. 1Timoth. 1. 1., Miserere nobis.
Rex gloriæ. Psal. 23. 7., Miserere nobis.
Domine gloriæ. 1. Cor. 1. 8., Miserere nobis.
Splendor gloriæ & figura substantiæ Dei. Hebr. 1. 3., Miserere nobis.
Lumen vitæ. Ioan. 8. 12., Miserere nobis.
Fons vitæ. Psal. 35. 10., Miserere nobis.
Auctor vitæ. Act. 3 16., Miserere nobis.
Vita æterna. 1. Ioan. 1. 1., Miserere nobis.
Iesu Christe, heri & hodie, & in secula. Hebr. 13. 8., Miserere nobis.
Alpha & Omega. Apoc. 1. 18., Miserere nobis.
Principium & finis. Apoc. 18., Miserere nobis.
Prime & nouissime. Apoc. 11. 13., Miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Parce nobis Domine.

p.67

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: Miserere nobis.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Kyrie eleison. Christe eleison.
Kyrie eleison. Pater noster. Secretò.
[V]. Et ne nos inducas in tentatione(m).
[R]. Sed libera nos à malo.
[V]. Iesu præceptor, miserere nostri. Luc. 17. 13.
Iesu præceptor, miserere nostri.
Iesu præceptor, miserere nostri.
[R]. Secundùm magnam misericordiam tuam. Psal. 50.1.
[V]. Miserere nostri, Fili Dauid. Matt. 9. 27.
Miserere nostri, Fili Dauid.
Miserere nostri, Fili Dauid.
[R]. Secundùm multitudinem miserationum tuarum. Psal 50 2.
[V]. Domine miserere nostri, Fili Dauid. Matt. 20. 30. 31
Domine miserere nostri, Fili Dauid.
Domine miserere nostri, Fili Dauid.
[R]. Secundu(m) magnam misericordiam tuam.

p.68

[V]. Miserere mei, Domine Fili Dauid. Matt. 15. 22.
Miserere mei, Domine Fili Dauid.
Miserere mei, Domine Fili Dauid.
[R]. Secundu(m) magnam misericordiam tuam.
[V]. Fili Dauid, miserere mei. Marc. 10. 48. Lucæ 18. 39.
Fili Dauid, miserere mei.
Fili Dauid, miserere mei.
[R]. Secundu(m) magnam misericordiam tuam.
[V]. Iesu, Fili Dauid, miserere mei. Marc. 10. 47. Lucæ 18. 38.
[R]. Secundùm multitudinem miserationum tuarum.
[V]. Domine adiuua me. Mat. 15. 25.
Domine adiuua me.
Domine adiuua me.
[R]. Secundù magnam misericordiam tuam.
[V]. Domine, saluum me fac. Matt. 14 30.
Domine, saluum me fac.
Domine, saluum me fac.
[R]. Secundùm multitudinem miserationum

p.69

tuarum.
[V]. Domine, salua nos, perîmus. Matt. 8. 25.
Domine, salua nos, perîmus.
Domine, salua nos, perimus [sic].
[R]. Secundu(m) magnam misericordiam tuam.
[V]. Credo, Domine, adiuua incredulitatem meam. Marc. 9. 24.
Credo, Domine, adiuua incredulitatem meam.
Credo, Domine, adiuua incredulitatem meam.
[R]. Secundùm multitudinem miserationum tuarum.
[V]. Domine, adauge nobis fidem. Lucæ 17. 5.
Domine, adauge nobis fidem.
Domine, adauge nobis fidem.
[R]. Secundu(m) magnam misericordiam tuam.
[V]. Domine, adiuua nos, misertus nostri. Marc. 9. 22.
Domine, adiuua nos, misertus nostri.
Domine, adiuua nos, misertus nostri.
[R]. Secundûm multitudinem miserationum tuarum.
[V]. Deus, propitius esto mihi pecatori.

p.70

Lucæ 18. 13.
Deus, propitius esto mihi pecatori.
Deus, propitius esto mihi pecatori.
[R]. Secundu(m) magnam misericordiam tuam, et secundùm multitudinem miserationum tuarum.
Pater noster. Aue Maria.

In nomine Iesu omne genu flectatur, cælestium, terrestrium, & infernorum: & omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloriâ est Dei Patris.
Philip 2 [??].
[R]. Et dicet omnis populus, fiat, fiat. Psal. 105. 47.
Quis non timebit te, Domine, & magnificabit nomen tuum? Quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, & adorabunt in conspectu tuo, quonia(m) iudicia tua manifesta sunt. Apoc. 1(?)5. 4
[R]. Et dicet omnis populus, fiat, fiat.
Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem & diutinitatem, & sapientiam, & fortitudine(m), & honorem, & gloriam, & benedictionem.

p.71

Apoc. 5. 12.
[R]. Et dicet omnis populus, fiat, fiat,
Dignus es, Domine, accipere librum, & aperire signacula eius, quoniam occisus es, & redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, linguâ, & populo, & natione. Apoc. 5. 9.
[R]. Et dicet omnis populus, fiat, fiat.
Dignus es, Domine, Deus noster, accipere gloriam & honorem & virtutem, quia tu creasti omnia, & propter voluntatem tuam erant & creata sunt. Apoc. 4. 11.
[R]. Benedictus Dominus Deus Israël, à seculo & vsque in seculum, & dicet omnis populus, fiat, fiat. aus, gloria, virtus Deo nostro.
[R]. Amen. Apoc. 19. 1.
Regi seculorum immortali, inuisibili, soli Deo honor & gloria, in secula seculorum, [R]. Amen. 1 Timoth. 1. 17.
Soli Deo, Saluatori nostro per Iesum Christu(m) Dominum nostru(m), gloria & magnificentia, imperium & potestas ante omne seculum, & nunc & in omnia secula seculoru(m): [R] Amen. Iudæ 25.

p.72

Benedictio & claritas & sapientia, & gratiaru(m) actio, honor, & virtus, & fortitudo Deo nostro in secula seculorum. [R]. Amen. Apoc 2(?). 12.
Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, & Agno. [R]. Amen. Apoc. 7. 10.
Sedenti in throno & Agno benedictio, & honor, & gloria, & potestas in secula seculorum.
[R]. Amen. Apoc. 5. 13.
Tibi, Iesu Christe, gloria in secula seculorum. [R]. Amen. Rom. 11. 36.
Tibi, Iesu Christe, honor & gloria in secula seculorum. [R]. Ame(n). Rom. 16. 27.
Tibi, Iesu Christe, sit gloria & imperium in secula seculorum. [R]. Amen. 1 Petr. 4. 11.
Tibi, Iesu Christe, sit gloria in secula seculorum. [R]. Amen. 2. Timoth. 3. 18. Hebr. 13. 21.
Tibi, Iesu Christe, honor & imperium sempiternum. [R]. Amen 1. Timoth. 6 16.
Tibi, Iesu Christe, gloria & nunc & in diem æternitans. [R]. Amen 2. Petr. 3. 18.

p.73

Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. [R]. Amen. Ephes. 6. 4.
[V]. D(omi)ne exaudi orationem meam.
[R]. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus.

DEVS, qui nobis sub sacrame(n)to mirabili, passionis tuæ memoriam reliquisti: tribue, quæsumus, ita nos corporis & sanguinis tui sacra mysteria venerari, vt redemptionis tuæ fructum in nobis fugiter sentiamus, Qui viuis & regnas cum Deo Patre in vnitare Spiritus sancti Deus: per omnia secula seculorum. [R]. Amen.

ALIÆ LITANIÆ DE VENERABILI SACRAMENTO.

KYRIE eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de cælis Deus, Miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, Miserere

p.74

nobis.
Spiritus sancte Deus, Miserere nobis.
Sancta Trinitas vnus Deus, Miserere nobis.
Panis viuus, qui de cælo descendisti, Miserere nobis.
Deus absco(n)ditus & Saluator, Miserere nobis.
Frumentum electorum, Miserere nobis.
Vinum germinans virgines, Miserere nobis.
Panis pinguis & delitiæ Regum. Miserere nobis.
Iuge sacrificium, Miserere nobis.
Oblatio munda, Miserere nobis.
Agnus absque maculâ Mensa putissima, Miserere nobis.
Angelorum esca, Miserere nobis.
Manna absconditum, Miserere nobis.
Memoria mirabilium Dei, Miserere nobis.
Panis supersubstantialis, Miserere nobis.
Verbum caro factum, Miserere nobis.
Verbum habitans in nobis, Miserere nobis.
Hostia sancta, Miserere nobis.
Calix benedictionis, Miserere nobis.
Mysterium fidei, Miserere nobis.
Fræcelsum & venerabile Sacramentum, Miserere nobis.
Sacrificium omnium sanctissimum, Miserere nobis.
Sacrificium verè propitiatorium

p.75

Pro vinis & defunctis, Miserere nobis.
Noui testame(n)ti noua oblatio, Miserere nobis.
Cæleste antidotum, quo à peccatis præseruamur, Miserere nobis.
Stupendum supra omnia miraculum, Miserere nobis.
Sacratissima Dominicæ passionis commemoratio, Miserere nobis.
Donum transcende(n)s omnem plenitudinem, Miserere nobis.
Memoriale præcipuum diuini amoris, Miserere nobis.
Diuinæ affluentia largitatis, Miserere nobis.
Sacrosanctum & augustissimu(m) Sacramentum, Miserere nobis.
Pharmacum immortalitatis, Miserere nobis.
Tremendum ac viuificum Sacramentum, Panis; omnipotentia Verbi, caro factus, Miserere nobis.
Incrumentum sacrificium, Miserere nobis.
Sacerdos & sacrificium, Miserere nobis.
Cibus & conuiua, Miserere nobis.
Dulcissimum conuiuium, cui assistunt Angeli ministrantes, Miserere nobis.
Sacramentum pietatis, Miserere nobis.
Vinculum charitatis, Miserere nobis.
Offerens & oblatio, Miserere nobis.
Spiritalis dulcedo in proprio

p.76

fonte degustas, Miserere nobis
Refectio animarum sanctarum, Miserere nobis.
Viaticum in Domino morientium, Miserere nobis.
Pignus futuræ gloriæ, Miserere nobis.
Propitius esto, Parce nobis D(omi)ne.
Propitius esto, Exaudi nos D(omi)ne.
Ab indigna Corporis & Sanguinis tui susceptione, Miserere nobis.
A concupiscentiâ carnis, Miserere nobis.
A concupiscentiâ oculorum, Miserere nobis.
A superbiâ vitæ, Miserere nobis.
Ab omni peccandi occasione, Miserere nobis.
Per desiderium illud, quo hoc pascha cum discipulis manducare desiderasti, Miserere nobis.
Per summum humilitate(m), quâ discipulorum pedes lauasti, Miserere nobis.
Per arde(n)tissimam charitatem, quâ hoc diuinu(m) Sacramentum instituisti, Miserere nobis.
Per sanguinem tuum pretiosum, quem nobis in Altari reliquisti, Miserere nobis.
Per quinque vulnera huius tui corporis sacratissimi, quæ pro nobis suscepisti,

p.77

Peccatores, Miserere nobis.
Vt nobis fidem, reuerentiam & deuotionem huius admirabilis Sacramenti augere & conseruare digneris, Miserere nobis.
Vt ad frequentem vsum Eucharistiæ per veram peccatorum confessione(m) nos perducere digneris, Miserere nobis.
Vt nos ab omni hæresi, perfidiâ, ac cordis cæcitate liberare digneris, Miserere nobis.
Vt sanctissimi huius Sacramenti pretiosos & cælestes fructus nobis impartiri digneris, Miserere nobis.
Vt in horâ mortis nostræ hoc cælesti viatico nos confortare & munire digneris, Miserere nobis.
Fili Dei, Miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Miserere nobis.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Kyrie eleison. Christe eleison.
Kyrie eleison. Pater noster.

p.78

[V]. Et ne nos inducas in tentatione(m).
[R]. Sed libera nos à malo.
[V]. Domine exaudi oratione(m) mea(m).
[R]. Et clamor meus ad te veniat.

[MS note in left margin: Ora] Oremus.

DEVS, qui nobis sub Sacramento mirabili, passionis tuæ meriam reliquisti: tribue, quæsumus, ita nos Corporis & Sanguinis tui sacra mysteria venerari, vt redemptionis tuæ fructum in nobis iugiter sentiamus. Qui viuis & regnas in vnitate Spiritus sancti Deus. Per omnia secula seculorum. Amen.

[MS note in left margin: Ora] Oratio.

ANIMA Christi sanctifica me: Corpus Christi salua me: Sanguinis Christi inebria me: Aqua lateris Christi laua me: Passio Christi conforta me. O bone Iesu exauda me: intra tua vulnera absconde me: ne permittas me separari à te ab hoste maligno defende me: in horâ mortis meæ voca me, & iube me venire ad te, vt cum sanctis tuis laudem te in secular seculorum.

Amen

p.79

LITANIÆ
DE NOMINE
IESV.

KYRIE eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Pater de cælis Deus, Miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus, Miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, Miserere nobis.
Sancta Trinitas vnus Deus, Miserere nobis.
Iesu Fili Dei viui, Miserere nobis.
Iesu potentissime, Miserere nobis.
Iesu fortissime, Miserere nobis.
Iesu perfectissime, Miserere nobis.
Iesu gloriosissime, Miserere nobis.
Iesu mirifice, Miserere nobis.
Iesu iucundissime, Miserere nobis.
Iesu charissime, Miserere nobis.
Iesu clarior sole,
Iesu pulchrior lunâ, Miserere nobis.
Iesu splendidior stellis, Miserere nobis.

p.80

Iesu admirabilis, Miserere nobis.
Iesu delectabilis, Miserere nobis.
Iesu honorabilis, Miserere nobis.
Iesu humillime, Miserere nobis.
Iesu pauperrime, Miserere nobis.
Iesu mitissime, Miserere nobis. Iesu patientissime, Miserere nobis.
Iesu obedientissime, Miserere nobis.
Iesu castissime, Miserere nobis.
Iesu amator castitatis, Miserere nobis.
Iesu amator pacis, Miserere nobis.
Iesu amor noster, Miserere nobis.
Iesu speculum vitæ. Miserere nobis.
Iesu exemplar virtutum, Miserere nobis.
Iesu Deus morum, Miserere nobis.
Iesu zelator animarum, Miserere nobis.
Iesu refugium nostrum, Miserere nobis.
Iesu pater pauperum, Miserere nobis.
Iesu consolatio afflictorum, Miserere nobis.
Iesu thesaurus fidelium, Miserere nobis.
Iesu gemma pretiosa, Miserere nobis.
Iesu armarium perfectionis, Miserere nobis.
Iesu bone pastor ouium. Miserere nobis.
Iesu stella maris, Miserere nobis.
Iesu lux vera, Miserere nobis.
Iesu sapientia æterna, Miserere nobis.
Iesu bonitatis infinita, Miserere nobis.
Iesu gaudium Angelorum, Miserere nobis.
Iesu Rex Patriarcharum, Miserere nobis.
Iesu inspirator Prophetarum, Miserere nobis.

p.81

Iesu magister Apostolorum, Miserere nobis.
Iesu doctor Euangelistarum, Miserere nobis.
Iesu fortitudo Martyrum, Miserere nobis.
Iesu lumen Confessorum, Miserere nobis.
Iesu sponse Virginum, Miserere nobis.
Iesu corona Sanctorum omnium, Miserere nobis.
Propitius esto, Parce nobis Iesu.
Propitius esto, Exaudi nos Iesu.
Ab omni malo, Libera nos Iesu.
Ab omni peccato, Libera nos Iesu.
Ab irâ tuâ, Libera nos Iesu.
Ab insidiis diaboli, Libera nos Iesu.
A peste, fame, & bello. Libera nos Iesu.
A transgressione mandatorum tuorum, Libera nos Iesu.
Ab incursu omnium maloru(m), Libera nos Iesu.
Per incarnationem tuam, Libera nos Iesu.
Per aduentum tuam, Libera nos Iesu.
Per natiuitatem tuam, Libera nos Iesu.
Per circumcisioem tuam, Libera nos Iesu.
Per dolores tuos, Libera nos Iesu.
Per flagella tua, Libera nos Iesu.
Per mortem tuam, Libera nos Iesu.
Per resurrectionem tuam, Libera nos Iesu.
Per ascensionem tuam, Libera nos Iesu.
Per gaudia tua, Libera nos Iesu.
Per gloriam tuam, Libera nos Iesu.
Per dulcissimam Virgine(m) matrem tuam. Libera nos Iesu.

p.82

Per intercessionem omnium sanctorum tuorum, Lib(era) nos Iesu.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Parce nobis Iesu.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Exaudi nos Iesu.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Miserere nobis Iesu.
Iesu Christe audi nos.
Iesu Christe exaudi nos.
Kyrie eleison. Christe eleison.
Kyrie eleison.
Pater noster. Aue Maria.
[V]. D(omi)ne exaudi orationem meam.
[R]. Ecclamor meus ad te veniar.

Oremus.

DEVS, qui gloriosissimum nomen Iesu Christi Filij tui, Domini nostri, fecisti fidelibus tuis summæ suauitatis affectu amabile, & malignis spiritibus tremendum atque terribile. Concede propitius, vt omnes, qui hoc nomen sanctum IESV deuotè venerantur in terris, sanctæ consolationis dulcedinem in præsenti percipiant, & in futuro gaudium exultationis, & laterminabilis beatitudinis obtinea(n)t in cælis. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

p.83

IV. Oratio ad Iesum.

O bone Iesu, ô piissime Iesu, ô dulcissime Iesu, ô Iesu fili Mariæ Virginis, plene misericordiâ & pietate: ô dulcis Iesu, secundù magnam misericordiam tuam, miserere mei. O clementissime Iesu, te deprecor per illum sanguinem pretiosum, quem pro peccatoribus effundere voluisti, vt abluas omnes iniquitates meas, & in me respicias miserum & indignum, humiliter veniam petentem, & hoc nomen sanctum, Iesus, inuocantem, O nomen Iesu, nomen dulce: nomen Iesu, nomen delectabile: nomen Iesu, nomen confortans. Quid est enim Iesus, nisi Saluator? Ergo Iesu propter nomen sanctum tuum esto mihi Iesus, & salua me. Ne permittas me damnari, que(m) tu de nihilo creasti. O bone Iesu, ne perdat me iniquitas mea, quem fecit omnipotens bonitas tua. O dulcis Iesu, recognosce quod tuum est, & absterge quod alienum est. O benignissime Iesu, miserere mei, dum tempus est miserendi: ne damnes me in tempore iudicandi. Quæ vtilitas in sanguine p.84 meo, dum descendero in æternam corruptionem? Non mortui laudabunt te Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. O amantissime Iesu, ô desideratissime Iesu, ô mitissime Iesu, ô Iesu, Iesu, Iesu, dimitte me intrare in numerum electorum tuorum: ô Iesu salus in te credentium: ô Iesu solatium ad te confugientium: ô Iesu dulcis remisso omnium peccatoru(m). O Iesu fili Mariæ Virginis, infunde in me gratiam, sapientiam, charitatem, castitatem & humilitatem, vt possim te perfectè diligere, te laudare, te perfrui, tibi seruire, in te gloriari, & omnes, qui invoca(n)t nomen tuum, quod est Iesus. Amen.

Oratio Diui Gregorij Papæ: quæ habetur in fine explanationum septem Psalmorum pænitentialium.[MS note in left margin: Oratio]

BONE Iesu, Verbu(m) Patris, splendor patern(a)e gloriæ, in quem desiderant Angeli prospicere: doce me facere voluntatem tuam, vt à spiritu tuo bono deductus, ad beatam illam perueniam ciuitatem: vbi est p.85 dies æternus, & vnus omnium spiritus; vbi est certa securitas, & secura æternitas, & æterna tranquillitas, & tranquilla felicitas, & felix suauitas, & suauis iucunditas: vbi tu cum Patre & Spiritu sancto viuis & regnas per infinita secula seculorum. Amen.

V. MEDITATIONES
PIÆ DE MYSTERIIS
SANCTISSIMÆ
Eucharistiæ.

Rom. 11. 33.

O Altitudo diuitiarum sapienti(a)e & scientiæ Dei, quàm incomprehensibila sunt iudicia eius, & inuestigabiles viæ eius. Pater noster. Aue Maria.

S. Dionys. Arcop. Eccles. Hier. p. 3. c. 3.

O DIVINVM penitus sanctumque mysterium, obducta tibi significantium operimenta signorum dignanter aperiens, nobis palàm atque apertè lucesce, nostrosque p.86 spiritales oculos singulari atque aperto tuo lucis fulgore imple. Pater noster. Aue Maria.

D. Augustinus tract. 25. in Ioannem.

O SACRAMENTVM pietatis, ô signum vnitatis, ô vinculum charitatis. Qui vult viuere, habet vbi viuat, habet vnde viuat, accedat, credat, incorporetur, vt viuificetur. Pater noster. Aue Maria.

D. Chrysost. lib. 3. de Sacerdotio: circa principium.

O MIRACVLVM, ô Dei benignitatem. Qui cum Patre seorsum sedet, in illo ipso temporis articulo (quo Sacerdos sacrificio incumbit) omnium manibus pertractatur, ac ipse tradit volentibus eum excipere atque complecti. Fit autem nullis præstigiis, sed apertis & circumspicientibus circu(m)stantium omnium oculis. Pater noster. Aue Maria.

p.87

D. Ambros. orat. 2. præparat. ad Missam.

O PIA deitas, ô tremenda maiestas; ego miser inter angustias deprehensus, ad te, fontem misericordiæ, recurro, ad te festino fanandus. Salue salutaris victima pro me & omni humano genere in patibulo crucis oblata: Salue nobilis & pretiose sanguis de vulneribus crucifixi Domini mei Iesu Christi profluens & peccata totius mundi abluens. Pater noster. Aue Maria.

D. Thomas in officio Corporis Christi.

O QUAM suauis est, Domine, spiritus tuus, qui vt dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suauissimo de cælo præstito, esurientes reples bonis, fastidiosos diuites dimittens inanes. Pater noster. Aue Maria.

Idem vbi suprà.

O SACRVM conuiuium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis eius: mens p.88 impletur gratiâ, & futuræ gloriæ nobis pignus datur. Pater. Aue.

Idem vbi suprà.

O PRETIOSVM & admira(n)dum conuiuium, salutiferum & omni suauitate repletum. Quid enim hoc conuiuio pretiosius esse potest? in quo non carnes vituloru(m), & hircorum, vt olim in lege, sed nobis Christus sumendus proponitur, verus Deus. Quid hoc Sacramento mirabilius? In ipso namque panis & vinum in Corpus & Sanguinem Christi substantialiter conuertuntur. Ideoque Christus Deus, & homo perfectus sub modici panis specie continetur. Pater. Aue.

Idem vbi suprà.

O SALVTARIS hostia, quæ cæli pandis ostium, bella premunt hostilia, da robur, fer auxilium. Pater. Aue.

Ex hymno ad Vesp. temp. Pasch.

O VERE digna hostia, per qua(m) fracta sunt tartara, redempta plebs captiuata, reddita vitæ præmia. Pater. Aue.

p.89

VI. Orationes

VI. Rhythmus S. Thomæ Aquinatis ad sacram Eucharistiam.

ADORE te deuore late(n)s deitas:
Qu(a)e sub his figuris verè latitas:
Tibi se cor meum totum subiicit,
Quia te co(n)templans totum deficit.
Visus, gustus, tactus in te fallitur,
Sed auditu solo tutè creditur.
Credo, quicquid dixit Dei Filius,
Nihil veritatis hoc verbo verius.
In cruce latebat sola deitas,
Sed hîc latet simul & humanitas:
Ambo tame(n) credens atque co(n)sistens,
Peto quod petiuit latro pænitens.
Plagas, sicut Thomas, no(n) intueor,
Deum tamen meum te confiteor.
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
O memoriale mortis Domini,
Panis verus vitam præsta(n)s homini,
Præ meæ menti de te viuere,
Et te illi semper dulce sapere.
Pie pelicane, Iesu Domine,
Me immu(n)dum mu(n)da tuo sanguine,
Cuius vna stilla saluum facere
Totum mundum posset omni scelere. p.90 Iesu, quem velatum nunc aspicio,
Quando fiet istud, quod iam sitio:
Vt reuelatâ cernens facie,
Visu sim beatus tuæ gloriæ. Amen.

Iubilus S. Bernardi Abbati.

IESV dulcis memoria,
Dans vera cordis gaudia:
Sed super mel & omnia
Eius dulcis præsentia.
Nil canitur suauius,
Nil auditur iucundius.
Nil cogitatur dulcius
Quàm Iesus Dei Filius.
Iesu spes pæntentibus,
Quàm pius es petentibus,
Quàm bonus te quærentibus,
Sed quid inuenientibus?
Iesu dulcedo cordium,
Fons viuus, lumen mentium,
Excedens omne gaudium
Et omne desiderinm [sic: desiderium]
Nec lingua valet dicere,
Nec littera exprimere,
Expertus potest credere,
Quid sit, Iesum diligere.
Iesum quæram in lectulo,
Clauso cordis cubiculo.
Priuatim & in publico
Quæram amore sedulô. p.91 Cum Mariâ diluculo,
Iesum quæ in tumulo,
Clamore cordis querulo,
Mente quæram, non oculo.
Tumbam perfundam fletibus,
Locum replens gemitibus:
Iesu prouoluat pedibus.
Strictis hærens amplexibus.
Iesu, Rex admirabilis,
Et triumphator nobilis,
Dulcedo ineffabilis,
Totus desiderabilis.
Mane nobiscum Domine,
Et nos illustra lumine,
Pulsæ mentis caligine,
Mundum replens dulcedine.
Quando cor nostrum visitas,
Tunc lucet ei veritas,
Mundi vilescit vanitas,
Et intus feruet charitas.
Amor Iesu dulcissimus,
Et verè suauissimus,
Plus millies gratissimus
Quàm dicere sufficimus,
Hoc probat eius passio,
Hoc sanguinis effusio:
Per quam nobis redemptio
Datur, & Dei visio.
Iesum omnes agnoscite,
Amorem eius poscite, p.92 Iesum ardenter quærite,
Quærendo inardescite.
Sic amantem diligite,
Amoris vicem reddite,
In hunc odorem currite,
Et vota votis reddite.
Iesus auctor clementiæ,
Totius spes lætitiæ,
Dulcoris fons & gratiæ,
Veræ cordis delitiæ.
Iesu mi bone, sentiam
Amoris tui copiam:
Da mihi per præsentiam,
Tuam videre gloriam.
Cùm dignè loqui nequeam,
De te tamen ne fileam,
Amor facit, vt audeam,
Cùm de te solùm gaudeam.
Tua, Iesu, dilectio,
Grata mentis refectio,
Replens sine fastidio,
Dans famem desiderio.
Qui te gustant, esuriunt:
Qui bibunt adhuc sitiunt:
Desiderare nesciunt,
Nisi Iesum, quem diligunt.
Quem tuus amor ebriar,
Nouit, quid Iesus sapiat:
Quàm felix est, quem satiat:
Non vltrà est, quod cupiat. p.93 Iesu, decus angelicum,
In aure dulce canticum,
In ore mel mirificum,
In corde nectar cæicum.
Desidero te millies,
Mi Iesu, quando venies?
Me lætum quando facies?
Me de te quando saties?
Amor tuus continuus
Mihi languor assiduus,
Mihi fructus mellifluus,
Est & vitæ perpetuus.
Iesu, summa benignitas,
Mihi cordis iucunditas,
Incomprehensa bonitas
Tua me stringat charitas.
Bonum mihi diligere
Iesum, nil vltrà: quærere,
Mihi prorsus deficere,
Vt illi queam viuere.
O Iesu mi dulcissime,
O spes spirantis animæ,
Te quærunt piæ lachrymæ,
Te clamor mentis intimæ.
Quocunque loco fuero,
Mecum Iesum desidero,
Quàm lætus, cùm inuenero;
Quàm felix, cùm tenuero,
Tunc amplexus, tunc oscula,
Quæ vincunt mellis pocula, p.94 Tunc felix Christi copula,
Sed in his parua morula.
Iam, quod quæsiui, video:
Quod concupiui, teneo:
Amore Iesu langueo,
Et corde totus ardeo.
Iesus cùm sic diligitur,
Hic amor non extinguitur,
Non repescit, non moritur,
Plus crescit & accenditur.
Hic amor ardet iugiter,
Dulcescit mirabiliter,
Sapit delectabiliter,
Delectat & feliciter.
Hic amor missus cælitus,
Hæret mihi medullitus,
Mentem incendit penitus:
Hoc delectatur spiritus.
O beatum incendium,
Et ardens desiderium:
O dulce refrigerium,
Amare Dei Filium.
Iesu, flos matris Virginis,
Amor nostræ duledinis,
Tibi laus, honor numinis,
Regnum beatituinis.
Veni, veni, Rex optime:
Pater immensæ gloriæ,
Affulge menti clarius,
Iam exspectatus sæpiùs. p.95 Iesu, sole serenior,
Et balsamo suauior,
Omni dulcore dulcior,
Cæteris amabilior.
Cuius gustus sic afficit,
Cuius odor sic reficit,
In quo mens mea deficit,
Solus amanti sufficit.
Tu mentis delectatio,
Amoris consummatio,
Tu mea gloratio,
Iesu, mundi salutatio.
Mi dilecte, reuertere,
Confors paternæ dexteræ:
Hostem vicisti prospere:
Iam cæli regno fruere.
Sequar te, quoquò ieris,
Mihi tolli non poteris,
Cùm meum cor abstuleris,
Iesu, laus nostri generis.
Cæli ciues occurrite,
Portas vestras attollite,
Triumphatori dicite,
Aue Iesu, Rex inclite.
Rex virtutum, Rex gloriæ:
Rex insignis victoriæ;
Iesu, largitor veniæ,
Honor cælestis patriæ,
Tu fons misercordiæ,
Tu veræ lumen patriæ, p.96 Pelle nubem tristitiæ,
Dans nobis lucem gloriæ.
Te cæli chorus prædicat,
Et tuas laudes replicat,
Iesus orbem lætificat,
Et nos Deo pacificat.
Iesus in pace imperat.
Quæ omnem sentium superat:
Hanc mea mens desiderat,
Et eê frui properat. Iesus ad Patrem rediit,
Cæleste regnum subiit,
Cor meum à me transiit,
Post Iesum simul abiit.
[*from here to next asterisk has bracket with words (in print) "Hæ catholicè addita sunt."]
Non me relinquit orphanu(m),
Se dat in cibum solidum,
Eumdem fumo Dominum,
Qui thronu(m) scandit cælicum.
O maximum miraculum;
Excedens captum hominum;
Quis, præter brutu(m) stupidum,
Hoc certum, facit dubium?
Quod lingua nescit dicere.
Id mens exoptet sapere,
Quod visus nequit cernere,
Id iubet fides credere.*
Te prosequamur laudibus,
Christe, votis & precibus,
Vt nos dones cælestibus,
Tecum perfrui sedibus. Amen.

p.97

Eiusdem S. Patris Bernardi rhythmica oratio, ad Dominum Iesum Christum, eiusq(ue) matrem intemeratam Virginem.

SVMME summi tu Patris vnice,
Mundi faber & tector fabricæ,
Pietatis respectu deicæ,
Peccatores afflictos respice Pie pater.
Summa summi tu mater Filij;
Clauem nostri tenens auxilij,
Foue tui lacte consilij,
Peregrinos huius exilij Pia mater.
Consolemus, ô bone Domine,
Respiramus in tuo nomine,
Qui pro mundi tollendo crimine,
Dignatus es nasci de Virgine Matris pater.
Consolemus, ô bona Domina,
Sitientes tua solamina,
De quâ solâ felici feminâ
Præd cantur hæc duo nomina Virgo, Mater.
O figura Patris substantiæ,
Tu es splendor paternæ gloriæ,
Tu es verum lumen iustitiæ,
De quâ manat totius gratiæ Plenitudo. p.98 O Regina regni Dauidici,
Tu es virga floris Dominici,
Tu es arca panis Angelici,
De qua nostra meretur refici Solitudo.
Virtus Patris, & Sapientia
Suauiter dispone omnia,
Tu & Pater vna substantia;
Æquus honor, eadem gloria Est vtrique.
Stella maris, Regina seculi,
Tu es mater illius paruuli,
Quem adorant fideles populi,
Semper omnes, & semper singuli, Et vbique.
O sanctorum sancte mirabilis,
Toti mundo desiderabilis,
Homo potens & Deus humilis,
Non est tibi, nec eris similis, Deus meus.
O sanctarum sancta dulcissima,
Sola tanto partu dignissimia,
Vt de tuâ carne undissimâ
Nasceretur maiestas maxima, Homo Deus.
Iesu Christu, fons indeficiens,
Fons humana corda reficiens,
Te suspiro, te solum sitiens,
Solus mihi sufficiens, Fili Dei. p.99 Mater Christi, decus virgineum,
Thronum sedes super æthereum,
Nomen tuum sapore meileum
Liquefacit affectum ferreum
Cordis mei.
Summu(m) bonu(m), plenu(m) dulcedine,
Verum lumen de vero lumine,
Solo cuius audito nomine
Satiatur mirâ pinguedine Cor iustorum.
Summi boni reclinarorium
Dulcis vini dulce cellarium,
Quod edulcans dulcedo dulcium
Præelegit tibi in proprium, Rex cælorum,
Patrum pater, præcelse cæteris,
Reparator humanis generis,
O qui carnem pro nobis miseris
Mulieris de carne pauperis Assumpsisti.
Matrum mater, & virgo virginu(m),
Apotheca salutis hominum,
O quæ munda(e) de carne Dominum
Sine carnis misturâ feminum Concepisti.
Audi, precor, ô qui das gratiam,
Peccatoribus huius miseriam,
Et per tuam misercordiam,
Peccatorum meorum veniam Mihi dona. p.100 Audi precor, ô plenâ gratiâ,
Peccatoris huius suspiria:
Et pro tuâ misericordiâ,
Deo meo me reconcilia, Mater bona.
Tibi pater fac beneplacitum
Peccatoris istius gemitum;
Solue mei reatus debitum,
Quia malum prætendo meritum; Et prætendi.
Tibi, mater, fac acceptabilem
Peccatoris hanc vocem nebilem,
Redde mihi Deum placabilem,
Ne se præstet inexorabilem, Quem offendi.
O intactæ Fili puerperæ,
Audi planctus animæ miseræ,
Quæ peccati iacet in puluere
Vt iumentum se computrescere Lamentatur.
O intacta Virgo puerpera,
Ad te clamat mens mea misera;
Quæ nefanda semper ad scelera
Ab ætate nunc vsque tenerâ Effrænatur.
Pie pater errantem corrige,
Piam manum labenti porrige,
Iam de luto me fæis erige,
Et in viam tuorum dirige Mandatorium. p.101 Pia mater errantem visita;
Pio corde de me recogita.
Coram Iesu benigno clamita,
Vt meorum remittat debita Peccatorum.
Esto nobis pater propitius,
Quorum frater es atque socius,
Te laudamus, te benedicimus,
Adoramus atque diligimus, Mente totâ.
Esto nobis mater propitia,
Quorum sorores atque socia;
In tuarum laudum præconia
Corda nostra fac voluntaria;
Atque deuota.
Benedicte creator omnium,
Benedic mentes fidelium
Nomen tuum benedicentium,
Mortis tuæ per beneficium,
Quos saluasti
Benedicta in mulieribus,
Benedic re benedicentibus,
Benedictus tuis vberibus
Qui dat escam esurientibus,
Hunc lactasti
Laus & honor fit Dei Filio,
Salus, virtus, & benedictio:
Benedicta fit incarnatio,
Mors illius & resurrectio
In æternum. p.102 Benedictus sit pater luminum;
Benedicta sit virgo virginum:
Benedicat cor meum Dominum,
Sitiatque fontem dulcedinum
Sempiteternum. Amen.

Modus audiendi Missam, & ministrandi & respondendi Sacerdoti celebranti eam.

ORATIO ANTE MISSAM.

CLEMENTISSIME pater misericordiarum, & Deus totius consolationis, qui non semel tantum Filium tuum vnigenitum in cruce nostræ reparationi impendisti, sed eius oblationem, tibi acceptissimam, in Ecclesiâ tuâ, quotidie renouari, ad eius fructum in nobis renouandum, voluisti: tribue nobis, quæsumus, tam admirando huic, & tam salutari tuæ pietatis mysterio sic attentè, reuerenter, & amanter interesse, vt eius participatione(m) quam efficacissimè consequi valeamus. Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuu(m), qui tecum viuit & regnat in vnitatate Spiritus sancti Deus per omnia secula seculorum. Amen.

p.103

SACERDOS.
INTROIBO ad altare Dei.

MINISTER.
Ad Deum, qui lætificat iuuentutem meam.

S. Iudica me Deus, & discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo & doloso erue me.

M. Quia tu es Deus fortitudo mea: quare me repulisti? Et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus.

S. Emitte lucem tua(m) & veritatem tuam: ipsa me deduxerunt & adduxerunt in montem sanctum tuum, & in tabernacula tua.

M. Et introibo ad altare Dei: ad Deum, qui lætificat iuuentutem meam.

S. Co(n)fitebor tibi in citharâ Deus, Deus meus: quare tristis es anima mea, & quare conturbas me?

M. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, & Deus meus.

S. Gloria Patri & Filio, & Spiritui sancto.

M. Sicut erat in principio, & nunc & semper: & in seculo seculorum, Amen.

p.104

S. Introibo ad altare Dei.

M. Ad Deum, qui lætificat iuuentutem meam.

S. Adiutorium nostrum in nomine Domini.

M. Qui fecit cælum & terram.

S. Co(n)fiteor Deo omnipote(n)ti, &c.;

M. Misereatur tui omnipote(n)s De9 [sic: Deus], & dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam æternam.

S. Amen.

M. Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper virgini, beato Michaëli Archangelo, beato Ioanni Baptistæ, sanctus Apostolis Petro & Paulo omnibus sanctis, & tibi pater, quia peccaui nimis, cogitatione, verbo, & opere: meâ culpâ, meâ culpâ, meâ maximâ culpâ, ideo precor beatam Mariam semper virginem, beatum Michaëlem Archa(n)gelum, beatum Ioanne(m) Baptistam, sanctos Apostolos Petru(m) & Paulu(m), omnes sanctos, & te pater, orare pro me ad Dominu(m) Deum nostru(m).

S. Miserearur vestri omnipotens Deus, &c.;

M. Amen.

S. Indulge(n)tiam, absolutione(m), &c.;

M. Amen.

p.105

S. Deus tu conuersus viuificabis nos.

M. Et plebs tua lætabitur in te.

S. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.

M. Et salutare tuum da nobis.

S. D(omi)ne, exaudi orationem meam.

M. Et clamor meus ad te veniat.

S. Dominus vobiscum.

M. Et cum spiritu tuo.

S. Kyrie eleison.

M. Kyrie eleison.

S. Kyrie eleison.

M. Christe eleison.

S. Christe eleison.

M. Christe eleison.

S. Kyrie eleison.

M. Kyrie eleison.

S. Kyrie eleison.

Hymnus Angelicus.

GLORIA in excelsis Deo. Et in terrâ pax hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magna gloriam tuam. Domine Deus, Rex cælestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili vnigenite Iesu Christe. D(omi)ne Deus, p.106 Agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus altissimus Iesu Christe. Cum sancto Spiritu, in gloriâ Dei Patris. Amen.

S. Dominus vobiscum.

M. Et cum spiritu tuo.

S. Per omnia secula seculorum.

M. Amen.

S. Dominus vobiscum.

M. Et cum spiritu tuo.

S. Sequentia sancti Eua(n)gelij, &c.;

M. Gloria tibi Domine.

Minister lecto Euangelio dicit.

Laus tibi Christe.

CREDO in vnum Deum. Patrem omnipotentem, factorem cæli & terræ, visibilium omnium & inuisibilium. Et in vnum Dominum Iesum Christum, Filium Dei vnigenitum. Et ex Patre natum ante omnia secula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem p.107 omnia facta sunt. Qui propter nos homines, & propter nostram salutem descendit de cælis. Et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine: ET HOMO FACTUS EST. Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato, passus & sepultus est. Et resurrexit tertiâ die, secu(n)dùm scripturas: & ascendit in cælum: sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloriâ iudicare viuos & mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum & viuificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre & Filio simul adoratur & conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. Et vnam sanctam Catholicam & Apostolicam Ecclesiam. Confiteor vnum baptisma remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuoru(m). Et vitam venturi seculi.

Amen.

S. Dominus vobiscum.

M. Et cum spritu tuo.

S. Orate fratres, &c.;

M. Suscipiat Dominus hoc sacrificium de manibus tuis, ad laudem & gloriam nominis fui, ad vtilitatem p.108 quoque nostram, totiusque Ecclesiæ suæ sanctæ.

S. Per omnia secula seculorum.

M. Amen.

S. Dominus vobiscum.

M. Et cum spiritu tuo.

S. Sursum corda.

M. Habemus ab Dominum.

S. Gratias agamus Domino Deo nostro.

M. Dignum & iustum est.

Ad sacrosanctum Eucharistiæ Sacramentum.

ORATIO.

AVE verum corpus natum de Mariâ Virgine, verè passum, immolatum in cruce pro homines cuius latus perforatum vnda fluxit sanguine. Esto nobis prægustarum in mortis examine. O dulcis, O pie, O Iesu fili Mariæ, miserere mei. Amen.

ECCE panis Angelorum, factus cibus viatorum: verè panis filiorum, non mittendus canibus. In figuris præsignatur, cùm Isaac immolatur, agnus paschæ deputatur: datur manna patribus. Bone pastor, p.109 panis vere, Iesu nostri miserere: tu nos pasce, nos tuere: tu nos bona fac videre in terra viuentium. Tu qui cuncta scis & vales: qui nos pascis hîc mortales: tuos ibi commensales, cohæredes & sodales fac sanctorum ciuium. Amen.

Tu Rex gloriæ Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti Virginis vterum.
Tu deuicto mortis aculeo: aperuisti credentibus regna cælorum.
Tu ad dextram Dei sedes: in gloriâ patris.
Index crederis esse venturus.
Te ergo quæsumus, famulis tuis subueni, quos pretioso sanguine redemisti.
Te ergo quæsumus, famulis tuis subueni, quos pretioso sanguine redemisti.

S. Per omnia secula seculorum.

M. Amen.

S. Et ne nos inducas in tentatione(m).

M. Sed libera nos à malo. p.110 S. Per omnia secula seculorum.

M. Amen.

S. Pax Domini sit semper vobiscum.

M. Et cum spiritu tuo.

S Dominus vobiscum.

M Et cum spiritu tuo.

S. Per omnia secula seculorum.

M. Amen.

S. Ite, Missa est, vel, Benedicamus Domino.

M. Deo gratias. Vel Sacerdos in Missis pro defunctis dicet: Requiescant in pace.

M. Amen.

Minister finito Euangelio sancti Ioannis, vel alio, tempori conueniente, semper dicet clarâ voce: Laus tibi Christe.

p.111

VII. CONFESSIONIS PRIVATÆ FORMVLA, Quæ B. Bernardo ascribitur.

IN vnione acerbissimi doloris tui, qui causam doloris mei assumpsisti, & emendationem pro peccatis meis suscepisti, Domine Iesu Christe, cum vniuersitate dolentium, verè pænitentium, & te in veritate quærentium, confiteor tibi omnia peccata mea, mala commissa, & bona omissa, vel non purè aut negligenter facta: sicut tu meliùs illa nosti in numero, pondere & mensurâ: Et dies perditos vitæmeæ, in quibus te offendi & laudem tuam minui, & à te summo bono cecidi, & proximum in casum traxi. Suscipe ergo, Domine, de meâ miserâ vitâ residuum annorum meorum: pro his verò, quos malè viuendo perdidi, quibus perditè vixi, cor contritum & humiliatum, Deus non despicias. Dies mei declinauerunt & perierunt sine fructu.Impossibile est, vt eos reuocem: sed placeat tibi, p.112 vt recogitem illos in amaritudine animæ meæ. Domine, abyssus miseriæ meæ abyssum inuocat altissimæ misericordiæ tuæ. Ne contineas in irâ miserationes tuas, & fontem inexhaustum misericordiæ tuæ circa me exsiccari ne permittas propter vitia & peccata mea, qui misereris omnium, & nihil odisti eorum quæ fecisti, dissimulans peccata hominum propter pænite(n)tiam. Tuum est, Domine, remittere peccata: miserere mei; dum tempus est emendationis: da mereri gloriam benedictionis: ne in die consummationis, me feriat verbum maledictionis. Fac me quæso, Domine, assueta mala relinquere, & quæ tibi placent, peragere: & studium quod huc vsque in peccatis exercui, te adiuuante, deinceps in tuâ voluntate da vt exercea(m): vt vbi abu(n)dauit delictum, tua gratia redabu(n)det. Rogo te propter temetipsum, & per amorem piissimæ matris tuæ gloriosæ Virginis Mariæ, & per intercessionem omnium sanctorum tuorum atque electarum tuaru(m), ignosce omnibus peccatis, negligentiis, & ignorantiis meis, & ne perdas me cum omnibus p.113 iniquitatibus meis, neque in finem iratus referues mala mea. Recordare Domine Iesu, quia tuum no(n) est, perdere quidquam eorum, quæ pater tuus dedit tibi: quin tibi proprium est, misereri semper & parcere, neminem perdere, sed saluare. Nam pater tuus misit te in mundu(m), non vt iudices mundum, sed vt vita(m) habeamus per te, vt sis propitiatio nostra, & aduocatus noster, non contra nos. Quod enim nos debuimus, tu soluisti: & quod peccauimus, tu luisti: quod nos negleximus, tu supplesti. Proficiat ergo nunc, Domine, & in extremis meis plenaria, imò superflua satisfactio amarissima mors tua, & pretium in(a)estimabile fusi sa(n)guinis tui, quod tibi quotidie offertur in Ecclesiâ, pro salute fidelium seruorum tuorum: in quâ es tu ipse sacerdo & sacrificium: ille qui offert pariter & cui offertur, & hoc ipsum quod offertur, ad promerendam in præsenti gratiam, quam non mereor: ad obtinendam in futuro requiem & gloriam, quam tua amarissima mors impetrauit. Imperfectu(m) meu(m); Domine Iesu, oculi tui viderunt, p.114 sed tu pie, misericors, prestabilis super malitiâ, ne, quæso, impures mihi ad æternu(m) suppliciu(m), qui omnia ad summu(m) & perfectum bonu(m) optimè, perfectissimè & sapientissimè pr(a)eordinasti: & ne permittas me deleri de libro vitæ: sed offer mihi portionem, quæ me contingit, in subsidium tuæ videlicet speciosæ passionis, pro quâ voluisti homine(m) habere tibi cohæredem in terrâ viuentium. Te igitur, Domine, moueat & inclinet ad misericordiam humaniæ fragilitatis co(n)sideratio, qui nosti, quæ, fit hominis substania: & quòd non vanè constituisti hominem super terram: & conserua me, opus tuæ pietatis, ne incassum circa ipsum laboraueris, néve infructuosa sit in me immaculari cruoris tui effusio. Tu qui es purificationem faciens peccatorum, præsta, vt emundatis per te peccatorum sordibus, illustrataque mentis acie, cognoscam te, teque agnoscens in directione iugiter ad te tendam, vt felici ta(n)dem exitu ad te merear peruenire Iesu Christe Deus meus & Dominus meus. Qui cum Patre & Spiritu sancto viuis & regnas, &c.;

p.115

Oratio præparatoria ad confessionem sacramentalem.

MS note in left margin: ConfessioCONDITOR cæli & terræ, Rex regum, & Dominus dominantium, qui me de nihilo fecisi ad imaginem & similitudinem tuam, & me proprio tuo sanguine redemisti, quem ego peccator non sum dignus nominare, nec inuocare, nec corde cogitare. Te suppliciter deprecor, & humiliter exoro, vt clementer respicias me seruum auum nequam: & miserere mei, qui misertus fuisti mulieri Cananeæ, & Mariæ Magdalenæ: qui pepercisti Publicano, & latroni in cruce pendenti. Tibi co(n)fiteor, pater piissime, peccata mea, quæsi volo abscondere, non possum tibi Domine. Parce mihi, que(m) ego nuper offendi cogita(n)do, loquendo, operando & in omnibus modis in quibus ego fragilis homo & peccator peccare potui, meâ culpâ, meâ culpâ, meâ maximâ culpâ,. Ideo, Domine, precor tuam cleme(n)tiam, qui de cælo pro meâ salute descendisti, qui Dauid à peccati lapsu erexisti, parce mihi Domine, parce mihi Christe, qui Petro te neganti p.116 pepercisti. Tu es Creator meus & Redemptor meus, Dominus meus & Saluator meus. Rex meus, & Deus me9[sic: meus]. Tu es spes mea & fiducia mea, gubernatio mea, & auxiliatio mea, consolatio mea, & fortitudo mea, defensio mea & liberatio mea, vita mea, salus mea, & resurrectio mea; lumen meum & desiderium meum, adiutorium meum & patrocinium meum. Te deprecor & rogo, adiuua me & saluus ero: guberna me, & defende me: conforta me, & consolare me, confirma me & lætifica me:illumina me & visita me. Suscita me mortuum, quia factura & opus tuum sum. Domine, ne despicias me, quia famulus & seruus tuus sum, quamuis malus, quamuis indignus & peccator, sed qualiscumque sim, siue bonus, siue malus, semper tuus sum. Ad quem ego fugiam nisi ad te vadam? Si tu me eiicis, quis me recipiet? Si tu me despicis, quis me aspiciet? Recognosce me ergo indignum ad te refugientem; quamuis sim vilis & immundus: quia si vilis & immundus sum, potes me mundare; si cæcus sum, potes me illuminare; si infirmus p.117 sum, potes me sanare; si mortuus & sepultus sum, potes me resuscitare: quia maior est misericordia tua, quam iniquitas mea: maior est pietas tua, quàm impietas mea: plus potes dimittere, quàm ego committere, & plus parcere, quàm ego peccator peccare. Non ergo despicias Domine, neque atte(n)das multitudinem iniquitatum meatu(m): sed secundùm multitudinem miserationum tuarum miserere mei, & propitius esto mihi maximo peccatori. Dic animæ meæ, salus tua ego sum: qui dixisti: nolo mortem peccatoris, sed magis vt convertatur & viuat. Conuerte me Domine ad te, & noli irasci contra me. Deprecor te, clementissime pater, propter misericordiam tuam supplico & exoro, vt perducas me ad bonum finem & ad veram pænitentiam, puram confessionem, & dignam satisfactionem omnium peccatorum meorum. Amen.

Oratio ante confessionem sacramentalem.

SUSCIPE confessionem meam piissime ac clementissime Domine p.118 Iesu Christe, vnica spes salutis animæ meæ, & da mihi, obsecro, co(m)ttitione(m) cordis, & lachrymas oculis meis, vt deflea(m) diebus ac noctibus negligentias meas cum humilitate & puritat cordis. Appropinquet oratio mea in conspectu(m) tuo Domine. Si iratus fueris contra me, quem adiutorem quæram? Quis miserebitur iniquitatibus meis? Memento mei, Domine, qui Cananæam & Publicanum vocasti ad pænitentia(m), & Petrum lachrymantem suscepisti. Domine Deus meus, suscipe preces meas. Saluator mundi, qui te crucis morti dedisti, vt peccatores saluos faceres, respice me miserum peccatorem, inuocantem nomen tuum & noli sic attendere malum meum, vt obliuiscaris bonu(m) tuum. Et si commisi, vnde me saluare soles. Parce ergo mihi, qui es Saluator meus: & miserere pecca?rici animæ meæ. Solue vincula eius, sana vulnera. Domine Iesu te desidero, te quæro, te volo, ostende mihi faciem tuam, & saluus ero. Emitte igitur piissime Domine, meritis purissimæ & immaculat(a)e semper p.119 Virginis genitricis tuæ Mariæ, & sanctorum tuorum, lucem tuam, & veritatem tua(m) in animam meam, quæ omnes defectas meos in veritate mihi ostendat, quos confiter1 [sic] me oportet, atque iuuet & doceat ipsos plenè & contrito corde explicare. Qui viuis & regnas, &c.;

Oratio post confessionem.

SIT tibi, Domine, obsecro, meritis beatæ semper Virginis genitricis tuæ Mariæ, & omnium sanctorum, grata & accepta ista confessio mea: & quicquid defuit mihi nunc & alias de sufficientia contritionis, de puritate & integritate confessionis, suppleat pietas & misericordia; tua, & secundu(m) illam digneris me habere pleniùs & perfectius absolutum in cælo. Qui viuis & regnas, &c.;

Oratio ante sanctam communionem

AD mensam dulcissimi conuiuij tui, pie Domine Iesu Christe, ego peccator de propriis meritis nihil præsumens, sed de tuâ confidens p.120 misercordiâ & bonitate, accedere vercor & contremisco. Nam cor & corpus habeo multis criminib9 [sic: criminibus] maculatum, mentem & linguam non cautè custoditam. Ergo, ô pia deitas, ô tremenda maiestas, ego miser inter angustias deprehensus, ad te, fontem misericordiæ, recurro: ad te festino sanandus: sub tuam protectionem fugio: & quem iudicem sustinere nequeo, Saluatorem habere suspiro. Tibi, D(omi)ne, plagas meas ostendo, tibi verecundiam meam derego. Scio peccata mea multa & magna, pro quibus timeo. Spero misericordias tuas, quarum non est numerus. Respice in me oculis misericordiæ tuæ, Domine Iesu Christe, Rex æterne Deus & homo crucifixus propter hominem. Exaudi me sperantem in te: miserere mei pleni miseriis & peccatis, tu qui fontem miserationis nunquam manare cessabis. Salue salutatis victima, [supplied by ms hand: p]ro me & omni humano genere in patibulo crueis oblata. Salue nobilis & pretiose sanguis, de vulneribus crucifixi Domini mei Iesu Christi profluens, & peccata totius mundi abluens. Recordare, p.121 Domine, creaturæ tuæ, quam tuo sanguine redemisti: pænitet me peccasse: cupio emendare quod feci. Aufer ergo à me, clementissime pater, omnes iniquitates & peccata mea, vt purificatus mente & corpore, dignè degustare merear sancta sanctorum: & concede, vt sancta prælibatio Corporis & Sanguinis tui, quam ego indignus sumere intendo, sit peccatorum meorum remissio, sit delictorum perfecta purgatio, bonorumque sensuum regeneratio, operumque tibi placentium salubris effiacia animæ quoque & corporis, contra inimicorum meorum insidias firmissima tuitio. Amen.

Alia oratio S. Thomæ Aquinatis ante communionem.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, ecce accedo ad Sacramentum vnigeniti Filij tui. Domini nostri Iesu Christi: accedo ta(n)quam infirmus ad medicum vitæ, immu(n)dus ad fontem misericordiæ, cæcus ad lumen claritatis æternæ, pauper & egenus ad Dominu(m) cæli & terræ. p.122 Rogo ergo immensæ largitatis tuæ abundantiam, quatenus meam curare digneris infirmitatem, lauare fditatem, illuminare cæcitatem, ditare paupertatem, vestire nuditatem, vt te panem Angelorum, Regem Regum, Dominum dominantium tantâ suscipiam reuerentiâ & humiltate, tantâ contritione & deuotione, tantâ puritate & fide, tali proposito & intentione, sicut expedit saluti animæ meæ. Da mihi, quæso, Dominici Corporis & Sanguinis non solùm suscipere sacramentum, sed etiam rem & virtutem sacramenti. O mitissime Deus, da mihi corpus vnigeniti Filij tui, Domini nostri Iesu Christi, quod traxit de Virgine Mariâ, sic suscipere: vt corpori suo mystico merear incorporari, & inter eius membra connumerari. O amantissime Pater, concede mihi dilectum Filium tuum, quem nunc velatum in viâ suscipere propono, reuelatâ tandem facie perpetuò contemplari. Qui tecum viuit & regnat in vnitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

Oratio S. Thomæ Aquinatis post communionem.

GRATIAS tibi ago, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui me peccatorem, indignum famulum tuum, nullis meis meritis, sed solâ dignatione misericordiæ tuæ satiare dignatus es pretioso Corpore & Sanguine Filij tui, Domini nostri Iesu Christi. Et deprecor, vt hæc sancta communio no(n) sit mihi reatus ad pnam, sed intercessio salutaris ad veniam. Sit mihi armatura fidei, & scurum bonæ voluntatis. Sit vitiotu(m) meorum euacuatio, concupiscentiæ & libidinis exterminatio, charitatis & patientiæ, humilitatis & obedientiæ augmentatio: contra insidias inimicorum omniu(m), tam visibilium, quàm inuisibilium firma defensio: motuum meoru(m) tam carnalium, quàm spiritualium perfecta quietatio; in te vno ac vero Deo firma adhæsio, atque mei finis felix consummatio. Et precor te, vt ad illud ineffabile conuiuium me peccatorem perducere digneris: vbi tu cu(m) Filio tuo & Spiritu sancto, sanctis tuis & lux p.124 vera, satietas plena, gaudium sempiternum, iucunditas consummata, & felicitas perfecta. Per Christum Dominum nostrum.

Alia oratio S. Bonauentura post communionem.

TRANSFICE, dulcissime Domine Iesu, medullas & viscera animæ meæ suauissimo & saluberrimo amoris tui vulnere, verà serenaque & Apostolicâ sanctissimâ charitate, vt langueat & liquefiat anima mea solo semper amore, & desiderio tui; te concupiscat & deficiat in atria tua, cupiat dissolui & esse tecum. a, vt anima mea te esuriat panem Angeloru(m), refectionem animarum sanctarum, panem nostrum quotidianum, supersubstantialem, habentem omnem dulcedinem & saporem, & omne delectamentum suauitatis. Te, in quem desiderant Angeli pospicere [sic], semper esuriat, & comedat cor meum, & dulcedine & suauitate saporis tui repleantur viscera animæ meæ: teque semper sitiat fontem vitæ, fontem sapientiæ & scientiæ, fontem æterni luminis, torrentem voluptatis, p.125 vbertatem domus Dei, te semper ambiat, te quærat, te inueniat, ad te tendat, ad te perueniat, te meditetur, te loquatur, & omnia operetur in laudem & gloriam nominis tui, cu(m) humilitate & discretione, cum dilectione & amore & delectatione, cum facilitate & affectu, cu(m) perseuerantiâ vsq(ue) in fine(m): & tu sis solus semper spes mea, tota fiducia mea, diuitiæ meæ, delectatio mea, iucunditas mea, gaudium meum, quies & tranquillitas mea, pax mea, suauitas mea, odor meus, dulcedo mea, cibus meus, refectio mea, refugium meu(m), auxilium meum), sapientia mea, portio mea, possessio mea, thesaurus meus, in quo fixa & immobiliter semper sit radicata mens mea, & cor meum. Amen.

Alia oratio post communionem.

IN effabilem misercordiam tuam, Domine Iesu Christe, humiliter exoro, vt hoc sacramentum Corporis & Sanguinis tui, quod indignus suscepi, sit mihi purgatio scelerum, sit fortitudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum, sit impetratio veniæ, sit stabilimentum p.126 gratiæ, sit medicina vitæ, sit memoria tuæ passionis, sit contra debilitatem fome(n)tum, sit viaticum meæ peregrinationis. Euntem me conducat, errantem me reducat, reuerentem me suscipiat, titubantem me teneat, cadentem me erigat, & perseuerantem me in gloriam introducat. O altissime Deus, beatissima præsentia Corporis & Sanguinis tui sic immutet palatum cordis mei, vt præter te nullam vnquam sentiat dulcedinem, nullam amet pulchritudinem, nullum quærat illicitum amorem, nullam desideret consolationem, nullam admittat vnquam delectationem, nullum curet honorem, nullam timeat crudelitatem. Qui viuas & regnas cum Deo Patre in vnitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

Oratio Dom. Gulielmi Cardinalis Alani. Habetur in fine lib.2. de sacrificio Missæ.

CONSERVA æternum, optime maxime Christe, co(n)tra impios & irreligiosos hoc summum p.127 mortalium, te colentium, Bonum; vt per illud adiuuetur ac pacificetur Ecclesia, atque in vnum sanctè semper coalescant fideles, & vnus panis, vnum corpus multi fimus, qui de vno hoc cælesti pane participamus. Inseramur in vitalem carnem tuam inseparabiliter, vt ex illâ viuamus, ac resurgamus ad immortalitem: vt sicut tu viuis in Patre, & propter Patrem: sic tuam sanctissimam substantiam manducantes viuamus propter te. Honorem sacrificij & æterni Sacerdotij tui tuere in terrâ: nihil proficiat inimicus contra hoc salutare Dei nostri, nihil altare hæreticorum, contra te superbè erectu(m), nihil contra Sanguinem noui testame(n)ti tui calix dæmonioru(m), nihil pollutus panis seismaticoru(m), nihi profana & diaria aduersarioru(m) communio. Sensus tuoru(m) in obsequium tanti Sacrame(n)ti captiua: rationem repugnantem cohibe, sapentiam philosophica(m) retunde: rebelles cogitationes repelle: vasa Sacerdotum & omnium pueroru(m) tibi seruientium, sanctifica, vt ita totus redemptus populus dilectis altaribus tuis castè semper adhæreat, vt p.128 hîc in conspectu tuo, manducent & adorent diuites plebis, pauperes comedant & faturentur ac omnes fide & simplicitate, quâ decet, tuæ Maiestati nunc in Sacrame(n)to, & postea æternùm in cælum acclamemus: Benedictus qui venit in nomine Domini, Osanna in excelsis. Ame(n).

Psalmus, Hymnus & Orationes pro bono fine.

In nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti. Amen.
Benedicta sit sancta & indiuidua Trinitas nunc & semper, & per infinita secula seculorum. Amen.
Pater noster, &c.;
Aue Maria, gratiâ plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus, & benedictus fructus ventris tui Iesus, Sancta Maria mater Dei, ora pro nobis peccatoribus nunc & in hora mortis nostræ. Amen.

PSALMVS. EX PSALMO 6. DOMINE, ne in furore tuo arguas me, neq(ue) in itâ tuâ corripias me. p.129 4. Miserere mei, & exaudi orationem meam.

22. Et misericordia tua subsequetur me, omnibus diebus vitæ meæ.
Vt inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.

24. Delicta iuuentutis meæ, & ignorantias meas ne memineris.
Custodi animam meam, & erue me: non erubescam, quoniam speraui in te.

6. Conuertere, Domine, & eripe animam meam: saluum me fac propter misericordiam tuam.

12. Illumina oculos meos, ne vnquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus, præualui aduersus eum.

7. Domine Deus meus in re speraui, saluu(m) me fax ex omnibus persequentibus me & libera me.
Ne quando rapiat, vt leo, anima(m) meam, dum non est qui redimat, neque qui saluum faciat.

25. Ne perdas cum impliis, Deus, animam meam, & cum vitis sanguinum vitam meam.

27. Ne simul tradas me cum peccatoribus, & cum operantibus p.130 iniquitatem ne perdas me.

29. Quæ vtilitas in sa(n)guine meo, dum descendo in corruptionem?
Nunquid co(n)fitebitur tibi puluis, aut annunciabit veritatem tuam?

6. Quoniam non est in morte, qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?

70. Ne proiicias me in tempore senectutis: cu(m) defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
Et vsque in senectam & senium, Deus, ne derelinquas me.

85. Fac mecum signum in bonum, vt videant, qui oderunt te, & confundantur, quoniam tu, Domine, adiuuisti me, & consolatus es me.

140. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum, quia ad te Domine Domine, oculi mei, in te speraui, non auferas animam meam.
Custodi me à laqueo, quem statuerunt mihi, & à scandalis operantium iniquitatem.

115. Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, & nomen Domini inuocabo.

141. Periit fuga à mei & no(n) est, qui requirat animam meam. p.131 Clamaui ad te Domine, tu es spes mea, porrio mea in terra viue(n)tium.

26. Vnam petij à Domino, hanc requiram, vt inhabite in domo Domini, omnibus diebus vitæ meæ.
Vt videam voluntatem Domini, & visitem templum eius.

38. Locutus sum in linguâ meâ, notu(m) fac mihi, Domine, fine(m) meum.
Et numerum dierum meorum, quis est, vt sciam quid desit mihi.
Ecce mensurabiles posuisti dies meos, & substantia mea tanquam nihilum ante te.

40. Inimici mei dixerunt mala mihi, quando morietur, & peribit nomen eius?

38. Ne fileas, quoniam aduena ego sum apud te, & peregrinus, sicut omnes patres mei.
Remitte mihi, vt refrigerer priusquam abeam, & ampliùs non ero.

138. Proba me Deus, & scito cor meum, interroga me & cognosce semitas meas.
Et vide, si via iniquitatis in me est, & deduc me in viâ æternâ.

114. O Domine, libera animam meam; misericors Dominus & iustus, & Deus noster miseretur. p.132 17. O Domine saluum me fac, ô Domine bene prosperare, benedictus, qui venit in nomine Domini.

26. Credo videre bona Domini in terra viuentium.

18. Domine adiutor meus, & Redemptor meus.

30. In manus tuas commendo spiritum meum; redemisti me Domine Deus veritatis.

Gloria Patri & Filio, &c.;

HYMNVS.

MEMENTO, salutis auctor,
Quòd nostri quonda(m) corporis
Ex illibatâ Virgine Nascendo, formam sumpseris,
Maria, mater gratiæ,
Mater misericordiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et horâ mortis suscipe.
Gloria tibi Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre & sancto Spiritu,
In sempiterna secula. Amen.

Propitius esto: Parce nobis Domine.
Propitius esto: Exaudi nos D(omi)ne. p.133 Ab omni malo, Libera nos Domini.
Ab omni peccato, Libera nos Domini.
Ab ira tua, Libera nos Domini.
A subitanea, & improvisa morte, Libera nos Domini.
A subitanea, & improvisa morte, Libera nos Domini.
A subitanea, & improvisa morte, Libera nos Domini.
Ab insidiis diaboli, Libera nos Domini.
Ab ira & odio & omni mala voluntate, Libera nos Domini.
A spiritu fornictionis, Libera nos Domini.
A fulgure & tempestates, Libera nos Domini.
A morte perpetua, Libera nos Domini.
A morte perpetua, Libera nos Domini.
A morte perpetua, Libera nos Domini.
In die iudicij, Libera nos Domini.
In die iudicij, Libera nos Domini.
In die iudicij, Libera nos Domini.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Parce nobis Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Exaudi nos Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Miserere nobis.
Christe audi nos.
Christe exaudi nos.
Kyrie eleison, Christe eleison.
Kyrie eleison, Pater noster. p.134 [V]. Et ne nos inducamus in tentatione(m).
[R]. Sed libera nos à malo.
[V]. Pretiosa in conspectu Domini.
[R]. Mors sanctorum eius.
[V]. Moriatur anima mea morte iustorum.
[R]. Et fiant nouissima mea horum similia. Num. 23. 10.
[V]. Moriatur anima mea morte iustorum.
[R]. Et fiant nouissima mea horum similia.
[V]. Moriatur anima mea morte iustorum.
[R]. Et fiant nouissima mea horum similia.
[V]. Dominus det nobis suam pacem.
[R]. Et vitam æternam.
[V]. Ora pro nobis sancta Dei genetrix.
[R]. Vt digni efficiamur promissionibus Christi.
[V]. D(omi)ne exaudi orationem meam.
[R]. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus.

PROTECTOR in te sperantiu(m), Deus, sine quo nihil est validum, nihil sanctum: multiplica super nos p.135 misericordiam tuam, vt re rectore, te duce, sic transeamus per bona te(m)poralia, vt non amittamus æterna. Per Dominum nostru(m) Iesum Christum Filium tuum, qui tecum viuit & regnat in vnitate Spiritus sancti Deus, per omni secula seculorum. Amen.

Oremus.

CONCEDE, nos famulos tuos, quæsimus Domine Deus, perpetua mentis & corporis sanitate gaudere, & gloriosa beatæ Mariæ semper virginis intercessione, à præsenti liberari tristitia, & æterna perfrui lætitia.

DEUS, qui mito ordine Angelorum ministeria hominumq(ue) dispensas: concede propitius, vt quibus tibi ministrantibus in cælo semper assistitur, ab his, in terra, vita nostra muniatur. Per Dominum nostrum.

[R]. Amen.

Dominus nos benedicat, & ab omni malo defendat, & ad vitam perducat æternam. Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, & in hora mortis nostræ. p.136 ANGELE Dei qui custos es mei, me tibi commissum pietate superna, hodie illumina, custodi, rege, & guberna: & fidelium animæ per misericordiam Dei, requiescant in pace. Amen.

LAVS DEO,
Dei que diuinissimæ matri,
immaculatæ Virgini

MARIÆ

Two MS notes now follow:
1585, ?? tertio die ?? Alice La: Baptizata erat.
1588 decimo ?? Die martii, Ioan La: Baptizata erat.